« aposcripta-24301 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'archidiacre de Cea dans l'église de León

  •  
    Le maître et les frères de la Chevalerie de Calatrava, de l'orde de Cîteaux, au diocèse de Tolède

  •  
    Idibus septembris, anno quarto

  •  
    1268/09/13


  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Copie moderne] F. ESPAGNE, Madrid, Biblioteca Real Academia de la Historia, Colección de don Luis de Salazar y Castro, I-40, fol. 166v-167.

  •  
    Ignacio Ortega y Cotes, Juan Francisco Alvarez de Baquedano, Pedro de Ortega Zuñiga y Aranda, Bullarium Ordinis militiae de Calatrava, Madrid, 1761, réed. Barcelone, 1981, p. 129 [en ligne].

  •  
    José Manuel Lizoain Garrido, Documentación del monasterio de las Huelgas de Burgos (1263-1283). Indices (1116-1283), Burgos, 1987, p. 43-44.

  •  
    Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Clemente IV (1265-1268) referentes a España, León, 1996, n. 199, p. 327-328.

  •  
    Litterae exsecutoriae de Clemente IV por las que comisiona al arcediano de Cea de la catedral de León para juzgar el pleito mantenido entre la Orden de Calatrava y el Hospital del Rey, perteneciente al monasterio cisterciense de las Huelgas de Burgos, ya que los frailes del Hospital utilizaban el hábito de dicha Orden militar [Dominguez Sánchez].

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filo archidiacono de Cea in ecclesia Legionensi, salutem et apostolioam benedictionem.
    Sua nobis dilecti filii magister, et fratres domus Militie Calatravensis Cisterciensis Ordinis, Toletanensis diocesis, conquestione monstrarunt, quod licet ex statuto ipsius ordinis confirmato per Sedem apostolicam habeatur, ut nulli, nisi tantum fratribus ejusdem ordinis, habitum, aut signa armorum, habitui, seu signis, que memorati fratres ipsius Militie deferunt, liceat similia ferre : preceptor tamen, et fratres monasterii de Olgas, Burgensis diocesis, hujusmodi habitum, et signa predicte Militie, prefatis magistro et fratribus contradicentibus, et invitis, propria temeritate, assumere presumpserunt, eaque deferunt in dictorum magistri, ac frațrum prejudicium, et ipsius ordinis non modicum detrimentum : quamquam iidem preceptor, et fratres eis non obediant, et de ipsorum ordine non existant.
    Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis, audias causam, et appellatione remota, debito fine decidas, faciens, quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio, vel timore substraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Non obstante si eisdem preceptori, et fratribus a Sede apostolica sit indultum quod suspendi, vel interdicti, aut excommunicari non possint per litteras Sedis ejusdem, que de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem.
    Datum Viterbii, idibus septembris, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    Inconnue de Potthast. Absente des registres.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172808 (aposcripta-24301), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/172808 (mise à jour : 16/05/2022).