« aposcripta-24297 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le chapitre de San Martín de Uncastillo, diocèse de Pampelune

  •  
    XII kalendas januarii, anno tertio

  •  
    1267/12/21


  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Autre copie médiévale] E. ESPAGNE, Pampelune, Archivo Catedral de Pamplona, V. Episcopi I, fol. 350v.

  •  
    Ici reprise de celle de Santiago Dominguez Sánchez, Documentos de Clemente IV (1265-1268) referentes a España, León, 1996, n. 164, p. 289-290.

  •  
    José Goñi Gaztambide, « Regesta de las bulas del siglo XIII del Archivo Catedral de Pamplona », Anthologica Annua, n. 5, 1957, p. 589-590.
  •  
    José Goñi Gaztambide, Catálogo de del Archivo de la Catedral de Pamplona (I). 829-1500, Pampelune, 1965, p. 159.

  •  
    Litterae gratiosae de Clemente IV por las que concede cuarenta días de indulgencia a los fieles que visiten la iglesia de San Martín de Uncastillo los días de San Martín y San Nicolás, si cumplen las condiciones requeridas para ganar dicha gracia [Dominguez Sánchez].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Sancti Martini de Unicastro, Pampilonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi minime dubitamus, qui eorum patrocinium per condigne devotionis obsequia promerentur, quia venerantur in ipsis, quorum gloria ipse est ac retributio meritorum. Licet igitur, sicut intimantibus nobis accepimus, fideles Christi ad ecclesiam vestram que in honore Beati Martini Confessoris fundata existit, et in qua quoddam altare sub Beati Nicholai nomine dicitur esse constructum, devote accedant, suorum imploraturi veniam delictorum, ut tamen eo libentius fideles ipsi veniant ad eandem, quo dono gratie salutaris senserint se refectos, onmibus vere penitentibus et confessis qui eandem ecclesiam in ipsorum Sancti Martini et Beati Nicholai festivitatibus devote ac venerabiliter visitaverint annuatim, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, auctoritate confisi, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus, presentibus post quinquenium minime valituris.
    Datum Viterbii, XII kalendas januarii, pontificatus nostri anno tercio.

  •  
    Inconnue de Potthast. Absente des registres.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172804 (aposcripta-24297), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/172804 (mise à jour : 18/05/2022).