« aposcripta-20163 »


Description

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    Les consuls de Pavie

  •  
    n. c.

  •  
    après 1158 - avant 1182


  •  
    n. c.

  •  
    Décrétale, autre texte de collection canonique

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Comp. I, 2, 1, 4.

  •  
    Emil Friedberg, Quinque compilationes antique, p. 12 [en ligne].

  •  
    n. c.

  •  
    JL 14047 [en ligne].

  •  
    Eis interdicit, ne de decimis vel de ecclesiasticis negotiis se intromittant.

  •  
    Idem consulibus Papiensibus.
    Relatum est auribus nostris quod uos de decimis et negotiis que iudicium ecclesiasticum requirunt non ueremini iudicare, et de his non sine uestrae detrimento salutis uos intromittere minime dubitatis, minus recte quam deceat cogitantes quomodo ex hoc Creatorem vestrum offenditis et manifeste sanctorum Patrum institutionibus contraitis.
    Quoniam igitur que a quolibet rege uel principe non sustinemus a uobis nolumus, sicut nec debemus, aliquatenus sustinere, cum presertim exinde iudicium possitis formidare diuinum et honestatem ecclesiasticam conculcetis, discretionem uestram monemus, mandamus atque precipimus quatinus de decimis uel de ecclesiasticis negotiis de cetero uos intromittere nullatenus presumatis, sed ea uenerabili fratri nostro episcopo uestro et aliis personis ecclesiasticis tractanda et iudicanda sine contradictione qualibet relinquatis.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 168659 (aposcripta-20163), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/168659 (mise à jour : 26/11/2021).