« aposcripta-20133 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Les archevêques, évêques, abbés, prieurs, doyens, archidiacres, prévôts, archiprêtres et autres prélats d'églises auxquels ces lettres parviendront

  •  
    IV kalendas septembris, anno quarto

  •  
    1309/08/29


  •  
    Avignon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 56, c. 818, fol. 170a.

  •  
    Archives départementales du Rhône, 49 H 3, [n. 5], p. 8-10. Vidimus imprimé daté de 1526.

  •  
    n. c.

  •  
    Regestum Clementis, n. 4594.

  •  
    Querentibus abbate et conventu ac fratribus monasterii s. Antonii ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis s. Augustini Viennen. dioecesis, quod, cum iidem pro confratriis et eleemosynis pauperum requirendis, iuxta consuetudinem auctoritate apostolica confirmatam, ad ecclesias quorundam presbyterorum accedunt, isti eos recipere nolunt, sed ab ecclesiis eiicere non verentur; insuper quidam presbyteri quandam eleemosynarum pauperum partem exigunt impudenter et, ut possint extorquere quod quaerunt, parochianis suis reclamantibus, pauperum obsequium impedire pro suae voluntatis arbitrio non formidant, mandat Clemens Pp. V, ad instar Bonifacii Pp. VIII, iniungant omnibus presbyteris eorum potestati subiectis sub poena officii et beneficii, ut eosdem fratres in suis ecclesiis ad opus pauperum praedicare, dummodo quaestuarii non existant, ac eleemosynas quaerere absque qualibet contradictione, permittant, salva moderatione concilii generalis, nec aliquid ab eis exigere vel extorquere praesumant. Cum praeterea ad summi pontificis audientiam pervenerit, quod, si parochiani iisdem fratribus de rebus suis quidquam in testamento relinquunt, heredes eorum vel illi, qui res penes se habent, legatum eis solvere contradicunt, mandat ad instar eiusdem praedecessoris sui, moneant attentius et compellant districtius, ut fratribus in testamento legata, remoto appellationis obstaculo, sine malitiosa dilatione ac diminutione persolvant, et si eorum monitis parere contempserint, adstringant eos, cessante appellatione, usque ad satisfactionem condignam, excommunicationis vinculo [Regestum Clementis].

  •  
    Clemens...
    Querelam gravem recepimus dilectorum filiorum abbatis et conventus ac fratrum monasterii sancti Antonii ad Romanam ecclesiam nullo modo pertinentis, ordinis sancti Augustini Viennensis diocesis, quema pro magnitudine culpe et pauperum dispendio disimulareb nec volumus nec debemus, proposuerunt...

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 168628 (aposcripta-20133), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/168628 (mise à jour : 20/11/2021).