« aposcripta-17598 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Tous les archevêques, évêques, abbés, prieurs, diacres, archidiacres, archiprêtres et prélats de l'Eglise auxquels ces lettres parviendront

  •  
    X kalendas maii, anno quinto

  •  
    1244/05/22


  •  
    Latran

  •  
    Ici reprise de Raymundus Duellius, Historia Ordinis Equitum Teutonicorum Hospitalis S. Marie V. Hierosolymitani,Vienne : Apud Petrum Conradum Monath., 1722, pars II, p. 6-7.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. ??? [en ligne].

  •  
    A faire

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Decet pastoralis solicitudinem dignitatis pravas et enormes iniquitates evellere et vitia que periculum pariunt animarum radicitus amputare.
    Detestandum siquidem facinus et plurimum abhorrendum per diversas mundi partes accepimus pullulare, quod quidam, avaritie amore cecati pocius quam zelo religionis accensi, nigras cruces quas fratres Hospitalis sancte Marie Theutonicorum Jerosolimitani deferunt, sibi imponere et eas minime portare verentur, ut sic possint sub tali velamento eleemosynas pauperibus deputatas colligere, et sibi animarum perniciem generare.
    Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus eos qui crucem nigram portandam assumunt aut signum quod dictorum fratrum homines deferunt et oblati, cum non sint de professione ac collegio ipsorum fratrum, omni cum districtione compellere studeatis ut a tanta stultitia et errore desistant et crucem ac dictum signum nulla ratione ulterius deferre presumant.
    Si quis vero a vobis commonitus a sua noluerit temeritate cessare, in eum ecclesiastice animadversionis gladium auctoritate nostra, omni occasione et appellatione postposita, exeratis.
    Datum Laterani, X kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Voir APOSCRIPTA n. 17578, même lettre d'Honorius III émise le 21 janvier 1221, et APOSCRIPTA n. 6645, même lettre émise par Clément IV en faveur des templiers le 4 juillet 1265.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165183 (aposcripta-17598), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/165183 (mise à jour : 24/10/2021).