« aposcripta-17597 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'abbé du Mont-Cassin Bernard d'Ayglier

  •  
    VIII idus julii, anno primo

  •  
    1265/07/08


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, n. 126, fol. 25.

  •  
    Ici reprise de Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 127.

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Super restitutione facta monasterio Casinensi de ecclesia sancti Erasmi de Cesis et capellis ab ea dependentibus [Jordan].

  •  
    B. abbati monasterii Casinensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis.
    Pro reverentia confessoris...
    Lecta siquidem nobis tua petitio continebat, quod licet ecclesia sancti Erasmi de Cesis, cum ecclesiis et capellis ab ea dependentibus, Spoletane et Tudertine diocesium, ad dictum monasterium pleno jure pertineat, et consueverit per ipsius monasterii monachos gubernari, ac predecessores tui qui fuerunt pro tempore hujusmodi monachos sub eorum obedientia commorantes in ecclesia ipsa posuerint, et exinde amoverint pro sue libito voluntatis, Phylippus tamen monachus prefati monasterii, qui diu ecclesiam gubernavit eandem, pro eo contra te spiritu rebellionis assumpto, tibi obedire non curat, tuque de dictis ecclesiis et capellis, prout ad te pertinet, non potes illa de causa disponere, quia felicis recordationis Urbanus papa, predecessor noster, ecclesias et capellas easdem, cum earum fructibus et proventibus, Rocce nostre de Cesis concessisse dicitur, dictumque monachum a tua et successorum tuorum obedientia etiam exemisse. Quare humiliter petebas a nobis, ut cum hujusmodi concessio et exemptio redundent in predicti monasterii prejudicium, et ecclesiarum ac capellarum ipsarum evidens detrimentum, subvenire super hoc eis paterna diligentia curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, dictas ecclesias et capellas cum monachis et clericis ac omnibus juribus et pertinentiis earum ad eum statum, in quo ante concessionem et exemptionem easdem fuisse noscuntur, presentium auctoritate reducimus, ac tibi et per te tuis successoribus dictoque monasterio restituimus de gratia liberali; ac etiam tibi concedimus, quod prefatum monachum ad claustrum ejusdem monasterii moraturum in eo sub tua et successorum ipsorum obedientia valeas revocare, alium quoque vel alios sibi substituere in prefata ecclesia, prout ad te dinoscitur pertinere. Non obstantibus...
    Nolumus autem quod tibi et monasterio ac successoribus ipsis propter hoc de novo jus aliquod acquiratur, sed antiquum tantummodo cum integritate servetur.
    Nulli ergo nostre reductionis, restitutionis et concessionis, etc.
    Datum apud Perusii, VIII idus julii, anno primo.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165182 (aposcripta-17597), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/165182 (mise à jour : 24/10/2021).