« aposcripta-17595 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le cardinal-diacre de S. Adriano Ottobono, légat du Siège apostolique

  •  
    IV nonas julii, anno primo

  •  
    1265/07/04


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, c. 114, fol. 23.

  •  
    Ici reprise d'Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 115, d’après R.

  •  
    Quod filios ac nepotes eorum nobilium ac prelatorum regni Anglie, qui suis mandatis parere noluerint, omnibus beneficiis ecclesiasticis privare possit [Potthast].

  •  
    O. sancti Adriani diacono cardinali, apostolice sedis legato.
    De tua circumspectione confisi, te ad regnum Anglie pro reformatione status ipsius, tibi commisso inibi et in regno Scotie ac in Wallia et Ybernia plene legationis officio, duximus destinandum. Quia vero actores turbationis hujusmodi et fautores eorum urgendi sunt condigne districtionis aculeis, ut, si possibile sit, a sua perversitate resiliant, et ab indevotionis invio ad debite devotionis semitas se convertant, quod filios nobilium virorum, comitum et baronum, ac fautorum ipsorum, et eorum, ac venerabilium fratrum nostrorum archiepiscoporum et episcoporum ipsius regni Anglie, qui fovent turbationem eamdem, nepotes, nisi archiepiscopi et episcopi, comites et barones ac fautores predicti a te in aliquo tuto loco publico, clero et populo convocatis, publice ac sollempniter, clero et populo ipsis astantibus, generaliter moniti, infra competentem terminum, quem eis ad hoc peremptorie duxeris prefigendum, tuis paruerint precise mandatis, privare possis omnibus personatibus, dignitatibus et beneficiis ecclesiasticis que obtinent, ac eos reddere ineligibiles et etiam inhabiles ad alia obtinenda, tibi auctoritate presentium duximus concedendum.
    Datum Perusii, IV nonas julii, anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165180 (aposcripta-17595), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/165180 (mise à jour : 25/10/2021).