« aposcripta-17588 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le chapitre de Paris

  •  
    IV idus aprilis, anno secundo

  •  
    1228/04/10


  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 14, c. 8, fol 66.
  •  
    [Copie moderne] S. FRANCE, Bibl. Nat., Collection Moreau 1184, fol. 143 (La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise d'Auvray, n. 191.

  •  
    Potthast, n. 8169

  •  
    Eis magistrum Guillelmum canonicum in antistitem providet, et eum ecclesiae Parisiensi in presbyterum ordinatum et in episcopum consecratum remittit, postquam electionem [Nicolai] cantoris contra formam concilii Lateranensis factam sustulit [Auvray].

  •  
    Capitulo Parisiensi.
    Vacante nuper ecclesia vestra et convenientibus vobis die ad eligendum prefixa, cum per arbitros ad hoc electos non potuerit provisio ejusdem ecclesie provenire, unus vestrum subito in hec verba, videlicet Accipiamus cantorem, prorupit, acclamantibus plusquam duabus partibus illud idem; et quia propter clamorem verba distincte intelligi non valebant, et dictum fuit quod decanus singulorum inquireret voluntates, decanus ipse solus, publice, sine scriptis, presente cantore ac exire nolente, licet dictum fuerit ut exiret, voluntatibus inquisitis, cantorem eundem, aliquibus non consentientibus, in Parisiensem episcopum nominavit. Eo igitur invito, sicut dicitur, ad ecclesiam cum ympno, scilicet Te Deum laudamus, deducto, et reverso postmodum ad capitulum, ac archidiacono et venerabili fratre nostro magistro W. episcopo, tunc canonico vestro, qui recesserant, revocatis, cum peteretur a magistro Alberico, concanonico vestro, vices metropolitani gerente, electionem hujusmodi confirmari, dictus magister W. pro se ac aliis quibusdam proposuit quod ab initio non consenserant in cantorem, et causas propter quas id fecissent expressit, et modo etiam non consentiebant in episcopum, quia contra omnem formam concilii erat electus. Dixit etiam electores suos eligendi potestate privatos hac vice, et quod de ipso cantore factum fuerat non valere; sicque appellavit ne se gereret vel ingereret pro electo, et ne dictus magister Albericus procederet ad confirmationem electionis hujusmodi, neve dicti electores ad aliam aliquam electionem procederent celebrandam.
    Postmodum, alio die, in capitulo cantor proposuit quod electioni de se facte non consenserat nec consentiebat omnino, immo renuntiabat, si quid juris super hoc competebat eidem. Denuo itaque ad aliam electionem celebrandam convocato capitulo, prefatus magister W. pro se ac aliis appellationem prius interpositam innovavit, et prefatus magister Albericus, dicens se nolle committere in appellationem eandem, vocem ad nos appellationis emisit, ne nobis inconsultis processus ad electionem aliam haberetur. Unde quibusdam appellationi deferendum, quibusdam vero quod ei non debebat deferri dicentibus, cum quadraginta quinque convenissetis in unum, viginti tres tantummodo, recedentibus aliis, remanserunt, quorum viginti unus elegere decanum, et quidam singulares in singulares convenere personas. Constitutis igitur apud Sedem Apostolicam procuratoribus partium, et dilecto filio nostro T[homa], tituli Sancte Sabine presbitero cardinali, eis a nobis auditore concesso, ejusdem decani petebatur electio confirmari, non obstante quod in absentia multorum fuerat celebrata, cum requisiti noluerint interesse, nec appellationibus obstantibus supradictis, cum interposite fuissent pro eo quod cantoris electio dicebatur contra omnem formam concilii esse presumpta, quam pars decani per inspirationem factam esse dicebat. Quod si etiam contra formam concilii attemptata fuisset, cum cantor renuntiaverit, et non extiterit secutus effectus, non erant qui eam celebraverant in aliquo puniendi, cum conatus, si injuria effectum non habeat, non obsistat. Sed ad hoc respondebatur econtra quod non per inspirationem, quia non communiter ab omnibus, sed in contradictione aliquorum potius, cantoris electio fuerat celebrata, et sequens inquisitio, cum nulla forma extiterit servata concilii, nichil prorsus adjecit; quamvis etiam cantor renuntiaverit, sicut est dictum, electores tamen ipsius, cum in electione perstiterint et confirmationem postularint ejusdem, totum1 fecisse quantum in eis extitit dinoscuntur.
    Cum autem dictus cardinalis, receptis quibusdam testibus et depositionibus publicatis eorum, discusso etiam sufficienter negotio coram ipso, nobis et fratribus nostris fideliter omnia retulisset, nos decani electionem, utpote post appellationem legitimam attemptatam, de predictorum fratrum nostrorum consilio decrevimus non valere; omnes etiam qui consenserunt electioni cantoris eligendi hac vice potestate privavimus, providentie nostre ordinationem ipsius ecclesie reservantes.
    Ceterum, ne dicta ecclesia pro defectu pastoris dispendium pateretur, nos prenominatum magistrum Willelmum, virum eminentis scientie, vite ac conversationis honeste ac opinionis preclare, zelum Dei et animarum habentem, ex officio nostro de consilio fratrum nostrorum in antistitem vobis providimus et ecclesie supradicte, quem tandem in presbiterum ordinatum et in episcopum consecratum a nobis cum plenitudine gratie nostre duximus remittendum.
    Cum igitur de gremio ipsius ecclesie personam vobis in pontificem prefecerimus, in qua ejusdem ecclesie tantum utilitatem attendimus et honorem, cum in eo conveniant que in pastore tante ecclesie requiruntur, et per ipsum possit in spiritualibus et temporalibus eadem ecclesia recipere incrementum, universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus sibi de cetero tanquam episcopo vestro, et patri ac pastori animarum vestrarum, plene ac humiliter intendatis, et exhibeatis eidem obedientiam et reverentiam debitam et devotam, reverenter suscipiendo salubria ejus monita et mandata et inviolabiliter observando. Alioquin sententiam quam rite tulerit in rebelles ratam habebimus et faciemus, auctore Deo, usque ad satisfactionem condignam firmiter observari.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, IIII idus aprilis, anno secundo.

  •  
    Noël Valois, Guillaume d’Auvergne évêque de Paris (1228-1249). Sa vie et ses ouvrages, Paris, 1880, p. 8-11.
  •  
    Franco Morenzoni, Le conflit pour l'élection de l'évêque de Paris en 1227-1228 d'après les sermons de Philippe le Chancelier, dans Philippe le Chancelier. Prédicateur, théologien et poète parisien au début du XIIIe siècle, éd. Gilbert Dahan, Anne-Zoé Rillon-Marne, Turnhout : Brepols, 2017, aux p. 42-60, à la p. 42.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165173 (aposcripta-17588), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/165173 (mise à jour : 20/10/2021).