« aposcripta-17552 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'ancien archevêque de Cologne Adolf

  •  
    X kalendas novembris, anno undecimo

  •  
    1208/10/23


  •  
    Ferentino

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 166, fol. 40. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 166, p. 371-373.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 166, p. 756 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 166, c. 1155 [en ligne].

  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 166, p. 212 [en ligne].
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3523 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 6038 [en ligne].

  •  
    Innocenz III verlangt von dem gewesenen Erzbischof [Adolf] von Köln entgegen dessen Bitte, sich zum Prozesstermin in Rom persönlich oder durch Boten zu stellen [Kempf].

  •  
    Adulfo, quondam Coloniensi archiepiscopo.
    Dilectum filium Hermannum presbiterum cum litteris tuis ad Sedem apostolicam accedentem ea qua decuit benignitate suscepimus, et uerbis ipsius benignam curauimus audientiam exhibere. Quod autem per ipsum et litteras tuas suppliciter postulasti ut, quoniam propter hostiles incursus secure non potes, ut asseris, pro causa tua uel in persona propria uel per responsalem idoneum in nostra presentia comparere, causam ipsam in regno Theutonico dignaremur personis idoneis delegare, diffinitiua nobis sententia reseruata, salua iustitia concedere non potuimus cum nostre fame ac proprie conscientie puritate : quia, cum causa eadem utraque parte presente sollempniter esset citra litis contestationem in nostro auditorio uentilata et, quibusdam pro bono pacis prouide ordinatis, utrique parti peremptorius terminus sit prefixus et ab utraque parte receptus, reliqua nunc absente ad petitionem alterius non decet aliquid immutari, unde preiudicium ei et nobis posset obprobrium prouenire ; sed usque ad terminum constitutum et ultra etiam curabimus expectare, processuri auctore Domino, sicut fuerit procedendum. Credimus tamen quod utilitati tue potius expediret ut sub manu nostra te humiliare curares, que non solum fortis et potens, sed ampla etiam est et larga, de facili ualens sicut humiliare superbum sic humilem exaltare ac singulis reddere secundum exigentiam meritorum, deuotis et obedientibus gloriam, indeuotis autem et inobedientibus penam, cum diuersis modis in multis locis ex uariis causis nostrum possimus beneplacitum adimplere.
    Quapropter si nos in eo placare satageres in quo nos offendere attemptasti, ut ad illius auxilium et fauorem prompta deuotione redires a cuius auxilio et fauore indeuoto spiritu recessisti, spes tibi non incerta daretur ut qui cecidisti resurgeres et, si non ad illum in quo alius est locatus, ad alium tamen gradum in quo alius est locandus, et nos interim faceremus tibi honorabiliter prouideri ad nostrum et ipsius honorem efficaciter intendenti. Inspiret igitur cordi tuo ille, qui ubi uult spirat, spiritus ueritatis, ut sanum amplectens consilium, anime simul et corpori sine dubitatione salubre illud agere studeas per quod diuinam et nostram gratiam merearis, pro certo confidens quod illius parati sumus uestigia imitari qui dicit : « Conuertimini ad me, et ego conuertar ad uos ». Alioquin non nostre duritie, sed tue poteris imprudentie imputare, si nouissima tua fient peiora prioribus, dum sanis consiliis refugis acquiescere ac iustis persuasionibus consentire.
    Datum Ferentini, X kalendas nouembris, pontificatus nostri anno undecimo.

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 27.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., II 132 Anm. 3.
  •  
    Helene Tillmann, « Zum Regestum super negotio Romani imperii Innocenz’ III », Quellen und Forschungen aus italienischen Archiven und Bibliotheken, 23, 1931-1932, p. 53-79.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165136 (aposcripta-17552), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/165136 (mise à jour : 11/10/2021).