« aposcripta-12899 »


Description

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    L'évêque, le prieur des Prêcheurs et le gardien des Mineurs d'Orvieto

  •  
    V idus junii, anno secundo

  •  
    1286/06/09

  •  
    Rome, Sainte-Sabine

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Curent vendi Castrum Potentinum Ecclesiæ Clusinæ, & pecuniam tuto loco servari [Sbaraglia].
    Episcopo, priori Praedic. et custodi Minor. ordd. Urbevetanis mandat, curent ut Castrum Potentinum Clusin. dioc. vendatur et pecunia tuto loco servetur [Potthast].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 43, n. 10, 10, fol. 135.

  •  
    Partielle : Giovanni Giacinto Sbaraglia, Bullarium Franciscanum Romanorum pontificum constitutiones, epistolas ac diplomata continens, Rome, 1759-1768, 4 vol., t. III, n. 52, p. 572.

  •  
    n.c.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 22482 [en ligne].
  •  
    Prou, n. 506b.

  •  
    Venerabili fratri .. episcopo et dilectis filiis .. priori Predicatorum et .. custodi Minorum fratrum ordinum Urbevetanis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Exponente nobis hactenus venerabili fratre nostro .. episcopo Clusinob quod custodie Castri Potentini Clusine diocesis propter malitiam circumstantium etc., nos vobis sub certa forma nostris dedimus litteris in mandatis, ut de premissis et ea contingentibus etc.
    Quocirca mandamus quatenus, Deum habentes pre oculis, venditioni hujusmodi sic provide consentire ac pecuniam ipsam sic tute conservari curetis quod propter hoc eisdem ecclesie vel mense aut episcopo non depereat in aliquo, sed adveniat potius, sicut intendimus, utilitatis augmentum ; vosque possitis exinde apud Deum et homines merito commendari.
    Quidquid autem super premissis fieri contigerit nobis per vestras litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare.
    Datum Rome, apud Sanctam Sabinam, V idus junii, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Document

Vital Degenne (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160464 (aposcripta-12899), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/160464 (mise à jour : 31/03/2021).