« aposcripta-12652 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    L'archevêque de Lund, Isarn

  •  
    VII idus novembris, anno primo

  •  
    1303/11/07

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Archiepiscopo Lundensi, cui Bonifatius VIII jam commiserat potestatem dispensandi cum rege reginaque Datiae, quarto consanguinitatis gradu conjunctis, super matrimonio absque licentia Sedis Apostolicae contracto, eamdem commissionem Benedictus de novo impertit, mandans dicto archiepiscopo ut, postquam ab excommunicationis sententia, qua nunc ligatur, rex fuerit absolutus, dictis regi ac reginae licentiam concedat remanendi licite in praefato matrimonio [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 51, n. 30, fol. 10.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 30.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 25294 [en ligne].

  •  
    Venerabili fratri I[sarno], archiepiscopo Lundensi, Suetie primati.
    Licet matrimonii contractum in quarto consanguinitatis vel affinitatis gradu sacri canones interdicant, consuevit tamen interdum Sedes Apostolica super hoc, devotorum et maxime personarum sublimium inducta precibus, dispensare.
    Petitio siquidem carissime in Christo filie Ingeburg, sororis carissimi in Christo filii nostri Burgerii, regis Suetie illustris, nobis exhibita continebat, quod, cum olim post mortem clare memorie Erici, regis Datie, per potentiam et malitiam inimicorum ejus, regnum Datie oppressum foret multipliciter et collapsum, magnificus princeps Ericus, rex Datie illustris, ejus filius, pro tuitione ac defensione sua et dicti regni, cum eadem Ingeburg, de cujus patris presidio propter hoc plurimum confidebat, matrimonium de facto per verba de presenti contraxit et, carnali postmodum copula subsecuta, jam per plures annos cohabitavit eidem. Verum, quia ipsi rex Datie et Ingeburgh quarto se gradu consanguinitatis contingunt, felicis recordationis B[onifatius] papa VIIIus predecessor noster, ad ipsius regis Datie supplicantis instantiam super impendenda eis in hac parte dispensationis gratia, tibi, tunc archipresbytero Carcassonensi, capellano suo, quem pro quibusdam negotiis ad partes illas transmiserat, suas certi tenoris litteras destinavit, set tu de partibus ipsis rediens quod tibi mandabatur in eis exequi nequivisti, propter quod ex parte dicte Ingeburgh nobis extitit supplicatum ut, cum ex ipsorum regis Datie et Ingeburgh separatione, si fieret, maxima scandala, odia et guerre possent de facili exoriri, providere sibi ac dicto regi Datie, qui, nisi esset infrascripta excommunicatione ligatus, una cum ea super hoc humiliter supplicaret, de oportune dispensationis remedio dignaremur.
    Nos vero, qui fidelium tranquillitatem appetimus et salutem, hujusmodi scandalis, odiis et guerris obviare volentes, fraternitati tue, de qua fiduciam gerimus in Domino specialem, per apostolica scripta mandamus, quatinus, si premissis veritas suffragatur, cum eisdem rege Datie et Ingeburgh, postquam idem rex Datie ab excommunicationis sententia, qua propter captionem et detentionem venerabilis fratris nostri J[ohannis] Rigensis, tunc Lundensis archiepiscopi, ac quondam Jacobi, prepositi ecclesie Lundensis, tenetur astrictus, juxta commissionem super hoc per alias nostras litteras tibi factam rite fuerit absolutus, imposita ipsis pro eo quod taliter absque dispensatione apostolica contraxerunt nec non pro copula et cohabitatione predictis penitentia salutari, eisque ad tempus juxta tue discretionis arbitrium carnali commercio interdicto, quod in eodem matrimonio licite remanere valeant, impedimento quod ex dicta consanguinitate provenit non obstante, per te vel alium seu alios, auctoritate nostra dispenses, prout secundum Deum animarum ipsorum saluti videris expedire, prolem susceptam vel suscipiendam ex eodem matrimonio legitimam nuntiando.
    Datum Laterani, VII idus novembris, anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160217 (aposcripta-12652), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/160217 (mise à jour : 28/02/2021).