« aposcripta-12635 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Le frère Mineur Alessandro Bonini d'Alessandria, du diocèse d'Aix

  •  
    III kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/29

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Ei concedit licentiam docendi, legendi, disputandi etc, Parisiis et ubique locorum [Potthast].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 33, fol. 10v.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 33.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 25306 [en ligne].

  •  
    Moriondus, Mon. Aquens., I, p. 687.

  •  
    Dilecto filio fratri Alexandro Bonino de Alexandria, ordinis fratrum Minorum, Aquensis diocesis.
    Dum fecunditatem scientie litteralis, presertim facultatis theologice, eloquentie venustatem, gravitatem morum aliaque dona virtutum, quibus personam tuam Dominus illustravit, attendimus, dignum arbitramur et congruum ut illa te favorabiliter gratia honoremus, ad quam ydoneus comprobaris ob tuorum exigentiam meritorum.
    Cum itaque tu abolim studio dicte facultatis insistens, sic profeceris per Dei gratiam laudabiliter in eadem, quod Parisius librum sententiarum legisti solenniter ac in scolis magistorum facultatis predicte arguendo et respondendo frequenter te ydoneum comprobasti ad conscendendum cathedram magistralem, nos, premissis debita consideratione pensatis, te ad hoc ydoneum reputantes, de fratrum nostrorum consilio, licentiam docendi, legendi, disputandi et determinandi Parisius et ubique locorum tibi auctoritate apostolica in eadem concessimus facultate1; tuque postmodum de mandato nostro, sub dilecto filio nostro G[entili], tituli sancti Martini in Montibus presbytero cardinali, in aula nostri palatii Laterani, in facultate predicta solenniter incepisti, prestitis a te in manibus ejusdem cardinalis, pro nobis et Ecclesia Romana recipientis, corporaliter juramentis, que in Universitate Parisiensi solenniter incipientes in facultate predicta soliti sunt prestare.
    Nulli ergo, etc.
    Datum Laterani, III kalendas decembris, anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160200 (aposcripta-12635), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/160200 (mise à jour : 18/03/2021).