« aposcripta-12602 »


Description

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    Le roi des Suèves et des Goths Knut Eriksson, les évêques, le duc et tous les clercs et laïcs de Gothie

  •  
    II nonas julii

  •  
    1171/07/06
  •  
    1172/07/06
  •  
    1173/07/06
  •  
    1174/07/06
  •  
    1175/07/06
  •  
    1176/07/06
  •  
    1177/07/06
  •  
    1178/07/06
  •  
    1179/07/06
  •  
    1180/07/06
  •  
    1181/07/06

  •  
    Tusculum

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Eos ad servandas leges maritales, colendos sacerdotes dandasque decimas hortatur. Monet, ne « exhaeredatis legitimis filiis bona omnia ecclesiis derelinquant, » neve « homines, in potatione et ebrietate occisos, quasi sanctos more infidelium venerentur ». Remittit iis « quadragesimam, quae est ante festum S. Michaelis, excepta sexta feria ». Gratias agit, quod se « in multis necessitatibus suis per Richardum presbyterum visitaverint ». [PL].

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Y. X

  •  
    PL 200, c. 1259-1261, d'après Liljegren.

  •  
    Liljegren, Dipl. Suecan., I, 61.
  •  
    Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig, 1881, c. ? [en ligne].
  •  
    Olivier Guyotjeannin, Archives de l'Occident. I. Le Moyen Âge, Ve-XVe siècle, Paris : Fayard, 1992, p. 406-407 (d'après PL, avec une coupe).

  •  
    JL ?

  •  
    ?

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, K[anuto] illustri Suevorum et Gothorum regi et venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis nobili viro duci et universo clero et populo per Gothiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Aeterna et incommutabilis divini consilii providentia sacrosanctam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum omniumque fidelium caput, matrem et magistram esse constituit et super catholicae et Christianae fidei petram protinus nascentis erexit, dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Huic enim apostolorum principi in cujus cathedra, licet immeriti, praesidemus, omnes oves suas indistincte et principaliter Dei Filius pascendas commisit. Ut quicunque de ovili Christi sunt Petri magisterio et doctrinae subjaceant, pro cujus fide specialiter rogasse se perhibet, dicens: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Unde quoties de articulis fidei vel institutionibus ecclesiasticis dubitatur, ad praedictam Romanam Ecclesiam tanquam ad matrem et magistram fidei Christianae confidenter recurritur, cujus est teneros in fide populos verbo Dei pascere, instruere et confirmare, sine qua fide videlicet, testante Apostolo, impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Inter caetera vero ipsius Redemptoris omnium instituta, legem matrimonii in ipsis humanae creationis exordiis per seipsum instituere voluit, et uxorem non de alia materia, sed de ipsa primi hominis sui costa formavit, ostendens unum utriusque corpus carnemque futuram. Quod postmodum in spiritu Adam ipse cognoscens pronuntiavit, dicens: Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea (Gen. II).-- Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Marc. X). Quod postea Dei Filius in substantia nostrae mortalitatis apparens apertius demonstravit, et verbis suis quae, coelo et terra transeunte non transient, docuit dicens: Non licet viro dimittere uxorem suam excepta causa fornicationis; quod si, illa dimissa, aliam, illa superstite, duxerit, vocabitur adulter, et de uxore similiter (Matth. XIX). Quod latius doctrina apostolica docet, et manifestius repraesentat, quae virum plures uxores simul aut mulierem plures viros habere nulla ratione permittit. Ideoque non licet vivente uxore etiam propter fornicationem dimissa, aut vivente viro, alium vel alium ducere, quia qui hoc fecerit manifeste adulterari convincitur. Propterea, charissimi filii, fugite fornicationem, quia fornicatores et adulteri, testante Apostolo, regnum Dei non possidebunt. Habet quoque ecclesiastica institutio ut, mortua uxore, ullam de consanguinitate defunctae uxoris vir ducat uxorem; et defuncto viro nullum de consanguinitate defuncti superstes mulier in virum suscipiat, quia ex hoc sine dubio crimen incestus committitur, ubi nulla dispensatio adhiberi. Quod et de sponsa et nondum a viro, morte aut aliis causis praepedientibus, cognita, ratione honestatis similiter custoditur.
    Praeterea episcopos, sacerdotes, monachos, aliosque viros religiosos attentius honorari oportet, quos Dominus verbo suo docuit honorandos, dicens: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit me spernit (Luc. X), et qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Unde qui eos persequuntur et eorum bona diripiunt vel invadunt, Christum procul dubio persequuntur, et sacrilegii crimen eorum bona invadendo vel diripiendo committunt; valde enim iniquum est, et ingens sacrilegium est quaecunque pro remedio peccatorum vel pro salute aut requie animarum unusquisque ecclesiae aut religioso loco contulerit vel certe reliquit, ab iis maxime quibus servare convenit, id est Christianis et Dominum timentibus hominibus, et praesertim a principibus et magnatibus regionum, praeripi, vel auferri, aut in domesticos et proprios usus transferre, cum laicis quantumlibet religiosis de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla prorsus sit attributa facultas. Decimas autem lex tam Novi quam Veteris Testamenti sacerdotibus aliisque ecclesiarum ministris docet esse reddendas, dicente Domino : Afferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea (Malac. III). Deus enim qui dignatus est totam dare decimam, dignatus est a nobis accipere non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Quoniam qui de bonis suis decimas fideliter dederint, et terrena poterunt et coelestia promereri et bonis omnibus abundabunt Si quando enim fames vel penuria, vel rerum egestas opprimit mundum, sciatis ex ira Dei mei sine dubio provenire, qui se in ministris suis, si decimas non accipiat, conqueritur defraudari. Et haec est, testante doctore egregio Augustino: « Justissima Domini consuetudo ut qui illi decimam non dederint, ad decimam postea revertantur » Unde si vultis a Deo vobis praemium comparare, aut peccatorum indulgentiam promereri, reddite decimas et de novem partibus eleemosynam Domino persolvatis. Ad haec nuntiatum nobis est quod sunt aliqui inter vos qui, exhaeredatis legitimis filiis, bona sua omnia ecclesiis derelinquunt, quod quidem nullo jure permittitur ; sed qui habet filios duos, si vult, alterum faciat Christum, dimidiam Ecclesiae relinquendo. Qui habet tres, faciat tertium Christum, et sic in caeteris, quoniam Ecclesia, exhaeredatis filiis, recipere totum non debet, quod nimirum fratres, vel sorores, fratribus vel sororibus praetermissis, facere possunt, ut sine filiis decedentes, totum ecclesiis derelinquant.
    Viris autem in captivitate a paganis vel Christianis deductis, non licet eorum uxoribus, aliis, illis viventibus, copulari. Quod si copulatae fuerint, viris prioribus quandocunque de captivitate redeuntibus sine ulla quaestione reddantur, alioquin adulterii crimine quandiu cum secundis fuerint, postquam priores viros vivere noverint, maculantur. Denique quiddam audivimus, quod magno nobis fuit horrori, quod quidam inter vos sunt qui diabolica fraude decepti, hominem quemdam in potatione et ebrietate occisum quasi sanctum, more infidelium, venerantur, cum vix etiam pro talibus in suis ebrietatibus interemptis orare permittat Ecclesia. Dicit enim Apostolus quoniam ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Unde a potationibus et ebrietatibus, si regnum Dei habere desideratis, vos continere oportet, et hominem illum de caetero colere in periculum animarum vestrarum nullatenus praesumatis. Cum etiamsi signa et miracula per eum plurima fierent, non liceret vobis pro sancto absque auctoritate Romanae Ecclesiae eum publice venerari. Sed in his omnibus quae praediximus et aliis quae ad salutem vestram pertinere noscuntur, tales vos exhibere, curetis ut bona temporalia et aeterna a Deo bonorum omnium retributore consequi mereamini. Si autem ea quae dicta sunt, custodire, auctore Domino, volueritis, et in aliis virtutum operibus ambulare, nos de Christi misericordia et auctoritate, et potestate beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus confidentes, quadragesimam quae est ante festum sancti Michaelis vobis remittimus, excepta sexta feria, quam pro reverentia crucis Christi in jejuniis et aliis bonis operibus debetis attentius venerari. Super visitatione vestra qua nos in multis necessitatibus vestris et Ecclesiae per Richardum presbyterum et alium socium suum latores praesentium visitastis, gratiarum vobis reddimus actiones, et presbyterum qui pro vobis ad Sedem apostolicam veniendo plurimum laboravit, vobis attentius in Domino commendamus.
    Datum Tusculani, II nonas julii.

  •  
    Française (partielle) : Olivier Guyotjeannin, Archives de l'Occident. I. Le Moyen Âge, Ve-XVe siècle, Paris : Fayard, 1992, p. 407-409.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160169 (aposcripta-12602), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/160169 (mise à jour : 25/02/2021).