« aposcripta-10244 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'abbé et la communauté du monastère du Val-Saint-Lambert, au diocèse de Liège

  •  
    IV idus junii, anno tertiodecimo

  •  
    1239/06/10

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    n.c.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms lat. 9305 (collection de 93 chartes de l'abbaye du Val-Saint-Lambert, au diocèse de Liège), n. 14 [en ligne].

  •  
    Antonin Bourquin pour APOSCRIPTA, 18 janvier 2021.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis .. Abbati et conventui Vallis Sancti Lamberti, cisterciensis ordinis, Leodiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatio quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
    Ea propter dilecti in domino filii vestri iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium Vallis Sancti Lamberti in quo divino vacatis obsequio cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus.
    Specialiter autem terras in territoriis Villarum de Selins et de Menburges sitas quas quondam Egidius miles de [Flostul.] et Piscariam quam quondam fastradus de Hermale dicto monasterio in ultima voluntate legarunt allodium de Vilens quod exdonatione Focardi et Marie uxoris eius canonice proponitis vos adeptos nec non terras possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis vobis et eidem monasterio per vos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infrigere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Laterani, IIII idus Junii, pontificatus nostri anno tertiodecimo.

  •  
    Inconnue de Potthast. (Absente des registres édités par Olivier-Martin ?)

Informations

Document

Antonin Bourquin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152832 (aposcripta-10244), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/152832 (mise à jour : 28/01/2021).