« aposcripta-10242 »


Description

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    Le vicaire de Rome

  •  
    XI kalendas augusti, anno primo

  •  
    1272/07/22

  •  
    Orvieto

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    (Raynerum) vicarium Urbis, qui Terracinensibus et Pipernensibus et hominibus castri Aquae putridae mandaverat, ut certam comitivam hominum ad Urbem transmitterent causa ludi de Testaccio vulgariter nuncupati, qui in dicta Urbe annis singulis exercetur, victualia illico deferrent etc, rogat et monet, ut ab huiusmodi exactionibus et gravaminibus penitus conquiescat. xi kal. Aug. n. 1. Contator. Histor. Terracin. 198 : Vitale Senatori 150; cf. Gregorovius Gesch. d. Stadt Rom V. 457. not 1. - « Grave gerimus admodum » [Potthast].
    Gregorio (X) ordina al vicario di Roma di cessare di molestare le comunità di Terracina, Priverno e Sezze e gli uomini di Acquapuzza, che si sono rifiutati di inviare una comitiva per i giochi di Testaccio e lo informa di aver inviato a Roma Raniero, suo capellano, perché vigili e gli riferisca le intenzioni del vicario [Caciorgna].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Archivio di Stato di Latina, Sezze, AS/3 [A]; copie authentique du 26 janvier 1363, ibidem, A/4 (B]; copie simple du siècle XVIIIe, Registre fol. 843--845 (par B) [C]. Au recto de A, à droite du folio, on distingue la remarque du scriptor: «de curia A.S .» (Le sigle n'a pas été identifié, voir Nuske, I, pp. 151-152); à gauche «In ». La bulle a perdu le "filus canapis". L'exemplaire A par une main contemporaine: « indictione quarta mensis octubris die quarta » ; par une main du siècle XIVe: « Bulla papalis dormini Gregorii pape X » ; et du XVIIIe siècle: « Va unita al fasc. 2 num 25, A ». B. est introduit par la notice suivante:« In nomine Domini amen. Hoc est exemplum sive transumptum cuiusdam papalis privilegii felicis recordationis sanctissimi patris et domini quondam domini Gregorii pape X, eius vera plumbea bulla pendente in ipso privilegio cum quadam cordula canapis, in cuius bulle una facie sculta erant capita apostolorum Petri et Pauli et inter ipsa capita erant lictere sic dicentes « Sanctus Paulus Sanctus Petrus », in alia vero facie bulle predicte erant lictere sic dicentes: « Gregorius papa X », reperti in arcivo (sic) communis Setie non abrasi, non vitiati nec in aliqua sui parte lesi sed omni prorsus vitio et suspicioni carentis cuius quidem privilegii tenor de verbo ad verbum per omnia talis est ». Ensuite : « Et ego Saxo Marinianus de Seria, publicus imperiali auctoritate notarius, habens eadem auctoritate plenam et liberam potestatem et auctoritatem privilegia et alias scripturas exemplandi et tranpsuntandi, predictum instrumentum .sive transumptum cum dicto privilegio non abolitum, non cancellatum nec in aliqua sui parte corructum (sic) transumptavi et exemplavi de verbo ad verbum, sicut in ipso inveni, nil adens vel minuens nisi forte licteram vel silebam per errorem sensum rei vel substantie nullatenus immutando, quod ascultavi una cum discretis et licteratis viris et publicis notariis, notario Nicolao Fidi, notario Petro Iohannls Parlatoris et notatio Petro notarii Iohannis Montis, nunc notario et officiali communis Setie, videntibus, legentibus et ascultantibus, et, precibus ac instantia residentium ex duodedm bonis hominibus officialibus communis Setie, quorum interest, publicavi et in hanc publicam formam redegi rogatus. Et quia utrumque per omnla concordare inventum est et idem in uno quod in alio reperitur, ideo nobilis et sapiens vir dominus Nicolaus Ventura de Velletro iudes (sic) communis Setie ordinariam habens iurisdictionem pro tribunali sedens ad solitum bancum iudicis palatii dicti communis ad iura reddenda, ut moris est, suam et dicti communis in predictis et quolibet predictorum auctoritatem interposuit et decretum, sub anno Domini millesimo CCCLXIII, indictione prima, pontificatus domini Urbani pape quinti, die XXVI ianuarii, presentibus notariis supradictis testibus ad abscultationem et decreti interpositionem vocatis et rogatis. (SN) Et ego Petrus Iohannis Parlatoris de Setia, publicus imperiali auctoritate notarius, quia abscuItationi et interpositioni decreti predicti interfui, ideo me propria manu in testem subscripsi et signum meum posui consuetum. (SN) Et ego Petrus notarii Iohannis Montis de Sancto Laurentio de Valle, publicus imperiali auctoritate notarius, quia predictis abscultatioru et interpositioni decreti interfui, ideo me propria manu in testem subscripsi meumque signum apposui consuetum. (SN) . Et ego Nicolaus Fidi Antonii de Setia, publicus imperiali et alme Urbis prefecti auctoritate notarÌus et iudex ordinarius, quia abscultationi et interpositioni decreti predictis interfui, ideo me propria manu in testem subscripsi. (SN) ». Dans B, par une main du XVIIIe siècle: « Fasc. II num. 25» et notice du registre; « Registra n°6 ».

  •  
    Contatore, De historia, pp. 198-199 (par l'exemplaire envoyé à Terracìna).

  •  
    Vitale, Storia diplomatica, p. 150 (par Contatore).

  •  
    Pottthast, Regesta pontificum romanorum, n. 20573.
    [en ligne].
  •  
    Gregorovius, Storia di Roma, V, p. 457.

  •  
    Gregorius episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio1 .. vicario Urbis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Grave gerimus admodum et molestum quod sicut nuper accepimus, tu non attendens quod fideles Romanea Ecclesie presertim in Campania et Maritima constitutosb, te non decet indebitis exactionibus seu gravaminibus fatigare, sed eos potius in suis iuribus et libertatibus, tamquam devotionis filium presertim ob reverentiam Romane Ecclesie, cui provincia illa, spiritualiter et temporaliter, subesse dinoscitur confovere, dilectis filiis Terracinensibus, Pipernensibus, Setinisc communitatibus et hominibus castri Aqueputrided Terracinensis diocesis, mandari fecisti, ut eertam comitivam hominurn ad Urbem transmitterent causa ludi de Testatio2 vulgariter nuncupati, qui in dicta Urbe annis singulis exercetur, victualia insuper illuc deferri facerent ac coram te de se querelantibus in iudicio responderent. Et quia predicti communitates et homines, mandato, huiusmodi minime paruerunt, prout nec etiam tenebantur, eum nobis et Ecclesie Romane tantumodo sint subiecti, eos condempnari fecisti in quadam pecunie quantitate et demum pro tue voluntatis libito diffidari et nichilominus ad depopulationem eorum exercitum transmisisti, per quem blada in campis castri eiusdem inventa fuerunt incendio devastata, nec hiis contentus ad graviora contra eosdem communitates et homines procedere comminarise. Cum igitur hec si vera. sint, non solum in iacturam et preiudicium communitatum et hominum predictorum, verum etiam in nostram et eiusdem Ecclesie Romane offensam et iniuriam redundare noscantur, nos nolentes ea prout etiam nec debemus equanimiter tolerare, Nobilitatem tuam rogamus et monemus attente, per apostolica tibi scripta districte precipiendo mandantes, quatinus ab huiusmodi exactionibus, gravamininibus, molestus et iniuriis communitatum et hominum predictorum penitus conquiescens attemptare similia contra ipsos de cetero non presumas. De dampnis vero et iniuriis de mandato tuo eis, utf predicitur, irrogatis, facias plenadam satisfactionem impendi, preces nostras et mandatum que a te ad effectum oinnino perduci cupimus in hac parte taliter impleturus quod non oporteat nos propter hoc scribere iterato. Ut autem tibi nostrum in hac parte propositum plenius exponatur, dilectum filium Raynerium3, prepositum Florentinum, cappellanum nostrum ad prefatam Urbem duximus personaliter destinandum cui super que tibi ex parte nostra retulerit exhibeas plenam fidem, nobis per eum quicquid super premissis faciendum duxeris relaturus.
    Datum apud Urbemveterem, XI kalendas augusti, pontificatus nostri anno primo. (B D)

  •  
    (a) Ricostruzione in base a B.
  •  
    (b) Ricostruzione in base a B.
  •  
    (c) Contatore, Vitale, Potthast suis.
  •  
    (c) A utri di Aqueputride su rasura.
  •  
    (e) A comminatis.

  •  
    1. Si tratta di Ruggero di San Severino, vicario tra il marzo e l'ottobre 1272 di Carlo d'Angiò, senatore di Roma per la seconda volta almeno dal 24 agosto 1268 (v. Salimei, I senatori, p. 83); sul secondo senatorato di Carlo v. Dupré Theseider, Roma dal comune, p. 182-215. Non così il Vitale che riteneva si trattasse di Iacopo Cantelmi, ma il Cantelmi era in carica nel 1269 e vi ritorna nel 1276 fino al 17 ottobre 1277 (cfr. Vitale, Storia diplomatica, p. 150).
  •  
    2. Sulle feste del carnevale romano che culminavano con i giochi di Agone e Testaccio v. B. Premoli, Ludus Carnevalerii. Il carnevale a Roma dal sec. XII al sec. XVI, Roma 1981.
  •  
    3. Su Raniero v. R. Davidsohn, Storia di Firenze, Firenze 1956, II, p. 844 e III, pp. 118-307 ; v. anche per la sua attività come cappellano pontificio sia sotto Gregorio X che sotto Niccolò III, Guiraud, Les Registres, nn. 210, 211, 216, 217.

Informations

Document

Martina Maria Caragnano (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152830 (aposcripta-10242), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/152830 (mise à jour : 27/03/2021).