« aposcripta-9762 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    n. c.

  •  
    anno IX

  •  
    1324

  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Praemissa musicae artis plurima laude, cantorum lasciva melodia reprobatur, qui contra honestatem clericalem quod ore cantabant gestibus simulabant. Et cantores ipsi tam exempti, quam non exempti per octo dies ab officio suspenduntur. Posset etiam haec extravagans apte locari sub tit. de celebr. miss. [Extr. com.].

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Extr. com. 3, 1, 1. De vita et honestate clericorum.

  •  
    Ici reprise de celle, partielle, de Michael Klaper, « Liturgia e polifonia all’inizio del Trecento : appunti sulla genesi, trasmissione e ricezione della constitutio Docta sanctorum di papa Giovanni XXII », dans « Deo è lo scrivano ch’el canto à ensegnato ». Segni e simboli nella musica al tempo di Iacopone. Atti del Convegno internazionale, Collazzone, 7-8 luglio 2006, dir. Ernesto Sergio Mainoldi, Stefania Vitale, Pavia University Press, 2010, p. 135-147, aux p. 146-147, d'après Friedberg.

  •  
    Partielle : Emil Friedberg, Corpus iuris canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig : Bernhard Tauchnitz, 1881, c. 1255-1257.

  •  
    K. G. Fellerer, « La Constitutio Docta Sanctorum Patrum di Giovanni XXII e la musica nuova del suo tempo », in L’Ars nova italiana del Trecento. Colloques de Certaldo, Certaldo, 1959, p. 9-17.
  •  
    K. G. Fellerer, « Zur Constitutio Docta SS. Patrum », Speculum Musicae Artis, Festgabe für H. Husmann, Munich, 1970, p. 125-133.
  •  
    H. Hucke, « Das Dekret Docte Sanctorum Patrum Papst Johannes’ XXII. », Musica Disciplina, 38, 1984, p. 119-133.
  •  
    Fabrizio Della Seta, « Utrum musica tempore mensuretur continuo, an discreto : premesse filosofiche ad una controversia del gusto musicale », Studi Musicali, 13, 1984, p. 169-219.
  •  
    Étienne Anheim, « Une controverse médiévale sur la musique : la décrétale Docta sanctorum de Jean XXII et le débat sur l’ars nova dans les années 1320 », Revue Mabillon, 11, 2000, t. 72, p. 221-246 (texte latin et traduction en annexe, p. 245-246).
  •  
    F. Henstchel, « Der Streit um die ars nova : Nur ein Scherz ? », Archiv für Musikwissenschaft, 58, 2001, p. 110-130.
  •  
    Étienne Anheim, « La musique polyphonique à la cour des papes au XIVe siècle. Une sociologie historique », BUCEMA. Bulletin du Centre d'études médiévales d'Auxerre, Hors-série, 2, 2008 [en ligne].
  •  
    Michael Klaper, « Liturgia e polifonia all’inizio del Trecento : appunti sulla genesi, trasmissione e ricezione della constitutio Docta sanctorum di papa Giovanni XXII », dans « Deo è lo scrivano ch’el canto à ensegnato ». Segni e simboli nella musica al tempo di Iacopone. Atti del Convegno internazionale, Collazzone, 7-8 luglio 2006, dir. Ernesto Sergio Mainoldi, Stefania Vitale, Pavia University Press, 2010, p. 135-147.

  •  
    Docta sanctorum Patrum decrevit auctoritas ut in divinae laudis officiis quae debitae servitutis obsequio exhibentur cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet et modesta psallentium gravitas placida modulatione decantet. Nam in ore eorum dulcis resonabat sonus1. Dulcis quippe omnino sonus in ore psallentium resonat, quum Deum corde suscipiunt, dum loquuntur verbis, in ipsum quoque cantibus devotionem accendunt. Inde etenim in ecclesiis Dei psalmodia cantanda praecipitur ut fidelium devotio excitetur ; in hoc nocturnum diurnumque officium, et missarum celebritates assidue clero ac populo sub maturo tenore distinctaque gradationecantantur, ut eadem distinctione collibeant et maturitate delectent.
    Sed nonnulli novellae scholae discipuli, dum temporibus mensurandis invigilant, novis notis intendunt, fingere suas quam antiquas cantare malunt, in semibreves et minimas ecclesiastica cantantur, notulis percutiuntur. Nam melodias hoquetis intersecant, discantibus lubricant, triplis et motetis vulgaribus nonnumquam inculcant adeo, ut interdum antiphonarii et gradualis fundamenta despiciant, ignorent, super quo aedificant, tonos nesciant, quos non discernunt, immo confundunt, quum ex earum multitudine notarum adscensiones pudicae, descensionesque temperatae, planicantus, quibus toni ipsi secernuntur ad invicem, obfuscentur. Currunt enim, et non quiescunt ; aures inebriant, et non medentur ; gestibus simulant quod depromunt, quibus devotio quaerenda contemnitur, vitanda lascivia propalatur. Non enim inquit frustra ipse Boethius, lascivus animus vel lascivioribus delectatur modis, vel eosdem saepe audiens emollitur et frangitur2.
    Hoc ideo dudum nos et fratres nostri correctione indigere percepimus ; hoc relegare, immo prorsus abiicere, et ab eadem Ecclesia Dei profligare efficacius properamus. Quocirca de ipsorum fratrum consilio districte praecipimus ut nullus deinceps talia vel his similia in dictis officiis, praesertim horis canonicis, vel quum missarum solennia celebrantur, attentare praesumat. Si quis vero contra fecerit, per ordinarios locorum, ubi ista commissa fuerint, vel deputandos ab eis in non exemptis, in exemptis vero per praepositos seu praelatos suos, ad quos alias correctio et punitio culparum et excessuum huiusmodi vel similium pertinere dignoscitur, vel deputandos ab eisdem, per suspensionem ab officio per octo dies auctoritate huius canonis puniatur.
    Per hoc autem non intendimus prohibere, quin interdum diebus festis praecipue, sive solennibus in missis et praefatis divinis officiis aliquae consonantiae, quae melodiam sapiunt, puta octavae, quintae, quartae et huiusmodi supra cantum ecclesiasticum simplicem proferantur, sic tamen, ut ipsius cantus integritas illibata permaneat, et nihil ex hoc de bene morata musica immutetur3, maxime quum huiusmodi consonantiae auditum demulceant, devotionem provocent, et psallentium Deo animos torpere non sinant.

  •  
    Française : Étienne Anheim, « Une controverse médiévale sur la musique : la décrétale Docta sanctorum de Jean XXII et le débat sur l’ars nova dans les années 1320 », Revue Mabillon, 11, 2000, t. 72, p. 221-246, à la p. 246.

  •  
    1. Eccl. 47, 11 : « Et stare fecit cantores contra altarium / et in sono eorum dulces fecit modos ».
  •  
    2. Boèce, De institutione musica, I, 1, éd. G. Friedlen, Leipzig : Teubner, 1867 [réimp. Francfort : Minerva, 1966], p. 180, r. 12-13 : « Lascivus quippe animus vel ipse lascivioribus delectatur modis vel saepe eosdem audiens emollitur ac frangitur ».
  •  
    3. Boèce, De institutione musica, I, 1, ibidem : « Unde Plato etiam maxime cavendum existimat, ne de bene morata musica aliquid permutetur ».

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150200 (aposcripta-9762), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150200 (mise à jour : 26/11/2020).