« aposcripta-9738 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Le roi de France Philippe Auguste

  •  
    XV kalendas octobris, anno undecimo

  •  
    1208/09/17


  •  
    Sora

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 165, fol. 39-40. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 165, p. 366-371.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 165, p. 755 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 165, c. 1153 [en ligne].
  •  
    Recueil des historiens des Gaules et de la France, XIX, Paris : Imprimerie royale, 1833, p. 506 [en ligne].
  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 165, p. 211 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3499 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 6035 [en ligne].

  •  
    Innocenz III antwortet Philipp (August) von Frankreich, auf seine Klagen über den ermordeten Philipp (von Schwaben) und seine Ergebenheitsbezeugungen gegenüber dem hl. Stuhl und schlägt seine Bitte, Otto IV nicht zu fördern, sowie seinen Vorschlag auf Abtretung von deutschen Grenzstädten ab [Kempf].

  •  
    Philippo, illustri regi Francorum.
    Per tuas nobis litteras intimasti quod de Philippo, quondam duce Sueuie, quem tu regem Romanorum appellas, conqueri merito poteras et debebas. Primo quidem, quia cum ipse in die Pentecostes Aquisgrani maneret1 et .. abbas2 Castri Nantonisa, amicus ac fidelis, et quidam miles ligius homo tui fuissent ad Tres Reges3 in peregrinationem profecti, coram pluribus cum gaudio quasi dixit quod te confecerant Pictauenses, comites Namurcii et Bolonie4 ac ducentos de melioribus militibus exercitus tui ceperant, comites uero Bolonie et Hollandie occiderant5 : quod ueluti de tuo gaudens infortunio publicabat. Secundo uero quia, cum ipse iurasset ac litteras suas patentes inde tibi dedisset quod te iuuaret contra regem Ottonem, quem tu uocas quondam comitem Pictauensem, et quod sine tuo assensu cum ipso numquam pacem iniret6, demum sine assensu et uoluntate tua pacem iniit cum eodem, sicut in ueritate te asseris cognouisse. Tertio quoque quia, cum .. comes Barri, dilectus et fidelis consanguineus tuus, .. ducem Lottoringie infestaret eumque in sua terra cepisset, tu prefato Philippo pacem de ipso duce pro memorato comite obtulisti, que modis omnibus ad ipsorum, uidelicet Philippi et ducis, cedebat honorem, quemadmodum tibi et aliis pluribus uidebatur : qui super hoc per litteras et nuntium suum indebite tibi respondens, ad aggrediendum predictum comitem precum tuarum immemorb exercitum iam citarat, sed Domino permittente in illo fuit itinere interfectus7. Ad que tue serenitati duximus respondendum quod, licet inter eundem Philippum et prefatum Ottonem pax non fuerit reformata, sed de ipsa reformanda tractatum8, per hec tamen intelligere potuisti, quantam fidem habere de ipso ualueris quantamque dilectionem in eo debuerisc constituere, illudque uerum fuisse quod melius tibi erat, quemadmodum sepius tibi scripsimus, nostris consiliis acquiescere quam Sueui fraudibus inherere.
    Consequenter autem hanc causam odii quod erga te idem Philippus conceperat expressisti : uidelicet quod, cum sepe te per litteras et nuntios requisissetd ut haberese colloquium cum eodemf, tu eius nuntiis respondisti quod regni negotiis occupatus colloquium habere cum ipso non poterasg, nisi prius scires de quo et super quibus inter uos illud celebrari deberet. Qui tibi pro ipso et per ipsum respondentes, dixerunt quod ipse uolebat ut contra nos et Romanam ecclesiam adhereres eidem, ac decem milia marcarum a te mutuo postulabat. Et quia contra nos et Romanam ecclesiam ad exemplum predecessorum et progenitorum tuorum, qui fideles et deuoti semper fuerunt ecclesie nec unquam pro imperatore uel aliquo alio defecerunt, illi adherere nolebas, huiusmodi colloquium habuisti pro nullo, nec non etiam quia te non sustinere putabash quod ipse per iniuriam comitem exheredaret Barrensem9.
    Sane quod de tuorum progenitorum religiosa deuotione recenses, delectabiles nobis parit delicias audiendi. Fatemur equidemi quod inter ceteros mundi principes antecessores et progenitores tui Romanam ecclesiam, sicut et ipsi ab ea specialiter sunt dilecti, specialiter dilexerunt, nec eos ullaj prosperitas uel aduersitas ab eius deuotione subduxit. Unde tuam regalem prudentiam affectuosis prosequimur actionibus gratiarum quod paterne fidei puritatem hereditans, quantum ad hoc ei contra ecclesiam non fauisti, licet apostolica Sedes, que non ab homine constituta est, sed a Deo, confidens in ipso non timeat quid homo sibi faciat contra Deum, quemadmodum ipsa dicit in psalmo : « In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo ». Iesus Christus etenim, fundamentum et fundator ipsius, supra se firmam petram tanta eam soliditate firmauit, ut nedum irruentia flumina seu etiam flantes uenti, quin immo porte inferi non preualeant contra ipsam.
    Post hec autemk alium articulum addidisti, in quo Romana ecclesia, sicut asseris, tibi totique regno tuo poterit subuenire ac progenitorum tuorum merita compensare. Nosse te quidem asseris quod Romana ecclesia prefatum Ottonem, ut sepedictum Philippum posset deprimere, modis procurabat omnibus sublimare, attendens quod Fredericus pater et Henricus, frater eiusdem Philippi, multa mala ipsi ecclesie irrogarant, et quia omnes filii prefati Frederici cesserunt in fata nec aliquis de filiis eius extat qui possit ad imperium promoueri, nobis attentius supplicasti ne ipsum Ottonem ad imperium promouere uellemus, quia nepos est regis Anglorum, cum quo habes inimicitias capitales et qui te multotiens per satellites suos procurauit occidi, ac idem Otto, cum olim comes Pictauensis existeret, terram tuam ecclesiasque combussit et tibi ac terre tue mala omnia que potuit irrogauit nec aliquam inde satisfactionem impendit. Siquidem persecutio Frederici ab ecclesie mente non excidit, que profecto preter alia impedimenta, que Philippo ad imperium obtinendum obstabant, non ex minimal parte nos fecit ab ipsius declinare fauore, Dei zelotis exemplo peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem uindicantis in hiis maxime qui oderunt eum, id est in illis qui contra ipsum paternum odium imitantur. Ceterum prouidentiam tuam in Domino commendamus quod ita pie deuotionis patrum tuorum memoria delectaris, ut tamen impietatem detesteris illorum qui sunt ecclesiam persecuti. Sed cum Lodoicus illustris memorie, pater tuus, zelo ecclesiastice religionis accensus non dubitauerit se opponere Frederico, quando in scismate gemebat ecclesia et imperium in unitate uigebat, quanto tu securius, factus robustior patre tuo, potuisti cessare a fauore Philippi Sueui, filii Frederici et fratris Henrici, persecutorum ecclesie, sepe monitus et rogatus a nobis, et maxime tempore quo scisma premebat imperium et unitas ecclesiam extollebat, presertim cum ille causam foueret iniquamm. Unde cum tu ei duxeris adherendum qui erat offensus et indeuotus ecclesie, habere pro indigno non debes, si nos fauimus in partem istius humilis ac deuoti, cum tandem melius nos tibi cauere potuissemus ab isto, quam tu cauere nobis potuisses ab illo : eo quod utique nos in isto, tu uero nequaquam iurisditionem haberes in illo.
    Preterea subiuncxisti quod idem Otto numquam posset in imperium sublimari, quin in tuum ac regni tui et ecclesiarum dispendium redundaret. Enimuero tanta deuotione regnum tuum ecclesie tantaque dilectione illa illi est counita, ut neutri sine alterius lesione possit contingere detrimentum. Quod utique nos sollicite attendentes, non tua requisitione iam dudum, sed affectu quem circa te gerimus prouocati, indempnitati tue ac regni tui super hoc curauimus precauere, certa promissione ab eodem Ottone recepta sub aurea bulla scripto pariter et iuramento firmata, quod de pace uel concordia tecum componenda et obseruanda nostro per omnia parebit arbitrio et mandato ; sicut nuntii tui, quibus rescriptum ipsius ostendimus intuendum, tam de ipsa quam de aliis circumstantiis, de quibus contulimus cum eisdem, tue regali prudentien uiua uoce poterunt enarrare10. Cum itaque uideatur, rebus taliter se habentibus, expedire ut ad faciendum inter uos pacem et concordiam intendere debeamus, tu modum et formam pacis et concordie pertractande, si eam duxeris acceptandam, nobis poteriso intimare ; nosque tua uoluntate comperta, dante Deo, ad ipsam quantop certius, tanto efficacius procedemus.
    Preterea super eo quod de imperii ciuitatibus tuo regno uicinis per tuas nobis litteras suggessisti11, tua regalis prudentia diligenter aduertat, utrum tibi uel tuo regno expediat ut ad res imperii manum mittas.
    Datum Sore, XV kalendas octobris, pontificatus nostri anno undecimo.

  •  
    (a) Castinaut̄.
  •  
    (b) e korr. aus i.
  •  
    (c) Davor durchgestrichen habere.
  •  
    (d) t wohl korr. aus s.
  •  
    (e) s wohl korr. aus t.
  •  
    (f) od auf Rasur.
  •  
    (g) Durch Zeichen umgestellt aus non poteras cum ipso.
  •  
    (h) putabat.
  •  
    (i) d auf Rasur.
  •  
    (j) u auf Rasur.
  •  
    (k) auf Rasur.
  •  
    (l) in auf Rasur.
  •  
    (m) Randbemerkung aus der Zeit Gregors X : Nota quam uiriliter regi Francorum papa respondit.
  •  
    (n) pru auf Rasur.
  •  
    (o) poter auf Rasur.
  •  
    (p) n korr. aus r.

  •  
    1. 1208 Mai 25.
  •  
    2. Stephan Vere, A. von Château-Landon (arr. Fontainebleau).
  •  
    3. In Köln.
  •  
    4. Rainald von Boulogne.
  •  
    5. Wilhelm von Holland. Die Nachricht ist falsch ; denn Wilhelm ist erst 1222, Rainald 1216 gestorben ; vgl. WINKELMANN, Jahrb. I 530 f.
  •  
    6. Das Bündnis von 1198 (MG Constit. II 1 f) ; über die Anklage vgl. WINKELMANN, l.c. 441 ; 531.
  •  
    7. Ueber die Fehde zwischen Graf Theobald von Bar und Friedrich II, Herzog von Lothringen 1206-1213, und die in dieser Form nicht richtige Behauptung von einem von Philipp von Schwaben geplanten Feldzug gegen Theobald im Sommer 1208 vgl. WINKELMANN, l.c. 440-442 ; 531 f.
  •  
    8. Im Mai 1208 zu Rom ; dass keine endgültige Einigung in betreff Ottos erzielt worden war, beweist die grosse Rüstung Philipps gegen Otto im Sommer 1208.
  •  
    9. Eine persönliche Besprechung wegen der Fehde des Grafen von Bar hat wohl Philipp von Schwaben um die Wende 1207-1208 vorgeschlagen, aber den Gedanken eines Bündnisses gegen den Papst dürfte er damals kaum geäussert haben. Vielleicht greift hier Philipp August auf Angebote aus früheren Jahren zurück ; vgl. WINKELMANN, l.c. 440 f ; 532 f.
  •  
    10. Das Neusser Versprechen Ottos, oben Nr. 77.
  •  
    11. Ueber die Annexionsgelüste Philipp Augusts, vor allem wohl auf Cambrai, vgl. WINKELMANN, l.c. 438.

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 27.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., II 117 ; I 438 mit Anm. 4 ; 441 f ; 529-533.
  •  
    Helene Tillmann, « Zum Regestum super negotio Romani imperii Innocenz’ III », Quellen und Forschungen aus italienischen Archiven und Bibliotheken, 23, 1931-1932, p. 53-79.
  •  
    Franck Roumy, « Les origines canoniques de la clausula rebus sic stantibus », Der Einfluss der Kanonistik auf die europäische Rechtskultur, dir. Orazio Condorelli, Franck Roumy, Mathias Schmoeckel, Vienne, Cologne, Weimar : Böhlau, 2020, p. 1-38, aux p. 12-13.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150176 (aposcripta-9738), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150176 (mise à jour : 26/11/2020).