« aposcripta-9606 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le cardinal-prêtre de Modène Giovanni Morone

  •  
    23 junii 1542, anno 8°.

  •  
    1542/06/23

  •  
    Rome, Saint-Marc

  •  
    Bref commun

  •  
    Al cardinale Morone perchè cerchi di estinguere l’eresia luterana che occultamente serpeggia a Modena. Facoltà di assolvere gli abiuranti.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Arch. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXLII, I, 24, breve 517.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio nostro Joanni Sanctae Romanae Ecclesiae presbitero cardinali Mutinensi nuncupato.
    Dilecte fili noster.
    Intelleximus, non sine gravi animi nostri molestia, heresim lutheranam in civitate Mutinae, cuius Ecclesiae pastor et administrator es, occulte serpere cepisse, et nisi provideatur, latius progressuram esse. Quamobrem, etsi pro certo habemus te tua sponte et sine ulla hortatione nostra tuum officium boni episcopi et cardinalis in hoc fuisse executurum, tamen solertiam et pietatem tuam, sponte ut confidimus currentem, his nostris incitandam duximus, non solum te hortantes verum etiam apostolica tibi auctoritate praecipientes, ut contra suspectos de huiusmodi heresi diligenter inquirere, inquisitosque citra irregularitatis incursum debite puniri facere auctoritate nostra cures, super quo ultra alias ab hac Sancta Sede praesertimque felicis recordationis Leone papa Xmo prȩdecessore nostro contra huiusmodi heresis sectatores concessas, plenam et omnimodam dicta auctoritate etiam eos, qui resipuerint et veniam humiliter petierint, dummodo relapsi non sint et heresim prius publice abiurent, iniuncta eis salutari penitentia aliasque in forma ecclesiae consueta absolvendi tenore praesentium tibi concedimus facultatem. Non obstantibus et c... quibuscunque seu si aliquibus et c. mentionem.
    Datum Romae apud sanctum Marcum, 23 iunii 1542, anno 8°.
    Blos.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150043 (aposcripta-9606), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150043 (mise à jour : 21/10/2020).