« aposcripta-9605 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    VI. martii 1542, anno 8°.

  •  
    1542/03/06

  •  
    Rome

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Censura contro gli inquisitori di Sardegna che osano di sottoporre a processo e disturbare i minori osservanti, da loro esenti.

  •  
    [Original] Arch. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXLII, I, 23, breve 186.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, n. 1, p. 76.

  •  
    Paulus papa III ad futuram rei memoriam.
    Romani pontificis providentia circumspecta ea, que per Sedem Apostolicam pro religiosarum personarum tranquillitate et quiete provide statuta et ordinata noscuntur, ut illibata persistant, apostolico consuevit munimine roborare, ac alias desuper providere, prout in Domino conspicit salubriter expedire. Exponi siquidem nobis nuper fecit dilectus filius Jo. Calvus ordinis fratrum minorum generalis minister, licet per fel. rec. Clementem IIII, Sixtum etiam IIII, Innocentium VIII ac Leonem X Romanos pontifices predecessores nostros inquisitoribus heretice pravitatis tam apostolica, quam ordinaria auctoritatibus in quibusvis mundi partibus presertim Hispaniarum regnis et dominiis deputatis, sub gravibus censuris et penis expresse inhibitum fuerit, ne pretextu quarumcunque facultatum et litterarum apostolicarum ipsis ac officio eorum, cum quibusvis clausulis quantumcunque fortissimis, efficacissimis et insolitis concessarum, contra fratres dicti ordinis minorum quomodolibet procedere, vel de illis directe vel indirecte, quovis quesito colore, se intromittere auderent, [et] prefatus Leo predecessor eisdem inquisitoribus, ne contra dictos fratres [se], ut prefertur, intromitterent sed, si forsan aliquid eatenus contra eos egissent eos capiendo vel alia faciendo, fratres sic captos ac quoscunque processus habitos et sententias desuper confectos ipsorum fratrum superioribus, ut per eos castigari deberent, traderent etiam mandaverit, prout in eorundem predecessorum desuper confectis litteris, quarum tenores presentibus pro insertis ac sufficienter expressis haberi volumus, plenius continetur ; nihilominus nonnulli ex dictis inquisitoribus in regno Sardinie constituti, litteris et mandatis apostolicis huiusmodi contemptis, in magnam dicti ordinis turbationem et scandalum plurimorum contra eosdem fratres minores procedere eosque carceribus mancipare non verentur. Quare pro parte ipsius Jo. ministri nobis fuit humiliter supplicatum, ut super his opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui ordinem prefatum propter uberos fructus, quos in agro militantis Ecclesie et actenus attulit, et in dies afferre non cessat, spirituali dilectione prosequimur, illius privilegiorum conservationi consulere volentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, litteras predictas huiusmodi, ac prout illa concernunt, omnia et singula in eis contenta auctoritate apostolica ex certa nostra scientia, tenore presentium confirmantes et approbantes, ac perpetue firmitatis robur habere decernentes, universis et singulis inquisitoribus heretice pravitatis huiusmodi per Sedem prefatam vel alias quomodolibet deputatis, seu in posterum deputandis in prefato regno Sardinie, vel alibi per universum orbem consistentes, cuiuscunque status, gradus, ordinis et conditionis existant et fuerint, in virtute sancte obedientie ac sub excommunicationis et privationis omnium et singulorum beneficiorum que obtinent, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, aliisque censuris et penis in huiusmodi predecessorum litteris contentis, quas contrafacientes eo ipso incurrere volumus, auctoritate et tenore similibus, districte precipimus et mandamus, ne de cetero contra quempiam dicti ordinis fratrum minorum professorem, quovis modo recte vel indirecte contra dictarum litterarum tenorem procedere, vel se intromittere, aut huiusmodi inquisitionis officium exercere presumant. Et, si quos forsan eiusdem ordinis professores capere seu carceribus mancipare hucusque presumpserint, fratres ipsos sic captos iuxta tenorem predictum remittant. Et nihilominus universis et singulis venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis eorum in spiritualibus vicariis generalibus ceterisque personis in ecclesiastica dignitate constitutis similiter committimus et mandamus, quatenus ipsi vel eorum aliqui per se vel alium seu alios, qui desuper pro parte alicuius professoris dicti ordinis fuerint requisiti, eisdem requirentibus in premissis efficaci presidio assistentes, litteras predecessorum huiusmodi et nostras solemniter publicari, necnon omnia et singula in eis contenta ab omnibus et singulis firmiter et inviolabiliter observari faciant, non permittentes aliquod per quoscunque, quacunque dignitate, preminentia et auctoritate fungentes, contra eorundem predecessorum et nostrarum litterarum huiusmodi tenorem quomodolibet attentari. Et si quos ex eis, censuras et penas huiusmodi, predecessorum et nostris litteris et mandatis predictis non parendo, incurrisse constiterit, excommunicatos et privatos publice nuncient, seu nunciari et ab omnibus evitari ac, legitimis super his habitis processibus, censuras huiusmodi iteratis vicibus aggravare faciant, contradictores quoslibet et rebelles per easdem censuras ecclesiasticas et alia oportuna iuris remedia compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus premissis ac sancte memorie Bonifacii pape VIII etiam predecessoris nostri, de una, et in concilio generali, de duabus dietis, dummodo ultra tres dietas quis vigore presentium ad iudicium non trahatur, et aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac omnibus his, que predecessores prefati in singulis eorum litteris predictis voluerunt non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem quod presentium transumptis sigillo alicuius persone in dignitate ecclesiastica constitute signatis ac manu alicuius publici notarii subscriptis eadem prorsus fides in judicio et extra adhibeatur, que originalibus ipsis adhiberetur, si forent exibite vel ostense.
    Datum Romae, .VI. martii 1542, anno 8°.
    G. cardinalis Contarenus viceprotector.
    M. Marsicanensis.
    Blos.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150042 (aposcripta-9605), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150042 (mise à jour : 19/11/2020).