« aposcripta-9602 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le cardinal de Trente

  •  
    die 22 decembris 1541, anno octavo.

  •  
    1541/12/22

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Frate Nicolò da Verona, già degradato per eretico luterano, si è rifugiato presso il cardinale di Trento. Esortazione a non proteggerlo e a carcerarlo fino a nuovo ordine.

  •  
    [Original] Arch. apost. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXLI, 22, 888.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Tridentino.
    Pervenit ad aures nostras iniquitatis filium Nicolaum de Verona, qui alias ordinis heremitarum sancti Augustini existens ob prȩdicatam heresim lutheranam a suis praelatis magisterio, ordine et habitu privatus fuit, ad te confugisse, atque ita se sub pelle ovina et simulata probitate insinuasse in amicitiam et benivolentiam tuam, ut et contubernio eum tuo locoque intimo recesseris, et dignum putaveris, quem per litteras tuas priori sui ordinis diligenter commendares, ut eum restitueret. Quae nos nisi a te improbitatis illius ignaro et bona fide acta fuisse credamus, immemores tuae pietatis simus, quam sane egregiam et constantem tum semper alias, tum prȩcipue in his, quae in Germania super religione nuper tractata sunt, Deo ac nobis exibuisti, perinde ac te et tuo pientissimo genitore dignum erat. Sed nos diutius errare te nolumus subdola impuri hominis oratione deceptum, nec illius tenebras luci tuae offundi patiemur, quo te omni laude praestantem sine ulla exceptione laudare possimus. Itaque omni benevolentia te hortamur, tibi nihilominus in virtute sanctae obedientiae prȩcipientes, ut ipsum Nicolaum, si nostrum honorem et gratiam aestimas, ad nostram et huius Sanctae Sedis instantiam sub custodia detineas, donec aliud a nobis desuper habueris in mandatis.
    Datum Rome apud S. P. in die 22 decembris 1541, anno octavo.
    Placet. Jo : Pets card. Sancti Clementis.
    Placet. Hieron. card. Brundusinus.
    Blos.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150039 (aposcripta-9602), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150039 (mise à jour : 19/10/2020).