« aposcripta-9601 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le doge de Venise

  •  
    25 novembris 1540, anno 7°.

  •  
    1540/11/25

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Al doge e al dominio veneto, perchè cooperino nel purgare dalle eresie Vicenza, scelta a sede del futuro concilio, e nell’ impedire le dispute sulla predestinazione e sul libero arbitrio.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. IV, 19, breve 1018

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilectis filiis nobilibus viris Petro Lando duci et dominio Venetiarum Paulus et c.
    Dilecti filii, nobiles viri, salutem et c. Nuper, cum nobis innotuisset in civitate Vicentina, vestro temporali dominio subiecta, ambitionibus et emulationibus eorum, qui annis preteritis verbum Domini in eadem civitate predicandi curam habuerunt, ac instigationibus nonnullorum malignorum in christiana fide zizania et scandalum seminare conantium, ac cives et incolas ipsius civitatis, diversa eorum sensibus circa fidem huiusmodi insinuando, factionibus implicare querentium, inter eosdem cives et incolas nonnulla presertim circa predestinationem et liberum arbitrium heresum fomenta exorta esse et propterea eo deventum esse, ut, nisi celeriter provideretur, inter eosdem cives et incolas diversa dissentiones et scandala facile exoriri possent cum maximo animarum et corporum suorum discrimine, nos, premissis occurrere cupientes, dilecto filio vicario venerabilis fratris episcopi Vicentini in spiritualibus generali, per alias nostras in forma brevis litteras, dedimus in mandatis, quatenus omnibus et singulis verbum Dei predicantes et aliis personis quibuscunque, tam laicis quam ecclesiasticis secularibus vel quorumvis etiam exemptorum ordinum regularibus cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis aut preheminentie existentibus per edictum publicum locis publicis affigendum sub penis ad id per eum statuendis auctoritate nostra districtius inhibeat, ne de cetero hereses predictas confovere aut absque sui seu persone ad id per eum deputande scitu et licentia in scriptis obtinenda de predestinatione aut libero arbitrio huiusmodi predicare aut disputare presumant, sibique, ut contra omnes et singulos censuras ecclesiasticas et alias, de quibus ei videbitur, penas procedendi et contra illorum quemlibet culpabiles fuerint inquirendi et culpabiles repertos debitis penis puniendi et castigandi ac, nisi resipuerint et hereses huiusmodi abiuraverint seu alias relapsi fuerint, curie seculari etiam ultimo supplitio puniendos tradendi, ac alia in premissis et circa ea necessaria seu alias quomodolibet opportuna faciendi plenam et liberam facultatem concessimus, prout in eisdem litteris plenius continetur. Cupientes igitur mandatum nostrum huiusmodi debite executioni demandari .....[1] ], nobilitates vestras rogandas duximus ut pro Yesu Christo salvatore nostro, cuius causa agitur, aliis officialibus vestris in dicta civitate pro tempore residentibus expresse mandetis, quatenus eidem vicario circa premissa favorabiliter assistant, omneque auxilium et favorem sibi in premissis necessarium et opportunum prebeant, hoc enim Deo et nobis gratissimum, vobisque etiam quoad temporalia, cum ex his quietis civitatis turbatio manifeste timeri possit, proficuum erit.
    Datum Rome apud sanctum Petrum, 25 novembris 1540, anno 7°.
    Reverendissimus card. Rodulphus dicit S. D. N. esse contentum, propterea approbatur formam exceptis virgulatis.
    Hie. car. Ghi.
    Blos.

  •  
    1. Qui è virgolata, vale a dire cancellata la frase seguente : « ac civitatem ipsam quam iamdudum pro loco concilii generalis per nos, ut speramus, Deo authore, celebrandi elegimus, catholicam et omnibus heresum vepribus purgatam et mundam ».

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150038 (aposcripta-9601), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150038 (mise à jour : 19/10/2020).