« aposcripta-9598 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Fratri episcopo Venussino

  •  
    X. iulii 1540, anno 6°.

  •  
    1540/07/10

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Al vescovo Venosino per far inquisire un tale Evangelista di Firenze, che si dice frate minore ; ha predicato contro le indulgenze per la fabbrica di S. Pietro in Roma, ed ha per sua difesa eccitato il marchese di Lavello contro il vescovo di questa Chiesa.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. . III, 18, breve 595.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Venerabili fratri episcopo Venussino Paulus papa III.
    Venerabilis frater, salutem et c. Exponi nobis nuper fecit dilectus filius Joannes Vincentius Michaelis electus Lavellinensis et c. cum alias ipse contra quendam Evangelistam de Florentia pro ordinis fratrum minorum professore se gerentem, qui diabolico, ut creditur, spiritu litteras nostras seu iubileum fabrice basilice principis apostolorum de Urbe in civitate et seu diocesi Lavellinensi publicatum publice impugnare eisque contravenire non expaverat, sua ordinaria auctoritate, prout tenebatur, procedere vellet seu procederet, prefatus Evangelista ipsius Joannis Vincentii electi mandatis et monitionibus spretis ad marchionem Lavellinensem, penes quem favoribus plurimum pollebat, recursum habuit. Et dictus marchio, suis inordinatis favoribus eidem Evangeliste favere volens, quampluribus satellitibus et famulis associatus, Dei timore postposito armata manu in domum prefati Joannis Vincentii electi evaginatis ensibus accessit, ipsumque Joannem Vincentium electum illiusque consanguineos et familiares in eadem domo repertos hostiliter aggredendo, quamplurimos ex illis diversis vulneribus affecit et manus violentas in eos iniecit in divine maiestatis offensam et scandalum plurimorum. Nos igitur premissa, si vera sunt, conniventibus oculis pertransire nequentes, ne ceteri talia committendi audaciorem suscipiant animum ac futuris exinde scandalis, ne illa deteriora parturiant, obviare volentes, eiusdem Joannis Vincentii electi in hac parte supplicationibus inclinati, tibi per presentes committimus et mandamus, quatenus super premissis contra eumdem Evangelistam auctoritate nostra ad inquisitionem procedas, et si illum culpabilem fore repereris, condigna pena punias ac alia in premissis et circa ea necessaria ac opportuna facias et exequaris, prout de iure fuerit faciendum, super quibus omnibus et singulis plenam et liberam harum serie tibi concedimus facultatem, non obstantibus felicis recordationis Bonifacii VIII predecessoris nostri de una et concilii generalis de duabus dietis, dummodo ultra tres dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur, et quibusvis aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque.
    Datum Rome apud sanctum Marcum, .X. iulii 1540, anno 6°.
    Blos.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150035 (aposcripta-9598), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150035 (mise à jour : 19/10/2020).