« aposcripta-9597 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Les juges de Sardaigne

  •  
    12 februarii 1540.

  •  
    1540/02/12

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Esortazione ai giudici di Sardegna di difendere gli inquisitori nuovamente disturbati dai vescovi nell’ ufficio loro.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXL, I, 16, breve 116.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    (Iudicibus in regno Sardiniae).
    Venerabilis frater et dilecte fili, salutem et c. Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii inquisitores heretice pravitatis in regnum Sardinie deputati, quod nonnulli locorum ordinarii in eodem regno constituti sue potestatis metas excedentes ipsos inquisitores, quominus eorum inquisitionis officia iuxta facultatem sibi a Sede Apostolica attributam exercere possint, diversimode impedire presumunt. Nos igitur, ut inquisitores ipsi officio, huiusmodi semotis impedimentis, ut par est, exercere valeant ac alias in premissis oportuna providere volentes, discretioni vestre per presentes committimus et mandamus, quatenus vos seu alter vestrum per vos vel alium seu alios dictis inquisitoribus in premissis efficacis defensionis presidio assistentes non permittatis eos per quoscunque archiepiscopos, episcopos et alios locorum ordinarios dicti regni, quominus officia predicta iuxta attributam facultatem libere exercere possint, quoquo modo impediri seu quomodolibet molestari. Contradictores quoslibet et rebelles etiam archiepiscopali aut alia dignitate fungentes per censuras et penas ecclesiasticas aliaque oportuna remedia, appellatione postposita, compescendo ipsasque censuras etiam iteratis vicibus aggravando et interdictum ecclesiasticum opponendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac quibusvis litteris etiam a nobis in favorem predictorum ordinariorum aut alicuius eorum emanatis, quibus illarum tenores presentibus pro sufficienter expressis habentes hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscunque aut si archiepiscopis, episcopis et locorum ordinariis predictis vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.
    Datum Rome, 12 februarii 1540.
    R. D. Algarensis dixit mihi quod S. D. N. erat contentus ut provideretur, ne inquisitores impedirentur.
    Hie. car. Ghi.
    Blos.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150034 (aposcripta-9597), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150034 (mise à jour : 19/10/2020).