« aposcripta-9596 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le cardinal Grimani

  •  
    XXI. septembris 1539, anno 5°.

  •  
    1539/09/21

  •  
    Fulginie

  •  
    Bref commun

  •  
    Maggiori facoltà al cardinale Grimani perchè purghi dalle eresie le Chiese di Aquileia, di Ceneda e di Concordia.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXXXIX, III, 14, breve 991.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio nostro Marino tituli Sancti Marcelli presbitero cardinali Grimano nuncupato.
    Dilecte fili noster, salutem et c. Cum circumspectio tua, que ecclesie patriarchali Aquilegiensi ex concessione et dispensatione apostolica preesse dignoscitur, seu cui omnimoda illius administratio in spiritualibus et temporalibus reservata et que Cenetensis et Concordiensis Ecclesiarum perpetuus administrator in spiritualibus et temporalibus deputata existit, certis suadentibus honestis et rationalibus causis easdem Aquilegiensem et Cenetensem ac Concordiensem Ecclesias de licentia nostra ad hoc presertim, ut ipsas dioceses ab hereticis et de fide catholica male sentientibus purges, nos volentes eo maiori auctoritate hec facere, quo maiore etiam facultate munitus fueris, eidem circumspectioni tue contra quoscunque hereticos scismaticos et errorum sectatores ac alios falsam doctrinam profitentes ac quomodocunque circa hec delinquentes, cuiuscunque dignitatis ordinis vel conditionis existant, tam seculares quam regulares, quantumcunque exempti existant, procedendi, inquirendi et ad tuam devenientes potestatem iuxta eorum demerita ac criminum et excessuum qualitatem puniendi ac super his, quandocunque oportunum cognosces, auxilium brachii secularis invocandi nec non ad veritatis lumen redire et hereses abiurare volentes, si alias relapsi non fuerint, recepta prius ab eis heresum et errorum abiuratione publice facienda prestitoque per eos iuramento, quod talia deinceps non committerent nec ea aut illis similia committentibus consilium, auxilium vel favorem per se vel alios non prestabunt et alias in forma Ecclesie consueta absolvendi et ad eum gremium nec non gratiam et benedictionem Sedis predicte recipiendi, ut erga familiares[1] plenam et liberam tenore presentium facultatem concedimus et impartimur, non obstantibus quibusvis apostolicis nec non in provincialibus et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, necnon quibusvis privilegiis, indultis et litteris apostolicis quomodolibet ac sub quibuscunque tenoribus et formis, necnon cum quibusvis clausulis et decretis in genere et in specie etiam iteratis vicibus concessis approbatis et innovatis, quibus omnibus tenores illorum, ac si de verbo ad verbum nichil penitus omisso inserta forent, presentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus contrariis quibuscunque.
    Datum Fulginie, .XXI. septembris 1539, anno 5°.
    S. D. N. est contentus.
    Hie. car. Ghinuccius.
    Blos.

  •  
    1. Sic.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150033 (aposcripta-9596), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150033 (mise à jour : 19/10/2020).