« aposcripta-9591 »


Description

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le frère Augustin de Trévise, ermite de Saint Augustin

  •  
    II. martii 1538, anno 4°.

  •  
    1538/03/02

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Assoluzione dello stesso frate con condizione di recarsi così a Siena come a Vicenza a dichiararvi le sopradette proposizioni.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXXXVIII, I, 9, breve 197.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio Augustino Museo Tarvisino ordinis fratrum eremitarum sancti Augustini theologiae magistro.
    Dilecte fili, salutem et c. Cum alias quorundam relatione perceperimus te in sermonibus ac praedicationibus in civitatibus Senarum et Vincentiae habitis proxime elapsis duobus annis nonnulla dixisse ac docuisse, quae, ut ipsi asserebant, heresim sapere ac populo scandalum exibere videbantur, atque ob id te in civitate Venetiarum carceribus mancipari, ac deinde sub cautione de te praesentando coram nobis relaxari mandaverimus, tuque uti obedientiae filius coram nobis in praefixo termino comparueris, et apologiam quandam in tui defensionem et doctrinae, quam praedicaveras in praefatis civitatibus, declarationem iudicio Sedis Apostolicae discutiendam iudicandamque per te editam exibueris, ac de praefatis contra te obiectis inculpabilem te esse affirmaveris, proinde, ut te audire defensionesque huiusmodi tuas admittere et alias tibi in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur, nobis humiliter supplicaveris, nos in tam gravi negocio mature procedere et iustitiam unicuique reddere intendentes, venerabili fratri Hieronimo Aleandro archiepiscopo Brundusino et dilecto filio Thomae Badiae sacri nostri palatii magistro vivae vocis oraculo commisimus, ut visis contra te obiectis et processibus tam in civitate Senarum quam Vincentiae contra te actis et ad nos transmissis diligenter examinatis, et tua inspecta apologia, et praefata doctrina ex ore tuo audita, omnia diligenter perpenderent, et quae et qualis esset, catholica scilicet vel heretica, doctrina tua nobis fideliter referrent, ut super hoc possemus de opportuno remedio providere, cumque praefati Hieronimus archiepiscopus et Thomas dicti nostri palatii magister, receptis contra te obiectis, ac intentionibus tuis totoque huiusmodi negotio diligenter examinato nobis retulerint te sanam quidem doctrinam tenere, populum vero ob huiusmodi doctrinae difficultatem tuumque dicendi modum, fortasse non ita clarum, non id accepisse, quod tu commissariis nostris praedictis explicasti, nos, omnibus his diligenter perpensis et mature consideratis, te ab obiectionibus huiusmodi et a quibuscunque processibus desuper formatis, necnon et cautiones seu fideiussiones, a te in civitate Venetiarum, ut praefertur, praestitas ab omni obligatione, praesentium tenore, absolvimus et perpetuo liberamus, et quibuscunque personis, contra te super praemissis quovis modo aut quaesito colore sollicitantibus et procurantibus, perpetuum silentium imponimus, ac omnem inhabilitatis et infamiae maculam praemissorum occasione forsan per te contractam abolemus, teque pristinae famae, gradibus, locis, honoribus, officiis ac privilegiis quibuscunque, et in eum statum, in quo antea, quam praemissa contra te acta essent, quomodolibet eras quatenus opus sit restituimus, plenarie reintegramus, ac te ulterius in aliquo loco aut ab aliqua persona quacumque dignitate, etiam legationis seu inquisitionis hereticae pravitatis seu alio quovis officio fungente, in persona, bonis aut alio quovis modo occasione praemissorum molestari non debere, ac irritum et inane quidquid secus a quoquam quavis etiam apostolica auctoritate attentatum fuerit, decernimus. Et nihilominus ut scandalo, quod ex praedicatione tua, ut praemittitur, in civitatibus Senarum et Vincentiae supradictis ortum est, oportunum remedium quantum possumus adhibeamus, et ut populus iste, unde passus est scandalum in perniciem, inde erigatur ad salutem, tibi tenore praesentium districte praecipimus et mandamus, ut ex nunc ad civitatem Senarum, post octavam vero paschae resurrectionis Domini proxime futurae ad civitatem Vincentiae et in publica praedicatione eam doctrinam, quam commissariis praedictis explicasti, et te tenere et praedicasse dixisti, ita clare et distincte dicas, ut in formula ex responsionibus tuis descripta, et a commissariis nostris praedictis tibi tradita continetur. Volumus autem et dilectis filiis causarum Camerae nostrae generali auditori necnon venerabilium fratrum patriarchae Aquilegiensis atque episcopi Tarvisini in spiritualibus vicariis generalibus mandamus, quatenus ipsi aut duo vel unus eorum per se vel alium seu alios, tibi in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, auctoritate nostra faciant te absolutione, liberatione, silentii perpetui impositione, abolitione, restitutione, reintegratione, decreto ac aliis praemissis pacifice frui et gaudere, non permittentes te per quoscumque quomodolibet molestari, contradictores quoslibet et rebelles per censuras ecclesiasticas et alia iuris remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstantibus praemissis ac quibusvis constitutionibus aliis et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque aut si aliquibus coniunctim vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indultis huiusmodi mentionem.
    Datum et c. Romae .II. martii 1538, anno 4°.
    Deputati :
    Hieronimus archiepiscopus Brundusinus facto verbo Sanctissimo Domino Nostro.
    Frater Thomas Badia magister sacri palatii.
    Fab. vigil.[1]

  •  
    1. Seguono le otto formole identiche a quelle del breve anteriore.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150028 (aposcripta-9591), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/150028 (mise à jour : 19/10/2020).