« aposcripta-8665 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Les archevêques et évêques et les abbés, prieurs, doyens, archidiacres et autres prélats des églises auxquels ces lettres parviendront

  •  
    VI kalendas junii, anno primo

  •  
    1265/05/27

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Clemens (IV) « venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint » : eis mandat quatinus in hiis que domui Hospitalis Jersolimitani ab aliquibus fidelibus conferuntur nichil sibi in ipsius Hospitalis prejudicium vendicent; pro parrochianis suis qui in cimiteriis Hospitalis elegerint sepeliri, quarta tantum oblationum que defunctus in ultima voluntate relinquit sint portione contenti; in hiis elemosinis que predicte domui Hospitalis a bene valentibus conferuntur nemo eorum presumat aliquam sibi exigere portionem; ex illa vero quarta parte que eis conceditur exigenda, arma et equos excipi vult que domui Hospitalis ad defensionem terre Jerosolimitane dimittuntur [Barbiche].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, L 258, n. 27 (olim n. 31). Bulla deperdita, extat filum ser. Recto, super plica ad d. : Jo. Vit. sub plica ad s. taxa : tres lineolae in linea (= III) infra : Math(eu)s Math(eu)s (sic) A tergo, in medio margine sup. : + Cf. SB 3419.

  •  
    Ici reprise d'Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1654, d’après E.

  •  
    Joseph Delaville Le Roulx, Cartulaire général de l’ordre des Hospitaliers de S. Jean de Jérusalem (1100-1310), Paris, 1894-1906, 4 vol., III, n. 3149, p. 106.
  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 1312, p. 103, d'après E.

  •  
    Clemens etc. venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem etc.
    Si diligenter attenditis quanta dilectis filiis fratribus Jerosolimitani Hospitalis reverentia debeatur, nunquam hiis inveniemini graves existere vel molesti; qui sustentationi et refrigerio pauperum pia noscuntur sollicitudine mancipati.
    Quoniam igitur iidem fratres ad hoc specialiter elaborant, ut se pariter et omnia que acquirunt devotis obsequiis pauperum undique confluentium diligenter impendant, universitatem vestram monemus attente et per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus, quatinus ab eorum gravaminibus abstinentes, ad solatia que pro pauperum consolatione requirunt vestram potius curam et sollicitudinem convertatis, et in hiis que domui Hospitalis ab aliquibus fidelibus sanis et egrotantibus conferuntur, sive convalescant sive apud alios recipiant sepulturam, nichil vobis in ipsius Hospitalis prejudicium vendicetis. Pro parrochianis autem vestris qui videlicet ad extrema deducti in cimiteriis Hospitalis elegerint sepeliri, sicut a felicis memorie Innocentio papa, predecessore nostro, noscitur institutum, quarta tantum oblationum, lectorum et aliorum que defunctus in ultima voluntate reliquit sitis portione contenti, nec aliud pro ipsis a jamdictis fratribus exigatis, non impedientes occasione qualibet sepulturam quam eis a Sede apostolica misericorditer constat esse indultam, ex quo pretaxatam partem pro illis ecclesiis a quibus mortuorum corpora assumuntur fideliter resignarint. In hiis autem elemosinis que pietatis intuitu predicte domui Hospitalis a sanis et benevolentibus conferuntur, nemo vestrum presumat aliquam sibi exigere portionem. Ex illa vero quarta que vobis conceditur exigenda arma et equos excipi volumus et mandamus, que domui Hospitalis ad defensionem terre Jerosolimitane a quibuslibet decedentibus dimittuntur. Liceat autem fratribus supradictis eos qui apud ipsos elegerint sepeliri ad confessionem de occultis peccatis recipere per sacerdotes suos, et per eosdem illis viaticum ministrare, si eis a propriis sacerdotibus premissa malitiose fuerint denegata, atque cum cruce et processione ad cimiterium suum corpora eorum libere et sine impedimento tumulanda deferre...

  •  
    Inconnue de Potthast

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149099 (aposcripta-8665), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149099 (mise à jour : 22/09/2020).