« aposcripta-8648 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le chapitre de l'église de Trondheim (Norvège)

  •  
    III idus augusti, pontificatus nostri anno quarto

  •  
    1268/08/11

  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Pave Clemens IV stadf?ster Erkebisp Haakons Gave af St. Andre? Kirke paa Haug til Domkapitlets Bordhold i Nidaros [Diplomatarium Norvegicum].

  •  
    [Expédition] E. Efter Orig. paa Perg. i Throndhjems Stiftskiste. Seglet er afrevet.

  •  
    Chr. C. A. Lange, Carl R. Unger, Diplomatarium Norvegicum, I, Christiania : P. T. Mallings Forlagshandel, 1849, p. 50-51, n. 61-62 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo ecclesie Nidrosiensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Inducimur devotionis vestre meritis ut hiis que uos digne postulare percipimus, benignum accomodantes auditum, ea perducamus fauorabiliter in effectum.
    Sane presentate nobis petitionis vestre series continebat quod bone memorie Haquinus Nidrosiensis archiepiscopus, attendens quod redditus et proventus communis mense vestre nimis erant tenues ac exiles, ecclesiam beati Andree de Haug, Nidrosiensis diocesis, ad dispositionem suam libere pertinentem cum omnibus suis pertinentiis, deliberatione prouida, prout spectabat ad eum, vobis in usus predicte mense duxit in perpetuum concedendam ; sicut in litteris inde confectis, memorati archiepiscopi sigillo munitis, plenius continetur.
    Nos itaque, vestris supplicationibus inclinati, quod per archiepiscopum eundem provide factum est in hac parte ratum habentes et firmum, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Tenorem litterarum ipsarum de uerbo ad verbum presentibus inseri facientes, qui, talis est :
    « Universis Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris. H[aquinus], Dei gracia Nidrosiensis ecclesie archiepiscopus, salutem in domino Jesu Christo.
    Universitati vestre presenti pagina declaramus quod nos, ex officii nostri debito statum ecclesie Nidrosiensis considerantes cui nunc divina gracia presidemus prebendas ipsius invenimus nimis tenues et exiles, que canonicis nostris in eadem ecclesia ministrantibus necessaria minus competenter sufficiunt ministrare quorum utilitates et commoda grato favoris desiderio per nos cupimus ampliari, rationis in hac parte tam sectantes iudicium quam iuris equitatem, predictis canonicis nostris ad communem mensam ecclesiam beati Andree de Haug cum omnibus pertinenciis habitis et habendis concedimus in perpetuum libere possidendam, excepta episcopalis procuracionis debita porcione.
    Et ut hec nostra donacio maius robur firmitatis obtineat, presentes litteras nostri sigilli munimine duximus roborandas.
    Facta autem est hec nostra donacio hiis fratribus in ecclesia Nidrosiensi tunc existentibus et consentientibus, domino Erlendo, domino Stephano, domino Vegardo, domino Thorlawo, domino Sigwaldo, domino Roaro, domino Johanne, domino Eiriko, domino Siguardo, domino Thorbergho, domino Siguato, hiis testibus presentibus, domino Therico, Skialldullpho, Gerlagho canonicis Asloensibus et Brynulpho clerico.
    Datum Nidrosie, anno domini millesimo CCo LXo VIIo, XVII kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo ».
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
    Datum Viterbii, III idus augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149082 (aposcripta-8648), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149082 (mise à jour : 18/09/2020).