« aposcripta-8643 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Tous les fidèles du Christ des cités et diocèses de Wurtzbourg, Spire et Worms

  •  
    VIII idus junii, anno quarto

  •  
    1268/06/06

  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Papst Clemens IV. ermahnt alle Christgläubigen in den Städten und Diözesen Würzburg, Speyer und Worms, zur Vollendung des Neubaues der Kirche des Klosters Frauenzimmern beizusteuern und gewährt den Spendern einen 40tägigen Ablass [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Copie moderne] F. ALLEMAGNE, Stuttgart, Hauptstaatsarchiv, H 14 Nr. 106, fol. 19b. Nach dem Kopialbuch des Klosters Frauenzimmern aus dem Anfang des 16. Jahrhunderts.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 2013, p. 405-406 [en ligne].

  •  
    Christoph Besold, Virginum sacrarum monimenta, Tübingen, 1636, p. 512 [en ligne].
  •  
    Zeitschrift für Geschichte des Oberrheins, t. 4, 1853, p. 188 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 20373 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per Herbipolenses, Spirenses et Wormacienses civitates et dioceses constitutis salutem et apostolicam benedictionem.
    Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam.
    Cum igitur dilecte in Christo filie .. abbatissa et conventus monasterii de Cymmern, Cisterciensis ordinis, Wormaciensis diocesis, sicut ipse nobis significare curarunt, ecclesiam eiusdem monasterii de novo edificare inceperint opere sumptuoso nec ad consummacionem tanti operis proprie sibi suppetant facultates, universitatem vestram rogamus et hortamur in domino, in remissionem peccaminum vobis iniungentes, quatinus de bonis vobis a Deo collatis eis ad hoc pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram opus predictum valeat consum[m]ari et vos per hec et alia bona, que domino inspirante feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire.
    Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui eis ad id manum porrexerint adiutricem, quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus presentibus post triennium minime valituris, quas mitti per questuarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit, carere iuribus decernentes.
    Datum Viterbii, VIIIo. idus iunii, pontificatus nostri anno quarto.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149077 (aposcripta-8643), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149077 (mise à jour : 16/09/2020).