« aposcripta-8642 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le doyen et le chapitre de l'église séculière de Neumünster, diocèse de Wurtzbourg

  •  
    XII kalendas junii, anno quarto

  •  
    1268/05/21

  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Papst Clemens IV. genehmigt die Inkorporation der Kirche in Igersheim durch den verstorbenen Bischof Iring von Würzburg an das Stift Neumünster daselbst [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ALLEMAGNE, Rottenburg, Diözesanarchiv, G 1.3, n. 535/1. Nach einer neueren Abschrift im Diözesanarchiv Rottenburg. Einige unbedeutende Schreibfehler sind stillschweigend korrigiert.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 2010, p. 402-403 [en ligne].

  •  
    Partielle : Zeitschrift Württembergisch-Franken, t. 4, 1856, p. 119 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 20353 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo secularis ecclesie Novi Monasterii1 Herbipolensis salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum ab nobis petitur, quod iustum est et honestum, quama vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
    Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie Iringus Herbipolensis episcopus attente considerans, quod proventus prebendarum ecclesie vestre tenues existebant, ac propter hoc indigentie vestre pietate paterna compatiens ecclesiam in Igersheim, Herbipolensis diocesis, in qua prepositus ecclesie vestre ius patronatus habebat, cedente vel decedente illius plebano, qui iam decessit, vobis in augmentum prebendarum predictarum in perpetuum diligenti deliberatione prehabita ordinaria auctoritate concessit, vicario in illa perpetuo servituro pro sustentatione sua et supportandis ipsius ecclesie in Igersheim debitis et consuetis oneribus congrua portione de illius proventibus reservata, episcopali et archidiaconali iuribus semper salvis. Dilectus quoque prepositus ac dilecti filii decanus et capitulum Herbipolense suum super hoc constituere consensum, prout in patentibus literis confectis exinde ac sigillis episcopi prepositi decani et capituli predictorum signatis plenius dicitur contineri.
    Nos itaque vestris supplicationibus inclinati quod super his proindeb factum est ratum et firmum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Viterbii, XII kalendas iunii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) In der Vorlage wohl verschrieben für tam.
  •  
    (b) In der Vorlage wohl verschrieben für provide.

  •  
    1. Das Stift Neumünster in Würzburg.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149076 (aposcripta-8642), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149076 (mise à jour : 16/09/2020).