« aposcripta-8633 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le doyen d'Aschaffenburg, diocèse de Mayence

  •  
    X kalendas maii, anno quarto

  •  
    1268/04/22

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Papst Clemens IV. trägt dem Dekan von Aschaffenburg auf, alle dem Kloster Gnadental zu dessen Schaden veräußerten Güter an dasselbe zurückzubringen [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Expédition] E. ALLEMAGNE, Neuenstein, Hohenlohe-Zentralarchiv, GA 10 Schubl. 20 Nr. 14. Der Textabdruck erfolgt nach WIBEL. Nachträglich wurde der Abdruck mit dem Original auf italienischem Pergament, damals im Fürstlich Hohenlohischen Archiv in Öhringen, verglichen. Die sich daraus ergebenden Textabweichungen sind in den Anmerkungen nachgewiesen. Durch die Urkunde ist nur noch eine Hanfschnur gezogen. Die Bleibulle ist abgeschnitten. Unten links unter dem Text innerhalb der Plica: q s (?), daneben Jac. Romanus, darüber als Kostenvermerk zwei waagerechte Striche. Links auf der Plica: N. Bobois. Hinten im linken Obereck: R, mehr gegen die Mitte: P. de Ass. Spe, etwas unterhalb der Mitte: pro Valle Gratie de bonis alienatis in maiori forma.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 1997, p. 392 [en ligne].

  •  
    Johann Christian Wibel, Hohenlohische Kyrchen- und Reformationshistorie, 4 t., Onolzbach, 1752-1755, t. II, Codex Diplomaticus, n. 60, p. 80 [en ligne].

  •  
    Tilmann Schmidt, Die Originale der Papsturkunden in Baden-Württemberg, 1198-1417, Città del Vaticano : Biblioteca Apostolica Vaticana (Index actorum romanorum pontificum ab Innocentio 3 ad Martinum 5 electum, 6), 1993, 2 vol., I, n. 599, p. 274.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum dei, dilecto filio decanoa de Aschaffenburc, Maguntineb diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecte in Christo filie .. abbatissa et conventus monasterii Vallis Gratie, Cistertiensis ordinis, Herbipolensis diocesis, quam ille, que in monasterio ipso precesserunt easdem, redditus, terras, domos, vineas, prata, pascua, nemora, molendina, curtes, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ad dictum monasterium spectantia nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus, et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo, datis super hoc litteris, confectis publicis instrumentis, factis renunciationibus, penis adiectis et iuramentis interpositis, concesserunt in ipsius monasterii non modicam lesionem, quorum aliqui dicuntur super hisc in forma communi a Sede apostolica confirmationis litteras impetrasse.
    Quia vero nostra interest lesis monasteriis subvenire, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ea, que de bonis eiusdem monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, renunciationibus, penis, iuramentis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem ipsius monasterii studeas legitime revocare, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere.
    Datum Viterbii, X kalendas maii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) Original: filio .. decano ecclesie.
  •  
    (b) Original: Maguntinensis.
  •  
    (c) Original: super hiis.

  •  
    War auch im 1944 durch Fliegerangriff verbrannten Diplomatar HStA Stuttgart H 14 Nr. 118. S. 2 b.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149067 (aposcripta-8633), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149067 (mise à jour : 16/09/2020).