« aposcripta-8630 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'évêque de Spire

  •  
    VII idus februarii, anno tertio.

  •  
    1268/02/07

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Papst Clemens IV. gebietet dem Bischof von Speyer, das Kloster Sirnau vor Gewalttätigkeiten und räuberischen Eingriffen in seine Rechte nachdrücklichst zu schützen [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Expédition] E. ALLEMAGNE, Ludwigsburg, Staatsarchiv, B 175 U 18. Der Textabdruck folgt dem Original. An Hanfschnur die gewöhnliche Bleibulle des Papstes. Unten auf der Plica rechts: Bo. Parmensis, auf dem Rücken: Ludouicus de Wauere.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 1982, p. 376 [en ligne].

  •  
    Adolf Diehl, Urkundenbuch der Stadt Esslingen, t. 1 (1157-1360), Stuttgart, 1899, n. 95 Anm., p. 22 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri .. episcopo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem.
    Sub religionis habitu vacantibus studio pie vite ita debemus esse propicii, ut in divinis beneplacitis exequendis malignorum non possint obstaculis impediri.
    Cum itaque, sicut dilecte in Christo filie .. priorissa et conventus monasterii de Sirmenowe secundum instituta fratrum ordinis Predicatorum viventes, Constanciensis diocesis, nobis significare curarunt, nonnulli, qui nomen domini recipere in vacuum non formidant, ipsas multipliciter molestare presumant, nos et presumptoruma huiusmodi refragari conatibus et earundem priorisse ac conventus quieti providere volentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eisdem priorisse et conventui contra predonum, raptorum et invasorum audaciam efficaciter presidio defensionis assistens non permittas eas in personis aut bonis earum a talibus molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, attencius provisurus, ne de hiis, que cause cognicionem exigunt vel que personas et bona non contingunt ipsarum, te ullatenus intromittas.
    Nos enim, si secus forte presumpseris, tam presentes litteras quam etiam processum, quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis. Huiusmodi ergo mandatum nostrum sic sapienter et fideliter exequaris, ut eius fines quomodolibet non excedas, presentibus post triennium minime valituris.
    Datum Viterbii, VII idus februarii, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    (a) Die Vorlage hat verschrieben : presumptuorum.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149064 (aposcripta-8630), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149064 (mise à jour : 12/09/2020).