« aposcripta-8589 »


Description

  •  
    Innocent VI (1352-1362)

  •  
    Le sacriste de Saint-Bernard de Romans, diocèse de Vienne

  •  
    II nonas junii, anno secundo

  •  
    1354/06/04

  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocent [VI] mande au sacriste de Saint-Bernard de Romans de faire restituer aux cisterciennes de l'abbaye de Commiers-Vernayson les biens et droits qui leur ont été indûment soustraits.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Vienne, Archives départementales de la Drôme, 24H57/1. Original bullé sur cordelette de chanvre.

  •  
    Manon Ponzio, Julien Théry, juillet-août 2020, pour APOSCRIPTA.

  •  
    Ulysse Chevalier, Regeste dauphinois ?

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio sacriste ecclesie beati Bernardi de Romanis, Viennensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecte in Christo filie abbatissa et conventus monasterii de Commertio Vernersonis, Cisterciensis ordinis, Valentinensis diocesis, quam ille que in monastero ipso precesserunt easdem decimas, redditus, census, terras, vineas, possessiones, domos, casalia, prata, pascua, grangias, silvas, nemora, molendina, aqueductus, vivaria piscarias, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterii, datis super hoc litteris confectis exinde, publicis instrumentis interpositis, juramentis factis, renunciationibus et penis adjectis in gravem ipsius monasterii lesione, nonullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicu[n]tur super hiis confirmationis litteras in forma communi a Sede apostolica impetrasse.
    Quia vero nostra interest super hoc de oportuno rernedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis prefati monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renunciationibus, penis et confirmationibus suprasdictis as jus et proprietate ejusdem monasterii legitime revocare procures, contradictores per censura ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
    Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio vel timore subtraxerint censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perbibere.
    Datum Avinioni, II nonas junii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    Absente des registres édités par Pierre Gasnault (aucune lettre enregistrée à cette date ; en revanche des lettres sont enregistrées aux dates de la veille et du lendemain, mais émises de Villeneuve-lès-Avignon).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149023 (aposcripta-8589), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149023 (mise à jour : 03/08/2020).