« aposcripta-8586 »


Description

  •  
    Boniface IX (1389-1404)

  •  
    Le prévôt du monastère de Saint-Hippolyte au diocèse de Passau

  •  
    VI idus decembris, anno octavo

  •  
    1396/12/08

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Papst Bonifaz trägt dem Propste Gerung von St. Pölten auf, diejenigen, welche das Göttweiger Stiftsgut schädigen, zum Schadenersatze zu verhalten [Fuchs].

  •  
    Ici reprise de Adalbert Fuchs, Urkunden und Regesten zur Geschichte des Benedictinerstiftes Göttweig, I, von 1058-1400, Vienne (Fontes rerum Austriacarum Band, II/51), 1901, p. 777, numérisée par Monasterium.net [en ligne].

  •  
    Adalbert Fuchs, Urkunden und Regesten zur Geschichte des Benedictinerstiftes Göttweig, I, von 1058-1400, Vienne (Fontes rerum Austriacarum Band, II/51), 1901, n. 860, p. 776.

  •  
    Bonifatius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio .. preposito monasterii sancti Ypoliti de Sancto Ypolito per prepositum soliti gubernari, Pataviensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Significarunt nobis dilecti filii .. abbas et conventus monasterii in Gotwico, ordinis sancti Benedicti, Pataviensis diocesis, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorant, decimas, primitias, census, redditus, terras, domos, vineas, possessiones, prata, pascua, nemora, silvas, agros, piscarias, stangna, latus, aqueductus, molendina, grangias, litteras auttenticas, instrumenta publica, libros, ornamenta ecclesiastica, sanctorum reliquias, cruces, calices, vasa aurea et argentea legata, domorum utensilia, bladi et vini quantitates, vestes, laneas et lineas, equos, boves, vaccas, oves, porcos, capras, servos, emptitios, pecuniarum summas, et nonnulla alia bona ad dictum monasterium spectantia temere et maliciose occultare et occulte detinere presumunt, non curantes ea prefatis abbati et conventui exhibere, in animarum suarum periculum et ipsorum abbatis et conventus ac monasterii non modicuma detrimentum. Super quo iidem abbas et conventus apostolice Sedis remedium implorarunt.
    Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus omnes huiusmodi occultos detentores decimarum, primitiarum, censuum, reddituum et aliorum bonorum predictorum ex parte nostra publice in ecclesiis coram populo per te vel alium moneas ut infra competentem terminum, quem eis prefixeris, ea prefatis abbati et conventui a se debita restituant et revelent et de ipsis plenam et debitam satisfactionem impendant ; et si id non ad impleverint, infra alium competentem terminum, quem eis ad hoc peremptorie duxeris prefigendum, extunc in eos generalis excommunicationis sententiam proferas et eam facias ubi et quando expedire videris usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari.
    Datum Rome apud Sanctum Petrum, VI idus decembris, pontificatus nostri anno octavo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149020 (aposcripta-8586), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149020 (mise à jour : 02/08/2020).