« aposcripta-8569 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'abbesse de Sainte-Marie-de-Tart

  •  
    Idus junii, anno primo

  •  
    1198/06/13

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Confirmation des biens.

  •  
    [Copie moderne] G. FRANCE, Dijon, Archives départementales de la Côte-d'Or, 78 H 1042/2. Copie moderne (« Collationné aux originaux par nous conseiller secretaire du roy au parlement de Bourgogne. Begin ») d'un vidimus de septembre 1346 par l'abbé de Sainte-Marguerite d'Autun, exécuteur député par le Siège apostolique : Datum et actum in dicto monasterio nostro sub sigillo nostro proprio, quo in talibus utimur, die dominica post festum Nativitatis beatae Mariae Virginis, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto reddite litteras sigillatas in sigillam diligentis executionis earumdem videlicet in parvis caudis vacuis pro monitione et executione, pro excommunicatione ac suspensione, signé G. Guiardus, sigilletus, pro monitione parrochianorum laicorum, excommunicatione eorum, monitione clericorum et religiosorum suspensione eorum, monitione parrochianorum laicorum, excommunicatione eorumdem, monitione clericorum et religiosorum, suspensione eorum. Troisième lettre pontificale recopiée. En marge : « 13 juin 1198. Bulle du pape Innocent 3e qui confirme la maison du Bateault ».

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 19235. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu, transcription inédite par Coraline Rey.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus monasterii Sanctae Mariae de Tart, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum a nobis petitur quod justum est et honnestum tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
    Quapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis petitionibus annuentes, locum et territorium Batelli juxta Belnam cum omnibus appendiciis suis, nemoribus, pratis, vineis, terris cultis et incultis, decimam ejusdem loci et quamdam vineam in privilleia quatuor sectarios vini quos Robertus Desvort habebat in vinea praedicta, totidem sectarios in alia vinea quam possident haeredes Landrici de Pomard, quemdam mansum Belnae qui fuit Stephani praepositi, et sensum ejusdem mansi, quatuor mansos in Seseia et medietatem unius mansi cursum in superficia illius loci in montanis, nemoribus, terris cultis et incultis.
    Et quidquid Robertus Desvort ibi jure haereditario possidebat, quidquid juris Seginus miles de Voleniaco habebat in ulmis a vinea et calpinesia sursum quidquid idem miles habebat in Bieria et in Corbet, et in veteribus vineis, terram de Jossupert, totum tenementum de Varanges praeter molendinum et quoddam pratum ad Marsuil quod fuit G. de Combertau, sicut ea juste et pacifice possedetis, vobis et ecclesiae vestrae authoritate apostolica confirmamus ; et praesentis scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis confringere vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli ejus se noverit incursurum.
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, idus junii pontificatus nostri, anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149002 (aposcripta-8569), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149002 (mise à jour : 10/07/2020).