« aposcripta-8567 »


Description

  •  
    Léon X (1513-1521)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    MDXV, IV nonas maii, anno tertio

  •  
    1515/05/04

  •  
    Latran

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Bul van Leo X, met de goedkeuring van het Concilie van Lateraan uitgevaardigd, en verbiedende iets te drukken zonder de toelating van 's pausen vicaris te Rome of van de bisschoppen en van de inquisiteurs buiten Rome. — Naast hare groote voordeelen heeft de uitvinding der boekdrukkunst nochtans het verbreiden der dolingen in de hand gewerkt. In 't vervolg mag daarom geen boek te Rome gedrukt worden zonder voorafgaande goedkeuring van 's pausen vicaris en van den pauselijken hofmeester ; buiten Rome, van den bisschop of zijnen plaatsvervanger en van den inquisiteur der plaats. Alwie dit verbod over 't hoofd ziet, zal de gedrukte boeken verbeuren, eene boet van honderd dukaten betalen, gedurende een jaar als drukker geschorst blijven daarenboven in den kerkelijken ban zijn. Zondigt een drukker ten tweeden male, dan zal zijne straf naar believen van den pauselijken vicaris of van den bisschop nog verzwaard worden [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 424, p. 507-508 [en ligne].

  •  
    Laerzio Cherubini, Magnum bullarium romanum, I, Luxembourg, 1742, p. 554 et suiv.
  •  
    Josef Hergenröther, Leonis X... regesta, Freiburg, 1884-1891, 2 t., n. 15299 [en ligne].

  •  
    Leo episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, sacro approbante concilio.
    Inter solicitudines nostris humeris incumbentes, presertim curas revolvimus ut errantes in vias veritatis reducere ipsosque lucrifacere Deo (sua nobis cooperante gratia) valeamus, hoc est quod profecto desideranter exquirimus, ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum ac circa illud studiosa diligentia vigilamus.
    Sane licet literarum peritia per librorum lectionem possit faciliter obtineri, ac ars imprimendi libros temporibus potissimum nostris divino favente numine, inventa seu aucta et perpolita plurima mortalibus, attulerit commoda, cum parva impensa copia librorum maxima habeatur, quibus ingenia ad literarum studia percommode exerceri et veri eruditi in omni linguarum genere, praesertim autem catholici, quibus sanctam Romanam ecclesiam abundare affectamus, facile evadere possunt, qui etiam infideles sciant, et valeant sacris institutis instruere fideliumque collegio per doctrinam christianae fidei salubriter aggregare. Quia tamen multorum querela nostrum et Sedis apostolicae pulsavit auditum quod nonnulli hujus artis imprimendi magistri in diversis mundi partibus libros, tam Graecae, Hebraicae, Arabicae et Chaldeae ac vulgari sermone editos, errores etiam in fide ac perniciosa dogmata etiam religioni christianae contraria famam personarum etiam dignitate fulgentium continentes imprimere ac publice vendere praesumunt, ex quorum lectura non solum legentes non aedificantur, sed in maximos potius tam in fide quam in vita et moribus prolabuntur errores, unde varia saepe scandala, prout experientia rerum magistra docuit, exorta fuerunt et majora in dies exoriri fomidantur.
    Nos itaque, ne id quod ad Dei gloriam et fidei augmentum ac bonorum artium propagationem salubriter est inventum, in contrarium convertatur, ac Christl fidelium saluti detrimentum pariat, super librorum impressione curam nostram habendam fore duximus, ne de caetero, cum bonis seminibus spinae coalescant vel medicinis venena intermisceantur. Volentes igitur de opportuno super his remedio providere, hoc sacro approbante concilio ut negocium impressionis librorum hujusmodi eo prosperetur foelicius, quo deinceps indago solertior diligentius et cautius adhibetur, statuimus et ordinamus, quod de caetero perpetuis futuris temporibus nullus librum aliquem seu aliam quamcumque scripturam tam in Urbe nostra quam aliis quibusvis civitatibus et dioecesibus imprimere seu imprimi facere praesumat, nisi prius in Urbe per vicarium nostrum et sacri palatii magistrum, in aliis vero civitatibus et dioecesibus per episcopum vel alium habentem peritiam scientiae libri seu scripturae hujusmodi imprimendae ab eodem episcopo ad id deputandum ac inquisitorem haereticae pravitatis civitatis sive dioecesis, in quibus librorum impressio hujusmodi fieret, diligenter examinentur, et per eorum manus propriae subscriptionem sub excommunicationis sententia gratis et sine dilatione imponendam approbentur.
    Qui autem secus praesumpserit, ultra librorum impressorum amissionem et illorum publicam combustionem, ac centum ducatorum fabricae basilicae principis apostolorum de Urbe, sine spe remissionis, solutionem ac anni continui exercitii impressionis suspensionem, excommunicationis sententia innodatus existat, ac demum ingravescente contumacia taliter per episcopum suum vel vicarium nostrum respective per omnia juris remedia castigetur, quod alii ejus exemplo similia minime attentare praesumant.
    Nulli ergo etc. Si quis etc.
    Datum Romae, in publica sessione in Lateranensi sacrosancta basilica solemniter celebrata, anno incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo quinto decimo, IV nonas maii, pontificatus nostri anno tertio.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149000 (aposcripta-8567), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/149000 (mise à jour : 31/07/2020).