« aposcripta-8565 »


Description

  •  
    Jules II (1503-1513)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    anno 1511, kalendas martii, anno octavo

  •  
    1511/03/01

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Bul van Julius II, waarbij hij, onder anderen, naar ouder gewoonte al de ketters met hunne aanhangers in den ban der Kerk slaat [Fredericq].
    Le pape Jules [II] renouvelle l'excommunication solennelle de tous les hérétiques [APO].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 411, p. 499-500 (d'après Cherubini) [en ligne].

  •  
    Laerzio Cherubini, Magnum bullarium romanum, I, Luxembourg, 1742, p. 507-508.

  •  
    Julius episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.
    Consueverunt Romani pontitices praedecessores nostri ad retinendam puritatem religionis christianae et ipsius unitatem, quae in conjunctione membrorum ad unum caput Christum videlicet ejusque vicarium principaliter consistit, et sanctam fidelium societatem ab offensione servandam arma justitiae per ministerium apostolatus in praesenti celebritate exercere.
    Nos igitur, vetustum et solemnem hunc morem sequentes, excommunicamus et anathematizamus ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, auctoritate quoque beatorum Petri et Pauli ac nostra, omnes haereticos, Gazaros, Paterenos, Pauperes de Lugduno, Arnaldistas, Speronistas, Passagenos, Viclefitas seu Ussitas, Fratricellos de Opinione nuncupatos et quoscumque alios haereticos quocumque nomine censeantur, ac omnes fautores, receptatores et defensores eorumdem.
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae 1511, calendas martii, pontiticatus nostri anno octavo.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148998 (aposcripta-8565), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148998 (mise à jour : 11/07/2020).