« aposcripta-8560 »


Description

  •  
    Nicolas V (1447-1455)

  •  
    Roland le Cosic, professeur de l'ordre des frères Prêcheurs, maître en théologie

  •  
    anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo, IV idus aprilis, anno septimo

  •  
    1453/04/10

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Bul van Nikolaas V, gericht tot den predikheer Roland le Cosic1, waarbij hij dezen als inquisiteur over het koninkrijk Frankrijk aanstelt. — De paus benoemt hem tot kettermeester over dat koninkrijk met de gewone machten, om de gebruikelijke straffen toe te passen niet alleen tegen de ketters, maar ook tegen alwie ze ondersteunt, hetzij ze geestelijken of leeken, mannen of vrouwen mochten zijn, doch zonder inbreuk te mogen maken op de macht van andere door den paus of door anderen aangestelde inquisiteurs [Fredricq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 294, p. 334-335 (d'après Ripoll) [en ligne].

  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome, 8 vol., 1729-1740, t. III, p. 317 [en ligne].

  •  
    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Rolando de Cosic, ordinis fratrum predicatorum professori, in theologia magistro, salutem et apostolicam benedictionem.
    Considerantes tuae circunspectionis industriam in multis et arduis saepius approbatam ac alia grandia virtutum insignia, quibus personam tuam bonorum dator altissimus decoravit, ea quao gravis sunt ponderis tibi fiducialiter committimus, sperantes firmiter, quin potius pro certo tenentes, quod ad illa efficaciter exequenda ferventer intendas, intentum animi dirigas et operosae solicitudinis studio prosequaris. Hinc est, quod nos, qui desideramus et in votis gerimus, ut fides catholica nostris prosperetur temporibus et pravitas perversorum hominum in regno Franciae vigentium de finibus fidelium extirpetur, circa extirpationem eandem salubriter et utiliter providere intendentes, te, qui, ut asseritur, inquisitor haereticae pravitatis auctoritate Sedis apostolicae deputatus existis, in regno praedicto cum omnibus et singulis immunitatibus, privilegiis, gratiis et libertatibus inquisitoribus dictae pravitatis a jure vel consuetudine hactenus concessis, in causis haeresum inquisitorem facimus, constituimus et etiam deputamus, dantes et concedentes contra praedictae haereticae pravitatis credentes, receptores, fautores et defensores eorum, tam ecclesiasticas quam seculares utriusque sexus personas, exemptas et non exemptas, cujuscumque etiam dignitatis, status, gradus, ordinis vel conditionis existant, necnon infamatos vel suspectos de haeresi aut erroribus praedictis procedendi ac officium inquisitoris tibi commissum exequendi, quae de jure vel consuetudine inquisitores pravitatis praedictae quomodolibet facere consueverunt seu etiam potuerunt, plenam et liberam auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus facultatem. Per concessionem autem hujusmodi non intendimus potestati ac jurisdictioni aliorum inquisitorum a nobis vel aliis ad hoc auctoritatem habentibus deputatorum in aliquo derogare.
    Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quinquagesimo, quarto idus Aprilis, pontificatus nostri anno septimo2.

  •  
    1. In deze bul heet de inquisiteur Roland de Cosic ; maar in een ander stuk van den 28 Juni 1471 (zic verder ons n. 346) noemt hij zichzelven le Cosic. In RipoII lezen wij ook : « Rolandus de Cosic seu Le Cozic, ut vocatur apud Echard, tome I Scriptor. Ord. ad an. MCCCCLIV, pag. 813. »
  •  
    2. Te recht merkt de uitgever hier op, dat or niets aan den datum hapert. Hij zegt : " Legendum LIII, cum pontificatus annus septimus asscribatur ; vel dicendum quod erravit amanuensis in ipso pontificatus anno, et scribendum : Pontiticatus nostri anno quarto, Christi MCCCCL. "

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148993 (aposcripta-8560), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148993 (mise à jour : 08/07/2020).