« aposcripta-8544 »


Description

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Les archevêques de Cologne, Trèves et Mayence et les autres archevêques ainsi que leurs suffragants et les autres évêques d'Allemagne, du Brabant et de Flandre

  •  
    III nonas decembris, anno septimo

  •  
    1377/12/02

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Gregorius XI gericht tot de aartsbisschoppen van Keulen, Trier, Mainz en andere Duitsche prelaten alsmede tot hunne suffraganen en alle bisschoppen van Duitschland, Brabant en Vlaanderen, waarbij hij de in armoede levende godvruchtige personen, die alleen om den wille hunner kleedij verontrust worden, onder zijne bescherming neemt. — De paus zegt vernomen te hebben, dat in die gewesten veel personen van beider kunne in armoede en godvruchtigheid leven, die nochtans ter oorzake van het dragen van zekere kleederen door enkele prelaten en inquisiteurs ten onrechte vervolgd worden tot groot schandaal van velen. De paus gebiedt den bisschoppen, dat zij zulks in hun gebied zouden beletten en den gebanvloekten of gestraften absolutie verleenen, terwijl hunne vervolgers door de geestelijke censuur moeten bedwongen worden, niettegenstaande alle dispensatien [Frdericq].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avenionensia 201, fol. 355v, gratis pro Deo.

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 225, p. 237-238 (d'après Mosheim) [en ligne].

  •  
    Johann Lorenz Mosheim, De Beghardis et Beguinabus commentarius, Leipzig, 1790, p. 401-402 [en ligne].
  •  
    Extraits : Heinrich Volbert Sauerland, Urkunden und Regesten zur Geschichte der Rheinlande..., t. V, 1364-1378, Bonn, 1910, n. 1260.
  •  
    Camille Tihon, Lettres de Grégoire XI (1371-1378), Bruxelles-Rome, 4 t., 1958-1975, n. 3992 (d'après R).

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Coloniensi, Treverensi, Moguntinensi aliisque archiepiscopis et tam eorum suffraganeis quam aliis episcopis universis per Alamanniam, Brabantiam et Flandriam constitutis, ad quos praesentes literae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad audientiam nostram pervenit quod in vestris civitatibus et dioecesibus sint nonnulli pauperes utriusque sexus, qui humiliter et honeste in fidei puritate et honestis vestibus aut habitibus in paupertate et castitate vivunt et ecclesias devote frequentant et quod, licet hujusmodi pauperes nobis et Romanae ecclesiae ac eorum praelatis et curatis reverenter obediant, nullis erroribus se involvendo, sed, intimae caritatis amore, Deo et propter ipsum proximis serviendo, tamen nonnulli a vobis seu per vos ordinarii et etiam aliqui inquisitores haereticae pravitatis in illis partibus apostolica auctoritate deputati hujusmodi pauperes occasione vestium indebite et injuste perturbant, ipsorum vestes simplices et honestas decurtari, transformari et quandoque transmutari faciendo, necnon occasione hujusmodi vestium sacramenta ecclesiastica inhibendo, et alia gravamina inferendo, eisdem in detrimentum et damnum ipsorum pauperum et scandalim plurimorum.
    Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quilibet vestrum in dioecesi sua pauperes ipsius occasione hujusmodi earum simplicium et honestarum vestium nullatenus molestet, nec ab aliis molestari, quantum in vobis fuerit, dum tamen fideles et catholici reperiantur, permittatis. Et si quos eorum, occasione praedicta, excommunicatos vel dictis sacramentis privatos vel alias indebite punitos reperietis auctoritate apostolica praedicta restituatis eosdem in forma ecclesiae consueta, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescendo.
    Non obstante si aliquibus communiter vel divisim a Sede apostolica indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possit per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.
    Datum Romae apud Sanctum Petrum, III nonas decembris, pontificatus nostri anno septimo.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148978 (aposcripta-8544), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148978 (mise à jour : 02/07/2020).