« aposcripta-8523 »


Description

  •  
    Martin IV (1281-1285)

  •  
    L'évêque d'Auxerre

  •  
    VI kalendas septembris, anno primo

  •  
    1281/08/27

  •  
    Orvieto

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    à faire

  •  
    [Vidimus] V. FRANCE, Troyes, Archives départementales de l'Aube. Vidimus par l'évêque d'Auxerre Guillaume daté du 10 décembre 1282.
  •  
    [Expédition] E. V. FRANCE, Troyes, Archives départementales de l'Aube. Original scellé sur cordelettes de chanvre.

  •  
    Ici reprise de Charles Lalore, Chartes de la collégiale Saint-Urbain de Troyes, Paris, Troyes : Thorin, Léopold Lacroix, 1880 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, t. 5), n. 96, p. 301-302 [en ligne], numérisée par Chartae Galliae, acte n. 207855.

  •  
    Martinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Antissiodorensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ex parte dilectorum filiorum deceni et capituli Sancti Urbani Trecensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis fuit propositum coram nobis, quod, licet ecclesiam ipsam, quam felicis recordationis Urbanus papa predecessor noster a fundamentis erexit in ea honorabile canonicorum collegium ordinando, exemptionis privilegio et aliis diversis indulgentiis sit per Sedem apostolicam decorata, tamen apud eam cimiterium benedictum non habetur. Quare predicti decanus et capitulum nobis humiliter supplicarunt ut circa eamdem ecclesiam in loco ipsius ecclesie mandaremus cimyterium benedici, sepulturam ipsius ecclesie fore liberam decernendo.
    Unde venerabili fratri nostro episcopo Trecensi nostris damus litteris in mandatis, ut ipse infra unum mensem post receptionem ipsarum litterarum auctoritate nostra cimiterium ipsum juxta dictam ecclesiam in loco proprio ad hoc congruo benedicat, sine juris prejudicio alieni, et nichilominus, postquam dictum cimiterium juxta presentis mandati nostri tenorem fuerit benedictum, sepulturam ecclesie predicte libram esse eadem auctoritate decernat, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nullus obsistat, salvis tamen justitia et quolibet alio jure illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumentur.
    Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si dictus episcopus mandatum nostrum in hac parte neglexerit adimplere, tu illud extunc exequi non omittas, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, non obstante si aliquibus a predicta Sede indultum existat quod excommunicari aut interdici nequeant vel suspendi.
    Datum Urbem Veterem, VI kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Absente des registres.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148956 (aposcripta-8523), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148956 (mise à jour : 30/06/2020).