« aposcripta-8522 »


Description

  •  
    Grégoire I (590-604)

  •  
    Le roi des Francs Childéric Ier.

  •  
    après 589 - avant 605

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    * Gregor I theilt dem Frankenkönige Childerich mit, dass er das Kloster St.-Pierre de Nantua (D. Lyon) konsekrirt habe und ihm Besitzthümer und Rechte bestätige.

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Baluze n. 41, fol. 65 [en ligne]. « Ce privilège est précédé d’un fragment de chronique relatif à la fondation du monastère de Nantua ». Von allem anderen abgesehen, würde schon der Name Childerichs die Fälschung beweisen, weil kein Papst Gregor gleichzeitig mit ihm lebte [Pflugk-Harttung].

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 2, p. 2-3.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 1928 [en ligne].

  •  
    Gregorius, servus servorum dei, Childerico, regi Francorum1.
    Quoniam innumerabilibus mundus procellis quatitur adeo, ut penitus nos, qui regimen animarum suscepimus et qui ad portum aeternae tranquilitatis alios deducere debuimus, potius maius discrimen patimur ; sed quid nobis agendum, quidve considerandum est, nisi divina misericordia imploranda. Infelix quippe animus, occupationis pulsatus vulnere, magnis maris fluctibus percutitur atque immanissimis procellis tempestatis includitur, cumque navigamus longius, nec portum quietis prevalemus.
    Unde vero has idcirco dixerimus, quod, quia nos a vobis longe repositi ita undique percutimur, undique amaritudinibus replemur, atque innumerabile genus hominum, quod in nostra terra, pro multitudine nimia, quasi spicatum more segetis surrexerat, succisuma aruit ; depopulatae namque urbes, eversa castra, concremataeb ecclesiae, destructa monasteria virorum ac foeminarum, desolata ab hominibus proedia atque ab omni cultore destituta. In solitudine vacua terra nullus in ea possessor inhabitat, occuparunt bestiae loca, quae prius magna multitudo hominum tenebat. In hac enim terra, in qua nos vivimus, finem suum mundus, non iam nuntiat, sed ostendit, quid autem in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Solummodo a beato Amando, nostro coepiscopo, didicimus, in omnibus rebus spiritualibus honestissimo, vestrum regnum pre caeteris pace ac tranquillitate, Christo tribuente, pollere. Retulit quoque vestra munificentia, sibi olim concessum cenobium, in finibus Francorum positum, quod Elnone sive Nantuaco nuncupatur, nunc a vobis affluentissime et vestris redditibus et praediis et fiscis ad fratrum victualia ditatum atque locupletatum. De quo vobis gratiarum dona cum benedictione apostolica misimus.
    Ipsum namque praefatum coenobium, dum ecclesiae deservirentur, et ab hoc ad venerabilem praedecessorem nostrum illum, cum regrederer, poscente memorato patre Amando atque abbate Laterceno, cum multis religiosissimis viris sanctitate preditis, basilicam ipsius loci in honore Petri et Pauli omniumque apostolorum honorificentissime consecravi ipsique loco tale privilegium concessi, ut nullus princeps, nec episcopus, neque ulla iudiciaria potestas ibidem praeficere audeant abbatem, nisi quem concors congregatio pari consilio et voluntate secundum deum elegerint, sicut Benedictus pater praecepit ; postquam electus fuerit ab illis, prius sedis Romanae munus accipiatc, ipsiusque benedictione fungaturd, nisi assensu eius concedatur alicui licentia.
    Sed neque ipsi archiepiscopo Lugdunensi, neque ulli episcopo permittimus, illi ecclesiae vim excommunicationis inferre ullo modo, nisi apostolica deliberatione. Sed et si quis fidelium, Romam ire disponens sumptusque ei deffuerint, ipsumque memoratum locum adeat, si ibidem pro posse elemosinam fratribus impendat, eandem veniam et benedictionem apostolicam sine dubio inibi percepturus, sicuti ad limina apostolorum. Ob hoc enim magnae ex corporibus apostolorum per fidelem et acceptissimum deo nomine Severum illuc direximusf.
    Statuimus de caetero, ut nullo modo quis hunc locum violare audeat nec vim inferre alicui. Quod si quis temerario ausu infregerit, anathematis ultione dampnetur, et deinceps inviolata inlibataque hec nostra preceptio sive interdictio conservetur.

  •  
    (a) succesum
  •  
    (b) concrematore.
  •  
    (c) Lege : praesens sedis munitus accipiat am Rand
  •  
    (d) a Romano pontifice iniungatur abbas am Rand
  •  
    (e) numera forte am Rand
  •  
    (f) ex via exernis am Rand

  •  
    1. Childerich I, König der Franken, 456–481, Childerich II, König der Franken, 660–674.

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148955 (aposcripta-8522), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148955 (mise à jour : 30/06/2020).