« aposcripta-8513 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    1311/11

  •  
    Vienne

  •  
    n.c.

  •  
    Statuten over de regeling der Inquisitie door Clemens V met de goedkeuring van het Algemeen Concilie uitgevaardigd, aangaande de wederzijdsche betrekkingen van bisschoppen en inquisiteurs, aangaande de kerkers, de gevangeniswachters, de sleutels der gevangenissen, den eed der wachters, knechten, notarissen en verdere helpers der Inquisitie, alsmede aangaande het misbruiken der inquisitoriale macht en der andere rechten van bisschoppen en inquisiteurs in zake van kettervervolging. — Velen hebben bij den paus geklaagd over de handelingen der inquisiteurs, die hunne machten te buiten gaauen onschuldigen verontrusten ; daarom wil de paus de Inquisitie regelen met het oog op de wederzijdsche rechten en onderlinge samenwerking van bisschoppen en inquisiteurs. Beiden mogen de verdachten afzonderlijk dagen, aanhouden, kerkeren en rechterlijk vervolgen. Slechts nadat zij te vergeefs elkanders medewerking gedurende acht dagen hebben ingeroepen, en op straf van nietigheid, kunnen zij afzonderlijk de verdachten op de pijnbank leggen en vonnissen. Willen zij beide niet samenwerken, dan zullen zij elkander schriftelijk hun oordeel raededeelen. De kerkers zullen tusschen beiden in gemeenschap blijven en iedereder gevangenissen zal twee wachters hebben, waarvan de bisschop den eenen en de inquisiteur den anderen zullen aanstellen. Die wachters zullen elk eenen eerzamen knecht mogen hebben. Ieder wachter zal eenen sleutel van alle vertrekken der gevangenis hebben. In handen van den bisschop en van den inquisiteur zullen de wachters en hunne knechten eenen eed van getrouwheid afleggen. Hetzelfde zullen de notarissen en al de andere helpers der Inquisitie moeten doen. De bischoppen en de inquisiteurs zullen niemand ten onrechte wegens ketterij veroordeelen noch ketters ongedeerd laten, op straf van gedurende drie jaren uit hun ambt gesloten te blijven of in de ban der Kerk geslagen te worden. De paus alleen zal zedaarvan kunnen vrijspreken, tenzij indien zij in stervensgevaar verkeeren. AI de vroegere pauselijke statuten blijven geldig, voor zooveel zij deze bepalingen niet tegenspreken. Geen inquisiteur zal beneden den ouderdom van veertig jaren kunnen aangesteld worden. Ter gelegenheid der Inquisitie mag geen geld afgeperst noch geen kerkelijk goed aangeslagen worden, op straf van den kerkelijken ban door den paus alleen op te heffen. De notarissen, ambtenaars, monniken en andere helpers der inquisiteurs, die dergelijke misdaden bij de inquisiteurs zouden ontdekt hebben, mogen ze niet verzwijgen, maar moeten ze bij de oversten der inquisiteurs aanklagen, opdat de plichtigen door hen gestraft of afgesteld zouden worden. Blijven zij hierin nalatig, zoo moet men het den paus laten weten. De inquisiteurs mogen geen misbruik maken van hun recht van wapens te dragen en van helpers aan te nemen [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 170, p. 163-167 [en ligne].

  •  
    Constitutiones Clementinae, Lib. V, Titul. III, Paris, 1506, fol. 58.

  •  
    De hereticis. Clemens V in concilio Viennensi.
    Multorum querela Sedis apostolice pulsavit auditum quod nonnulli inquisitores per Sedem eandem contra pravitatem hereticam deputati metas sibi traditas extendentes sic interdum excedunt sue potestatis officium, ut quod in augmentum fidei per circumspectam eiusdem Sedis vigilantiam salubriter est provisum, dum sub pietatis specie gravantur innoxii, cedat in fidelium detrimentum. Propter quod ad Dei gloriam et augmentum ejusdem fidei ut negocium Inquisitionis hujusmodi eo prosperetur felicius quo deinceps ejusdem laboris indago solennius, diligentius et cautius peragetur, ipsam tam per dyocesanos episcopos quam per inquisitores a Sede apostolica deputatos, omni carnali amore, odio vel timore ac cujuslibet commodi temporalis affectione semotis, decernimus exerceri sic quod quilibet de predictis sine alio citare possit et arrestare sive capere ac tute custodie mancipare ponendo etiam in compedibus vel manicis ferreis, si eis visum fuerit faciendum, super quo ipsius conscientiam oneramus, necnon inquirere contra illos de quibus pro hujusmodi negociis secundum Deum et justiciam viderit expedire ; duro tamen tradere carceri sive arto, qui magis ad penam quam ad custodiam videatur, vel tormentis exponere illos aut ad sentenciam procedere contra eos, episcopus sine inquisitore aut inquisitor sine episcopo dyocesano aut ejus officiali vel, episcopali Sede vocante, capituli super hoc delegato, si sui adinvicem copiam habere valeant, infra octo dierum spacium postquam se invicem requisierint, non valebit ; et, si secus presumptum fuerit, nullum sit et irritum ipso jure.
    Verum si episcopus vel ejus capituli, Sede vacante, delegatus cum inquisitore aut inquisitor cum altero eorumdem propter premissa nequeat aut nolit personaliter convenire, possit episcopus vel ejus seu capituli, Sede vacante, delegatus inquisitori et inquisitor episcopo vel ejus delegato seu, Sede vacante, illi qui ad hoc per capitulum fuerit deputatus, super illis committere vices suas vel suum significare per litteras consilium et consensum.
    Sane quia circa custodiam carcerum hereticalium, qui muri in quibusdam partibus vulgariter nuncupantur, multas fraudes dudum intelleximus perpetratas, nos volentes super hoc providere statuimus ut quilibet talis carcer vel murus, quem decetero episcopo et inquisitori predictis volumus fore communem, duos custodes habeat principales discretos, industriosos et fideles, unum quem volet episcopus et providebit eidem, aliumque de quo voluerit inquisitor, cui etiam providebit ; et quilibet predictorum custodum sub se alium bonum et fidum poterit habere ministrum ; in quolibet etiam conclavi ejusdem carceris sive muri erunt due claves diverse, quarum unam unus, aliam alius tenebit predictorum custodum et cura cum officio ministrandi que incarceratis fuerint ministranda, suo poterit committere vel subdelegare ministro.
    Porro coram episcopo vel capitulo, Sede vacante, et inquisitore predictis vel substitutis ab eis custodes supradicti, antequam suum officium exequentur, jurabunt ad sancta Dei evangelia corporaliter a se tacta quod in custodia muratorum et aliorum pro crimine supradicto in sua custodia positorum et ponendorum oninem diligentiam et sollicitudinem quam poterunt, fideliter adhibebunt et quod alicui incarcerato nihil unus in secreto loquetur quin hoc audiat alter custos ; et quod provisionem quam incarcerati recipiunt ex ordinatione communi et illud quod a parentibus et amicis vel aliis personis fidelibus offeretur eisdem, nisi episcopi et inquisitoris vel suorum commissariorum ordinatio refragetur, ipsis fideliter et absque diminutione aliqua ministrabunt nec in his fraudem aliquam adhibebunt. Et idem juramentum et coram eisdem personis ministri custodum, priusquam suum exerceant officium, exhibebunt. Et quia sepe contingit episcopos proprios habere carceres sibi et dictis inquisitoribus non communes, volumus et districte precipimus, ut custodes ad incarceratorum pro dicto crimine custodiam per episcopos vel, Sede vacante, per capitulum deputandi et eorum ministri coram dictis inquisitoribus vel substitutis ab eis prestent simile juramentum. Notarii quoque Inquisitionis coram episcopo et inquisitore vel substitutis ab eis jurabunt suum officium fideliter exercere. Et idem fiet de aliis personis necessariis ad predictum officium exequendum.
    Verum quia nimis est grave ad exterminationem pravitatis predicte non agere quod ipsius contagiosa enormitas agendum requirit, grave quoque et damnatione dignissimum maliciose insontibus eandem imponere pravitatem, episcopo et inquisitori predictis ac aliis ad dicti executionem officii substituendis ab eis in virtute sancte obedientie et sub interminatione maledictionis eterne precipimus, ut sic discrete et prompte contra suspectos vel diffamatos de hujusmodi pravitate procedant, quod maliciose aut fraudulenter tantam labem seu quod ipsos in executione officii Inquisitionis impediat, falso alicui non imponant ; quod si odii, gratie vel amoris, lucri aut commodi temporalis obtentu contra justiciam et conscientiam suam omiserint contra quemquam procedere, ubi fuerit procedendum super hujusmodi pravitate, aut obtentu eodem pravitatem ipsam vel impedimentum officii sui alicui imponendo, cum super hoc presumpserunt quoquo modo vexare, preter alias penas pro qualitate culpe imponendas eisdem episcopus aut superior suspensionis ab officio per triennium, alii vero excommunicationis sententias eo ipso incurrant ; a qua quidem excommunicationis sententia, qui eandem incurrerint, nisi per Romanum pontificem nequeant, praeterquam in mortis articulo et tunc satisfactione premissa, absolutionis beneficium obtinere, nullo in hac parte privilegio suffragante.
    Alia sane que circa premissum Inquisitionis officium a nostris sunt predecessoribus instituta, quatenus presenti decreto non obviant, sacri approbatione concilii roborata in sua volumus firmitate manere.
    Nolentes splendorem solitum negocii fidei per actus indiscretos et improbos quorumvis inquisitorum heretice pravitatis quasi tenebrosi fumi caligine obfuscari, hoc sacro concilio approbante, statuimus nullus extunc, nisi qui quadragesimum etatis annum attigerint, officium Inquisitionis predicte committi inquisitoribus ; et tam ipsorum quam episcoporum seu capitulorum, Sede vacante, supra hoc deputatis commissariis quibuscumque districtius injungentes ne pretextu officii Inquisitionis quibusvis modis illicitis ab aliquibus pecuniam extorqueant, nec scienter attentent ecclesiarum bona ab clericorum delictum predicti occasione officii fisco etiam ecclesie applicare ; quod si secus in his vel eorum altero fecerint, excommunicationis sententie eos subjacere decernimus ipso facto, a qua non possint absolvi, preterquam in mortis articulo, donec illis a quibus extorserint, plene satisfecerint de pecunia sic extorta, nullis privilegiis, pactis aut remissionibus super hoc valituris.
    Notarii vero et officiales dicti officii necnon fratres et socii inquisitorum et commissariorum ipsorum, qui dictos inquisitores aut commissarios secrete noverint talia commisisse, si indignationem Dei et apostolice Sedis vitare voluerint offensam, ipsos graviter arguere et corrigere studeant in secreto, quod si taliter ea sciverint, ut ea probare valeant, si sit opus hec prelatis inquisitorum et commissariorum eorundem ad quos pertinebit, nunciare sollicite debeant ; qui equidem prelati inquisitores et commissarios predictos reos inde repertos ab officiis amovere et amotos alias punire debite seu corrigere teneantur ; prelatis autem inquisitorum id negligentibus agere, premissa omnia nunciari per predictos locorum ordinarios volumus, quibus ut ea in apostolice Sedis noticiam perferant in virtute sancto obedientie districte precipimus et mandamus; porro inquisitoribus ipsis districtius inhibemus ut nec abutantur quomodolibet concessione portationis armorum nec officiales nisi sibi necessarios habeant talesque qui eo conferant ad sua cum inquisitoribus ipsis offcia exequenda.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148946 (aposcripta-8513), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148946 (mise à jour : 30/06/2020).