« aposcripta-8504 »


Description

  •  
    Benoît III (855-858)

  •  
    L'évêque de Constance, Salomon

  •  
    après 854 - avant 859

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Benedict III schreibt an Bischof Salomon I von Konstanz über die Busse eines Brudermörders.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ALLEMAGNE, Wolfenbüttel, Bibliothèque de Wolfenbüttel, Canons du pseudo-Roger von Trier, fol. 80. Copie du Xe siècle.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 4, p. 4.

  •  
    Ludwig Weiland, « Zwei ungedruckte Papstbriefe aus der Kanonesammlung des sog. Rotger von Trier », dans Zeitschrift für Kirchenrecht, XX, 1885, p. 101.

  •  
    Benedictus, servus servorum Dei, reverentissimo ac sanctissimo Salomoni, Constantiensis ecclesiae episcopo1.
    Caritatis tuae fraternitatem almificis sanctorum patrum cernimus regulis, ut condeceta obedire, quociens nostrae apostolice sedi, que caput et magistra omnium ecclesiarum dei consistit, illa reverenter dirigis, de quibus graviter lapsis absque eius oraculo non presumis subvenire.
    Huic igitur viro ill.b nomen qui fratrem suum occidit, salubre poenitentiae colliriumc inferius annotatum imposuimus, quo eius cordis oculi lucidiores existant, et regni superni potius premia consequatur atque poenitendo amaros inferni cruciatus evadere possit.
    Iubemus quippe et sanctorum Patrum institutione freti iudicamus : ipsum fratricidam uno anno inter audientes sine corpore et sanguine domini in ecclesiis orare, nisi forte ultimus vitae illius venerit dies, quo ei communio neganda non est. Ipso anno et quattuor aliis a carne et vino et omni cocto pulmentario se abstineat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a pascha usque ad pentecosten et nativitate domini atque nataliciis apostolorum. Aliis vero duobus annis tribus tantum diebus, id est secunda, IIII et VI feria supradictis cibis ieiunet. Huius namque penitentiae modum illi prefato viro, qui ad sanctorum apostolorum Petri ac Pauli limina properavit, misericorditer imponere decrevimus. Uxorem vero suam recipiat armisque asumptis incedat, propriaque ei liceat possidere bona, quibus elemosine subsidia indigentibus fratribus largiatur.
    Deus te custodiat, dilectissime fili.

  •  
    (a) concedet
  •  
    (b) so statt des Namens, cod.
  •  
    (c) d i. collyrium : Augenbalsam.

  •  
    1. Salomon I, Bischof von Konstanz, 839–871.

  •  
    Absente du Regeste de P. Jaffé

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148937 (aposcripta-8504), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148937 (mise à jour : 28/06/2020).