« aposcripta-8503 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Tous les archevêques, évêques et prélats d'églises

  •  
    Tous les archevêques, évêques et prélats d'églises

  •  
    23/03/1227

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Gregorius nonus suam promotionem archiepiscopo Remensi, ejus suffraganeis et provinciae abbatibus denuntiat ac cruce signatos ad sacram peregrinationem suscipiendam cogendos esse suadet [Hugo].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 14-1, n. 1, fol. 1. A l'archevêque de Lyon et tous les prélats de sa province. In eundem modum scriptum est omnibus archiepiscopis et episcopis et aliis ecclesiarum prelatis.
  •  
    [Copie moderne] S. FRANCE, Bibl. Nat., Collection Moreau 1184, fol. 1 et fol. 3 (La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise de Charles-Louis Hugo, Sacrae antiquitatis monumenta historica, dogmatica, diplomatica, I, Etival : Jean-Martin Heller, 1725, n. 131, p. 118-119 [en ligne].

  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 1.
  •  
    ?.
  •  
    ?.

  •  
    Potthast, Regest. Pontif. Roman., n. 7865 (à l'archevêque de Reims).
  •  
    ?.

  •  
    ?.

  •  
    Gregorius episcopus, venerabilibus fratribus .. archiepiscopo Remensi et episcopis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis et eorum capitulis in Remensi provincia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Alto illius qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedec concilio agitur ut, cum ejus vicarii sibi succedentes vicissim morte prohibeantur diutius permanere, interdum ad sponse ipsius regimen infirmitate circumdati assumantur, ut ex seipsis cognoscant qualiter infirmis compati debeant, et his qui ignorant et errant, valeant condolere, non sibi sumentes honorem, sed tanquam Aaron divinitus evocati ac manifeste appareat quod non ab homine neque per hominem, sed ab Ipso solo qui est benedictus in secula regatura sponsa sua.
    Sane bone memorie Honorio papa, predecessore nostro, decimo quinto calendas aprilis soluto debito carnis, de presenti seculo nequam erepto, et in crastinumb juxta morem ejus celebratis exsequiis et ipsius corpore ad tumulum deportato, una cum fratribus nostris ad eligendum convenimus successorem, et missa, ut moris est, in honore Sancti Spiritus devote ac sollemniterc celebrata, post aliquantulum tractatum de substitutione pontificis, omnes pariter ad imbecillitatem nostram, quasi divinitus inspirati, oculos direxerunt, et nobis renitentibus et invitis cum multa instantia et etiam violentia conati sunt humeris nostris imponere onus istud, cujus gravitatem pertimescendo non modiced non posse portare, licet suscipere fuerimus plurimum reluctati, metuentes tamen ne videremur inspirationi divine resistere, tandem submisimuse humeros ad portandum, sperantes in Eo qui jugum suum suave misericordia sua facit et onus leve preduce charitatef, quod Ipse, qui vota fratrum aspirando prevenit, adjuvando etiam prosequetur ; fiduciam enim talem habemus per ipsumg ad Deum, non quod sufficientes sumush aliquid cogitarei a nobis quasi aj nobis, sed nostra sufficientia exk Deo, qui nos suos voluit esse ministros.
    Sollicitudine igitur ecclesiastice provisionis suscepta et de vobis plena concepta fiducia, quos nobis providentia conditoris, ad tanti oneris gravitatem facilius perferendam, ad participium nostre sollicitudinis evocavit, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, exhortantesl in Domino quatenus insufficientiam nostram apud Deum, qui dat omnibus affluenter et non improperat, orationibus adjuvetis, ut quod possibilitas nostra non obtinet sua nobis gratia largiatur et sic susceptum ministeriumm peragamus quin ad Dei cedat honorem, nostram salutem et totius populi Christiani.
    Vos ergo, fratres archiepiscope et episcopi, circa commissam vobis dominici gregis curam diligenter et utiliter vigilantes, nostrum satagatis humiliter supplere defectum et injunctam vobis pastoralis oneris gravitatem vigilanti studio comportetis. Nos enim vos tanquam principalia membra Ecclesie honorare intendimus et in quantum concesserit Dominus in vestris necessitatibus adjuvare.
    Ad hec volumus et mandamus ut singuli vestrumo crucesignatos suarum diocesium efficaciter moneant et inducant, sip necesse fuerit, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica censura compellant ut se viriliter et potenter ad iter peregrinationis transfretantes ad Terre sancte subsidium in instanti passagio disponantq, et sic reddituri Domino vota sua, quod in oculis divine majestatis complaceant, et premium vite recipere mereantur ab Eo in retributione justorum. Valeter.

  •  
    (a) regitur Auvray.
  •  
    (b) crastino Auvray.
  •  
    (c) sollempniter Auvray.
  •  
    (d) modicum Auvray.
  •  
    (e) summisimus Auvray.
  •  
    (f) caritate Auvray.
  •  
    (g) Christum Auvray.
  •  
    (h) simus Auvray.
  •  
    (i) aliquid cogitare] cogitare aliquid Auvray.
  •  
    (j) ex Auvray.
  •  
    (k) précédé de est Auvray.
  •  
    (l) exortantes Auvray.
  •  
    (m) susceptum ministerium] ministerium susceptum Auvray.
  •  
    (n) quod Auvray.
  •  
    (o) omis Auvray.
  •  
    (p) précédé de et Auvray.
  •  
    (q) peregrinationis transfretantes... disponant] peregrinationis accingant, transfretaturi ad Terre sancte subsidium in instanti passagio Auvray.
  •  
    (r) Sic Hugo. Data Laterani, X kalendas aprilis, anno primo R.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148936 (aposcripta-8503), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148936 (mise à jour : 28/06/2020).