« aposcripta-8497 »


Description

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    L'évêque de Strasbourg, le doyen de Spire et le chantre de Haslach (diocèse de Strasbourg)

  •  
    kalendas septembris, anno primo

  •  
    1285/09/01

  •  
    Tivoli

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Wiegand].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Strasbourg, AM, archives des hospices, lad. 90, fasc. 06 (original).

  •  
    Ici reprise de Wilhelm Wiegand, Urkundenbuch der Stadt Strassburg. 2. Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n. 101, p. 64 [en ligne] (numérisée par Chartae Galliae, n. 207600).

  •  
    Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo Argentinensi et dilectis filiis .. decano Spirensis ac.. cantori Hasilacensis Argentinensis diocesis ecclesiarum, salutem et apostolicam benedictionem.
    Dilecte in Christo filie .. priorissa et conventus monasterii sancte Elisabeth extra muros civitatis Argentinensis ordinis sancti Augustini secundum instituta fratrum ordinis predicatorum viventes nobis conquerendo monstrarunt quod cum ipse, que propter inundationes aquarum illuc confluentium et alias incomoditates multiplices nequeunt in loco ipso morari, ad quendam fundum suum, quem infra dictam civitatem obtinent, velint obtenta super hoc diocesani licentia se transferre, cives Argentinenses eas, prout sibi licet, quominus se illuc transferre valeant, contra justitiam impedire presumunt. Quare pro parte ipsarum humiliter petebatur a nobis, ut providere sibi super hoc de oportuna exhibitione justitie curaremus.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis, qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit, appellatione postposita decernatis facientes, quod decreveritis, per censuram ecclesiasticam firmiter observari, proviso, ne in universitatem civitatis predicte excommunicationis vel interdicti sententiam proferatis, nisi a nobis super hoc mandatum receperitis speciale.
    Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. quodsi non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris.
    Datum Tibure, kalendis septembris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148930 (aposcripta-8497), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148930 (mise à jour : 28/06/2020).