« aposcripta-8480 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le prieur de l'ordre des frères Prêcheurs de Paris

  •  
    IV kalendas martii, anno secundo

  •  
    1266/02/26

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Clemens IV gericht tot den prior der predikheeren te Parijs, om hem te bevelen vier inquisiteurs over het koninkrijk Frankrijk aan te stellen. — Na de gewone inleiding over den ijver van den H. Stoel tegen de ketters, verklaart de paus vooral te willen waken over het rijk van den zeer vurigen koning Lodewijk IX. Daarom moet de prior der predikheeren te Parijs vier zijner ordebroeders uitkiezen om in de landen van den Franschen vorst het ambt van kettermeester te bekleeden, uitgenomen in Provence en in 't graafschap Toulouse. Zij zullen dezelfde machten bezitten als de inquisiteurs der orde, die vroeger door den H. Stoel in die gewesten werden aangesteld. De paus vergunt hem tevens de toelating eenen of meer dier kettermeesters af te stellen en de afgestorvenen onder hen door eenen of meer inquisiteurs met gelijke machten te vervangen, dit alles na er met eenige verstandige broeders zijner orde over beraadslaagd te hebben [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 141, p. 133-134 [en ligne].

  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome : ex typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., t. I, n. 43, p. 472 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19559 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio priori fratrum ordinis praedicatorum Parisiensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Prae cunctis nostrae mentis desiderabilibus catholicae incrementum fidei affectantes, nimio utique dolore replemur cum audimus aliquos vel sentimus ad illius depressionem qualicunque malignitate satagere, vel damnabilibus ipsam depravando reprehensionibus aut detractationibus ei abrogabilibus derogando seu commentis eandem mendacibus pervertendo ; ad quorum iniqua consternenda molimina eo animosius aspiramus, quo in animarum stragem perniciosius eos agnoscimus conspirare.
    Sane, licet ubilibet Sedis apostolicae diligentia contra talium dolosam astutiam, ne diffusius hujusmodi serpat morbus, remedium libenter adhibeat opportunum in christianissimo regno Francorum, in quo praecipue fides catholica vigere dignoscitur, cupientes anxie, ut negotium fidei jugi profectu, elisis omnino quibuslibet erroribus, fortius convalescat vigilare ad hoc per nos et alios eo studemus attentius quo charissimum in Christo filium nostrum L[udovicum] illustrem Francorum regem ferventiorem sentimus ad idem negotium efficaciter promovendum. Providimus igitur ibidem ad praesens personas aliquas circumspectas pro tanto negotio deputari, quarum honesta conversatio exemplum tribuat puritatis et doctrinam fundant erudita labia salutarem ut sacro ipsarum ministerio praefatum regnum immune ab hujusmodi contagiis praeservetur.
    Verum quia de prudentiae tuae industria firmam in Domino fiduciam obtinemus, discretioni tuae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus quatenus de consilio aliquorum discretorum fratrum tui ordinis eligas quatuor de fratribus ejusdem ordinis tuae provinciae idoneos ad hujusmodi opus Dominicum exequendum eisque in virtute obedientiae districte apostolica praecipere auctoritate procures, ut inquisitionis officium in ipso regno, comitatibus et terris charissimi in Christo filii nostri, K[aroli] regis Siciliae illustris et Provinciae ac dilecti filii nobilis viri A[lphonsi] Tholosani comitum dumtaxat exceptis, dictis contra haereticos, credentes, fautores, defensores et receptatores eorum juxta formam in aliis literis nostris expressam, quas fratribus praedicti ordinis inquisitoribus hujusmodi pravitatis in eisdem locis deputatis auctoritate apostolica et in posterum deputandis, non expressis aliquorum nominibus, super excepiendo dicto inquisitionis officio destinamus, studeant exequi diligenter.
    Nos enim praedictos quatuor fratres quos ad hoc elegeris et quemlibet ipsorum praefatum officium exequi juxta formam in ipsis literis expressam ac ipsos illam potestatem et auctoritatem plenarie habere volumus, quae in eisdem literis continetur. Si vero aliquem inquisitorem hujusmodi ex aliqua forte causa nonnumquam fore videris amovendum, ipsum amoveas et substituas loco ejus alium, quem similem potestatem et auctoritatem habere volumus, quotiens tibi, deliberatione cum aliquibus discretis fratribus dicti ordinis vestri habita, hoc fore videbitur faciendum ; et si aliquem vel aliquos inquisitorum ipsorum decedere forte contigerit, nos substituendi, de consilio aliquorum fratrum discretorum ejusdem ordinis, alium vel alios loco illius vel illorum, qui decesserint, ita quod hujusmodi substituti eisdem omnino auctoritate et postestate fungantur, tibi plenam et liberam concedimus tenore praesentium facultatem.
    Datum Perusii, IV kalendas martii, pontificatus nostri anno secundo1.

  •  
    1. De aanvang van deze bul is in denzelfden geest en grootendeels in dezelfde bewoordingen als de bul van Alexander IV (13 December 1255). Zie hooger n. 132 (=APOSCRIPTA n. 1111).

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148911 (aposcripta-8480), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148911 (mise à jour : 23/06/2020).