« aposcripta-8000 »


Description

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    Tous les fidèles du Christ qui verront ces lettres

  •  
    Kalendas novembris, anno tercio

  •  
    1274/11/01


  •  
    Latran

  •  
    Canon conciliaire

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Registra Vaticana 37, n. 102, fol. 204.

  •  
    Ici reprise de Jean Guiraud, Les registres de Grégoire X, n. 576 [en ligne].

  •  
    Gian Domenico Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, Florence, Venise, 1759-1798, 31 vol., t. 24, p. 81-102.
  •  
    Labbe, t. 10, p. 974-994.
  •  
    Hardouin, t. VII, p. 705.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 20950 [en ligne].

  •  
    Constitutiones in generali Lugdunensi concilio sancitas promulgat [Guiraud].

  •  
    Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Infrascriptas constitutiones nuper in generali concilio Lugdunensi, et post super certis articulis duximus promulgandas, quibus universos uti volumus et mandamus in judiciis et in scholis, ipsasque sub suis titulis inseri, prout exprimitur super eis.

    De summa Trinitate et fide catholica.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus eternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione, procedit. Hoc professa est hactenus, predicavit et docuit, hoc firmiter tenet, predicat, profitetur et docet sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium, et magistra ; hoc habet orthodoxorum patrum atque doctorum, Latinorum pariter et Grecorum, incommutabilis et vera sententia. Set quia nonnulli, propter irrefragabilis premisse ignorantiam veritatis, in errores varios sunt prolapsi, nos hujusmodi erroribus viam precludere cupientes, sacro approbante concilio, dampnamus et reprobamus omnes qui negare presumpserint, eternaliter Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere, sive etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio, tanquam ex duobus principiis et non tamquam ex uno, procedat.

    De electione et electi potestate.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Ubi periculum majus intenditur, ibi procul dubio est plenius consulendum. Quam gravibus autem sit onusta dispendiis, quot et quantis sit plena periculis ecclesie Romane prolixa vacatio, exacti temporis consideratio edocet et considerata prudenter illius discrimina manifestant. Hinc nos evidens evocat ratio, ut, dum reformandis etiam minoribus nostra solerter vacet intentio, ea que periculosiora sunt, nequaquam absque remedio reformationis accomode relinquamus. Ideoque omnia, que pro vitanda discordia in electione Romani pontificis a nostris sunt predecessoribus, et precipue a felicis recordationis Alexandro papa tertio, salubriter instituta, omnino immota in sua firmitate manere censentes, nichil enim illis detrahere intendimus, set quod experientia deesse probavit, presenti constitutione supplere, sacro concilio approbante, statuimus, ut, si eundem pontificem in civitate, in qua cum sua curia residebat, diem claudere contingat extremum, cardinales, qui fuerint in civitate ipsa presentes, absentes expectare decem diebus tantummodo teneantur. Quibus elapsis, sive absentes venerint, sive non, extunc omnes conveniant in palatio, in quo idem pontifex habitabat, contenti singuli singulis tantummodo servientibus, clericis vel laicis, prout duxerint eligendum. Illis tamen quibus patens necessitas id suggerit indulgeri, duos habere permittimus, ejusdem electionis arbitrio reservato. In eodem autem palatio unum conclave, nullo intermedio pariete seu alio velamine, omnes habitent in comuni, quod, servato libero ad secretam cameram aditu, ita claudatur undique, ut nullus illud intrare valeat vel exire ; nulli ad eosdem cardinales aditus pateat vel facultas secrete loquendi cum eis ; nec ipsi aliquos ad se venientes admittant, nisi eos, qui, de voluntate omnium cardinalium inibi presentium, pro hiis tantum que ad electionis instantis negotium pertinent, vocarentur. Nulli etiam fas sit ipsis cardinalibus vel eorum alicui nuntium mittere vel scripturam. Qui vero contra fecerit, scripturam mittendo vel nuntium, aut cum aliquo ipsorum secreto loquendo, ipso facto, sententiam excomunicationis incurrat. In conclavi2 tamen predicto, aliqua fenestra competens dimittatur, per quam eisdem cardinalibus ad victum necessaria comode ministrentur: sed per eam nulli ad ipsos patere possit ingressus. Verum si, quod absit, infra tres dies, postquam, ut predicitur, conclave predictum iidem cardinales intraverint, non fuerit ipsi ecclesie de pastore provisum, per spatium quinque dierum immediate sequentium, singulis diebus, tam in prandio quam in cena, uno solo ferculo sint contenti. Quibus, provisione non facta, decursis, extunc tantummodo panis, vinum et aqua, ministrentur eisdem, donec eadem provisio subsequatur. Provisionis quoque hujusmodi pendente negotio, dicti cardinales nichil de camera pape recipiant nec de aliis eidem ecclesie tempore vacationis obvenientibus undecunque, set ea omnia, ipsa vacatione durante, sub ejus cujus fidei et diligentie camera eadem est commissa, custodia maneant, per eum dispositioni futuri pontificis reservanda. Qui autem aliquid receperint, teneantur extunc a perceptione quorumlibet reddituum ad ipsos spectantium abstinere, donec de receptis taliter plenariam satisfactionem impendant. Iidem quoque cardinales accelerande provisioni sic vacent attentius, quod se nequaquam de alio negotio intromittant, nisi forsan necessitas adeo urgens incideret, quod eos oporteret de terra ipsius ecclesie defendenda, vel ejus parte aliqua providere, vel nisi aliquod tam grande, tam evidens periculum immineret, quod omnibus et singulis cardinalibus presentibus concorditer videretur illi celeriter occurrendum.
    Sane si aliquis de predictis cardinalibus conclave predictum, ut supra exprimitur, non intraverit, aut intrans, absque manifesta causa infirmitatis, exierit, ipso minime requisito nec in ejusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum substituendum pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, idem conclave aliquem ex eis exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante, poterit, ejus suffragio non requisito, procedi. Set, si ad alios post sanitatem sibi redditam, seu antea, redire voluerit, vel etiam si alii absentes, quos per decem dies diximus expectandos, supervenerint, re integra, videlicet antequam eidem ecclesie sit de pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu in quo ipsum invenerint, admittantur, premissa tam de clausura quam de servientibus, cibo ac potu et reliquis cum aliis servaturi.
    Porro, si quando Romanum pontificem extra civitatem predictam, in qua erat cum sua curia residens, contigerit ab hac luce migrare, teneantur cardinales in civitate, in cujus territorio seu districtu idem pontifex obiit, convenire, nisi sit forsitan interdicta, vel contra ecclesiam Romanam in aperta rebellione persistat. Quo casu, in alia viciniori conveniant, que similiter nec interdicto subjaceat, nec sit, ut predicitur, aperte rebellis. In hac etiam civitate, tam quoad expectationem absentium quam quoad habitationem communem, clausuram et cetera omnia, in domo episcopali, vel alia qualibet eisdem cardinalibus deputanda, eadem observentur, que superius, obeunte dicto pontifice in ea in qua cum sua residebat curia, sunt expressa.
    Preterea, quia parum est jura condere, nisi sit qui eadem tueatur, adjiciendo sancimus, ut dominus aliique rectores et officiales civitatis illius, in qua Romani pontificis celebranda fuerit electio, auctoritate nostra et ejusdem approbatione concilii potestate sibi tradita, premissa omnia et singula plene ac inviolabiliter, sine fraude ac dolo aliquo, faciant observari, nec cardinales ultra quam premittitur artare, presumant. Super hiis autem taliter observandis, statim audito summi pontificis obitu, coram clero et populo civitatis ipsius, ad hoc specialiter convocandis, prestent corporaliter juramentum. Quod si forte in premissis vel circa ea, fraudem commiserint, aut ipsa diligenter non observaverint, cujuscunque sint preeminentie, conditionis aut status, omni cessante privilegio, eo ipso excomunicationis sint vinculo innodati, et perpetuo sint infames, nec unquam eis porte dignitatis pateant, nec ad aliquod publicum officium admittantur. Ipsos insuper feudis et bonis, ceterisque, que ab eadem Romana vel quibuslibet aliis ecclesiis obtinent, ipso facto decrevimus esse privatos, ita quod ad ecclesias ipsas plene ac libere revertantur, administratorum earundem ecclesiarum arbitrio sine contradictione aliqua disponenda. Civitas vero predicta non solum sit interdicto supposita, set et pontificali dignitate privata.
    Ceterum, quia cum arbitrium vel inordinatus captivat affectus, vel ad certum aliquid obligationis cujusque necessitas adigit, cessat electio, dum libertas adimitur eligendi, cardinales eosdem obsecrantes per viscera misericordie Dei nostri, per aspersionem sui pretiosi sanguinis obtestamur, ut, pensantes attentius quid eis imminet, cum agitur de creatione vicarii Jhesu Christi, successoris Petri, rectoris universalis ecclesie, gregis dominici directoris, omni private affectionis inordinatione deposita, et cujuslibet pactionis, conventionis, obligationis necessitate, necnon condicti et intendimenti contemplatione cessantibus, non in se reciprocent considerationis intuitum vel in suos, non que sua sunt, querant, non comodis privatis intendant, sed, nullo artante ipsorum in eligendo judicium nisi Deo, puris et liberis mentibus, nuda electionis conscientia, utilitatem publicam libere prosequantur omni conatu, et sollicitudine, prout possibilitas patitur, id acturi tantummodo, ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, ydoneo celeriter eidem ecclesie sponso dato. Qui autem secus egerint, divine subjaceant ultioni, eorum culpa, nisi gravi propter hoc peracta penitentia, nullatenus abolenda. Et nos nichilominus pactiones, conventiones, obligationes, condicta et intendimenta omnia, sive juramenti sive cujuslibet alterius sint vinculo firmitatis innixa, cassamus, irritamus, et viribus decernimus omnino carere, ita ut nullus ad illa observanda quomodolibet sit astrictus, nec quisquam ex eorum transgressione notam vereatur fidei non servate, sed non indigne laudis titulum potius mereatur, cum lex etiam humana testetur, Deo magis tran[s]gressiones hujusmodi quam jurisjurandi observationes acceptas.
    Quia vero fidelibus non est tam de sollicita quantum cunque inventione fidendum, quam de instantia orationis humilis et devote sperandum, huic adicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus ceterisque locis insignibus, ubi primum de memorati pontificis obitu certitudo claruerit, a clero et populo solempnibus pro eo exequiis celebratis, singulis diebus, donec de ipsius ecclesie provisione indubitatus rumor pertulerit veritatem, humiles preces fundantur ad Dominum, apud eum devotis orationibus insistatur, ut ipse qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorundem cardinalium corda in eligendo concordia, quod provisio celer, concors et utilis, prout animarum salus exigit et totius requirit orbis utilitas, ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre presentis sanctionis edictum ignorantie negligi pretextu contingat, districte precipimus, ut patriarche, archiepiscopi, episcopi et alii ecclesiarum prelati ceterique, quibus concessum est proponere verbum Dei, clerum et populum propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia, pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda, sollerter hortentur, et ipsis, eadem auctoritate, non solum orationum frequentiam sed et observantiam, prout circumstantie pensande suaserint, jejuniorum indicant.

    Idem in eodem.
    Ut circa electiones, postulationes et provisiones ecclesiasticas, viam malitiis, prout est possibile, precludamus, nec diutius periculose vacent ecclesie, vel personatuum, dignitatum et aliorum ecclesiasticorum beneficiorum provisio differatur, edicto perpetuo providemus, ut si quando aliqui electionibus, postulationibus vel provisionibus se opponunt, proponendo aliqua contraelectionis, postulationis seu provisionis formam, aut personas eligentium vel electi sive illius cui provisio erat facienda vel facta, et propter hoc contigerit appellari, appellantes in instrumento publico seu litteris super appellatione confectis, omnia et singula exprimant, que in formam intendunt obicere vel personas, coram personis autenticis aut persona, que super hoc testimonium perhibeant veritati, corporali prestito juramento, quod credunt ea, que sic exprimunt, esse vera et se posse probare. Alioquin, tam opponentes, quam, tempore appellationis interposite vel postmodum, adherentes eisdem obiciendi aliqua, que non fuerint in hujusmodi litteris vel instrumentis expressa, potestatem sibi noverint interdictam, nisi aliquid postea forsan emerserit, vel super antiquis supervenerit probandi facultas, aut aliqua antiqua in opponentium notitiam de novo pervenerint, que appellantes, appellationis emisse tempore, verisimiliter ignorare potuerint et etiam ignorarint. Super hujusmodi autem ignorantia, et superveniente facultate probandi, fidem per proprium prestandum corporaliter faciant juramentum, hoc adiciendo in juramento eodem, quod ad ea probanda credunt se sufficientes probationes habere. Illa sane que felicis recordationis Innocentius papa IIII, contra non plene probantes ea que in formam vel personam objecerant, statuit, in suo volumus robore permanere.

    Idem in eodem.
    Avaritie cecitas et damnande ambitionis improbitas, aliquorum animos occupantes, eos in illam temeritatem impellunt, ut que sibi a jure interdicta noverunt, exquisitis fraudibus usurpare conentur. Nonnulli siquidem ad regimen ecclesiarum electi, quia eis, jure prohibente, non licet se, ante confirmationem electionis celebrate de ipsis, administrationi ecclesiarum ad quas vocantur, ingerere, ipsam sibi tanquam procuratoribus seu yconomis committi procurant. Cum itaque non sit malitiis hominum indulgendum, nos latius providere volentes, hac generali constitutione sancimus ut nullus de cetero administrationem dignitatis, ad quam electus est, priusquam celebrata de ipso electio confirmetur, sub yconomatus vel procurationis nomine, aut alio de novo quesito colore, in spiritualibus vel temporalibus, per se vel per alium, pro parte vel in totum, gerere vel recipere aut illis se immiscere presumat. Omnes illos qui secus fecerint, jure, si quod eis per electionem quesitum fuerit, decernentes eo ipso privatos.

    Idem in eodem.
    Quam sit ecclesiis ipsarum dispendiosa vacatio, quam periculosa et esse soleat animabus, non solum jura testantur, sed et magistra rerum efficax experientia manifestat. Cupientes itaque competentibus remediis vacationum diuturnitatibus obviare, hoc perpetuo decreto statuimus ut, si quando fuerit electio in aliqua ecclesia celebrata, electores electionem ipsam, quam cicius comode poterunt, electo presentare ac petere consensum ipsius; electus vero illum adhibere infra mensem a tempore presentationis hujusmodi teneantur. Quem si electus ipse prestare ultra distulerit, jure, si quod ei ex sua electione fuerat acquisitum, extunc se noverit eo ipso privatum, nisi forsan ea sit electe persone conditio, ut electioni de se celebrate, absque superioris sui licentia, ex prohibitione seu quavis provisione Sedis apostolice, consentire non possit. Quo casu, idem electus seu electores ipsius consentiendi licentiam ab ejus superiore, cum ea celeritate quam superioris ipsius presentia vel absentia permiserit, petere studeant et habere. Alioquin, si lapso tempore, pro ejusdem superioris presentia vel absentia, ut premittitur, moderando, hujusmodi licentiam eos nequaquam obtinere contingat, electores extunc ad electionem aliam procedendi liberam habeant facultatem. Ceterum, quivis electus infra tres menses post consensum electioni de se celebrate, prestitum, confirmationem electionis ipsius petere non omittat. Quod si, justo impedimento cessante, infra hujusmodi trimestre tempus omiserit, electio eadem eo ipso viribus vacuetur.

    Idem in eodem.
    Perpetue sanctionis oraculo declaramus quod scienter in electionibus nominantes indignum, propter suffragium in scrutinio prestitum, nisi adeo in eo perstiterint quod ex votis eorum comunis electio subsequatur, nequaquam eligendi potestate privantur, licet pro eo quod, indignum nominando, scienter contra conscientias suas agunt et divinam vindictam et apostolice ultionis motum, quem qualitas facti suaserit, possint non immerito formidare.

    Idem in eodem.
    Nulli licere decernimus, postquam in scrutinio nominaverit aliquem et electio fuerit subsecuta, vel postquam prestiterit electioni de ipso ab aliis celebrate, consensum, illum super electione ipsa, nisi ex causis postea emergentibus, impugnare, vel nisi ei morum ipsius antea celata de novo pandatur improbitas seu alicujus alterius latentis vitii vel defectus, que verisimiliter ignorare potuerit, veritas reveletur. De hujusmodi autem ignorantia fidem proprio faciat juramento.

    Idem in eodem.
    Si quando contigerit, duabus electionibus celebratis, partem alteram eligentium duplo majorem numero inveniri, contra electores qui partem reliquam sic excedunt, ad extenuationem zeli, meriti vel auctoritatis ipsorum, reliquis vel electo ab eis aliquid opponendi omnem presenti decreto interdicimus facultatem. Si quid autem opponere voluerint, quod votum illius cui opponitur, nullum redderet ipso jure, id eis non intelligimus interdictum.

    Item in eodem.
    Quamvis constitutio felicis recordationis Alexandri pape IIII, predecessoris nostri, causas electionum episcopalium seu super electionibus episcoporum exortas, non immerito majoribus causis annumerans, cognitiones ipsarum per appellationes quaslibet devolvi asserat ad apostolice sedis examen, nos tamen, et temerariam appellantium audaciam et effrenatam appellationum frequentiam refrenare volentes, hac generali constitutione duximus providendum ut, si extra judicium in predictis electionibus vel in aliis de dignitatibus episcopatu majoribus celebratis, expressa causa manifeste frivola, contigerit appellari, per appellationem hujusmodi nequaquam ad sedem eandem negotium devolvatur. Set, cum in electionum earundem negotiis, in judicio vel extra judicium appellatur, inscriptis ex causa probabili que probata deberent legitima reputari, ad sedem ipsam hujusmodi negotia deferantur. Ceterum, in premissis casibus, liceat partibus ab hujusmodi appellationibus, nulla tamen interveniente pravitate, recedere, antequam prefate sedi fuerint presentate. Inferiores autem judices quorum erat ipsarum causarum cognitio, appellatione cessante, an in hoc pravitas intercesserit, ante omnia diligenter inquirant; et si eam intercessisse reppererint, se de causis ipsis nullatenus intromittant, set prefigant dictis partibus terminum peremptorium competentem, in quo cum omnibus actis et monimentis suis apostolico se conspectui representent.

    Idem in eodem.
    Si forte, inter cetera que obiciuntur electo aut postulato seu alias promovendo ad aliquam dignitatem, evidentem scientie vel alium persone defectum opponi contingat, in discussione objectorum illum statuimus ordinem incommutabiliter observandum, ut promovendus super defectu ipso ante omnia subiciatur examini, cujus eventus examinandis aliis aut dabit initium aut negabit. Ceterum, si premissi examinis exitus hujusmodi oppositiones docuerit veritate destitui, opponentes omnino a prosecutione cause, in qua talia objecerunt, excludimus et perinde puniri decernimus ac si penitus in probatione omnium que objecerant, defecissent.

    Idem in eodem.
    Sciant cuncti qui clericos vel quaslibet alias personas ecclesiasticas, ad quos in aliquibus ecclesiis, monasteriis aut aliis piis locis spectat electio, pro eo quod rogati seu alias inducti, eum pro quo rogabantur sive inducebantur, eligere noluerunt, vel consanguineos eorum aut ipsas ecclesias, monasteria seu loca cetera beneficiis sive aliis bonis suis per se vel per alios spoliando seu alias injuste persequendo, gravare presumpserint, se ipso facto excomunicationis sententia innodatos.

    Idem in eodem.
    Generali constitutione sancimus universos et singulos qui regalia, custodiam sive guardiam, advocationis vel defensionis titulum in ecclesiis, monasteriis sive quibuslibet aliis piis locis de novo usurpare conantes, bona ecclesiarum, monasteriorum aut locorum ipsorum vacantium occupare presumunt, quantecunque dignitatis honore prefulgeant, clericos etiam ecclesiarum, monachos monasteriorum et personas ceteras locorum eorundem, qui hec fieri procurant, eo ipso excomunicationis sententie subjacere. Illos vero clericos qui se, ut debent, talia facientibus non opponunt, de proventibus ecclesiarum seu locorum ipsorum, pro tempore quo premissa, sine debita contradictione, permiserint, aliquid percipere districtius inhibemus. Qui autem ab ipsarum ecclesiarum ceterorumque locorum fundatione vel ex antiqua consuetudine, jura sibi hujusmodi vendicant, ab illorum abusu sic prudenter abstineant et suos ministros in eis sollicite faciant abstinere quod ea que non pertinent ad fructus sive redditus, provenientes vacationis tempore, non usurpent, nec bona cetera, quorum se asserunt habere custodiam, dilabi permittant, set in bono statu conservent.

    Idem in eodem.
    Licet canon a felicis recordationis Alexandro papa III, predecessore nostro, editus, inter cetera statuerit ut nullus regimen ecclesie parrochialis suscipiat nisi vicesimum quintum annum etatis attigerit ac scientia et moribus commendandus existat, quodque talis ad regimen assumptus hujusmodi, si monitus non fuerit prefixo a canonibus tempore in presbyterum ordinatus, a regiminis ejusdem amoveatur officio et alii conferatur, quia tamen in observatione canonis memorati se multi exhibent negligentes, nos periculosam illorum negligentiam volentes juris executione suppleri, presenti decreto statuimus ut nullus ad regimen parrochialis ecclesie assumatur, nisi sit ydoneus scientia, moribus et etate, decernentes collationes de parrochialibus ecclesiis hiis qui non attigerunt vicesimum quintum annum, de cetero faciendas, viribus omnino carere. Is etiam qui ad hujusmodi regimen assumetur, ut gregis sibi crediti diligentius gerere curam possit, in parrochiali ecclesia, cujus rector extiterit, residere personaliter teneatur, et infra annum a sibi commissi regiminis tempore numerandum, se faciat ad sacerdotium promoveri. Quod si, infra idem tempus, promotus non fuerit, ecclesia sibi commissa, nulla etiam premissa monitione, sit presentis constitutionis auctoritate privatus. Super residentia vero, ut premittitur, facienda, possit ordinarius gratiam dispensative ad tempus facere, prout causa rationabilis id exposcet.

    Idem in eodem.
    Nemo deinceps parrochialem ecclesiam alicui, non constituto in etate legitima et sacerdotio, commendare presumat, nec tali etiam nisi unam, et evidenti necessitate vel utilitate ipsius ecclesie suadente. Hujusmodi autem commendam, ut premittitur, rite factam, declaramus ultra semestris temporis spatium non durare, statuentes quicquid secus de commendis ecclesiarum parrochialium actum fuerit, esse irritum ipso jure.

    De temporibus ordinationum et qualitate ordinandorum.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Eos qui clericos parrochie aliene, absque superioris ordinandorum licentia, scienter seu affectata ignorantia vel quocunque alio figmento quesito, presumpserint ordinare, per annum a collatione ordinum decernimus esse suspensos, hiis que jura statuunt contra taliter ordinatos, in suo robore duraturis. Clericis quoque parrochie taliter suspensorum, postquam eorum suspensio fuerit manifesta, absque ipsorum etiam licentia, interim recipiendi ordines ab aliis vicinis episcopis, alias tamen canonice, liberam concedimus facultatem.

    De bigamis.

    Gregorius X in generali concileo Lugdunensi.
    Altercationis antique dubium presentis declarationis oraculo decidentes, bigamos omni privilegio clericali declaramus esse nudatos et cohertioni fori secularis addictos, consuetudine contraria non obstante. Ipsis quoque sub anathemate prohibemus deferre tonsuram vel habitum clericalem.

    De officio judicis ordinarii.

    Gregorius X in generali concilii Lugdunensi.
    Si canonici a divinis cessare voluerint, prout in ecclesiis aliquibus sibi ex consuetudine vel alias vendicant, antequam ad cessationem hujusmodi quoque modo procedant, in instrumento publico vel patentibus litteris sigillorum suorum aut alterius autentici munimine roboratis, cessationis ipsius causam exprimant, et illud vel illas ei, contra quem cessare intendunt, assignent, scituri quod si, hoc pretermisso, cessaverint, vel causa quam expresserint, non fuerit inventa canonica, omnia que de quibuscunque proventibus illius ecclesie in qua cessatum fuerit, cessationis tempore, perceperunt, restituent. Illa vero que pro eodem tempore debentur eisdem, nullo modo percipient, sed ipsi ecclesie cedere ac nichilominus ei, contra quem cessaverant, de dampnis et injuriis satisfacere tenebuntur. Si autem causa eadem canonica fuerit judicata, is qui occasionem cessationi dederat, ad omne interesse dictis canonicis et ecclesie, cui debitum officium ejus est culpa subtractum, ad certam quantitatem taxandam, et in divini cultus augmentum convertendam, superioris arbitrio condempnetur. Ceterum, detestabilem abusum horrende indevotionis illorum, qui Crucis, beate Virginis aliorumve sanctorum ymagines seu statuas irreverenti ausu tractantes, eas, in aggravationem cessationis hujusmodi, prosternunt in terram urticis spinisque supponunt, penitus reprobantes, aliquid tale de cetero fieri districtius prohibemus, statuentes, ut in eos qui contra fecerint, ultrix procedat dura sententia, que delinquentes sic graviter puniat, quod alios a similium presumptione compescat.

    Idem in eodem.
    Ordinarii locorum subditos suos plures dignitates vel ecclesias, quibus animarum cura imminet, obtinentes seu personatum aut dignitatem cum alio beneficio, cui cura similis est annexa, districte compellant dispensationes auctoritate quarum hujusmodi ecclesias, personatus seu dignitates canonice tenere se asserunt, infra tempus, pro facti qualitate ipsorum ordinariorum moderandum arbitrio, exhibere. Quod si forte, justo impedimento cessante, nullam dispensationem infra idem tempus contigerit exhiberi, ecclesie, beneficia, personatus seu dignitates, que sine dispensatione aliqua eo ipso illicite detineri constabit, per eos ad quos eorundem collatio pertinet, libere personis ydoneis conferantur. Ceterum, si dispensatio exhibita sufficiens evidenter appareat, exhibens nequaquam in beneficiis hujusmodi que canonice obtinet, molestetur. Provideat tamen ordinarius qualiter nec animarum cura in eisdem ecclesiis, personatibus seu dignitatibus negligatur, nec beneficia ipsa debitis obsequiis defraudentur. Si vero de dispensationis exhibite sufficientia dubitetur3, super hoc erit ad Sedem apostolicam recurrendum, cujus est extimare quem modum sui beneficii esse velit. In conferendis insuper personatibus, dignitatibus et aliis beneficiis curam habentibus animarum annexam, iidem ordinarii diligentiam illam observent ut personatum, dignitatem vel aliquod beneficium, similem curam habens, alicui plura similia obtinenti non ante conferre presumant, quam eis super obtentis dispensatio evidenter sufficiens ostendatur. Qua etiam ostensa, ita demum ad collationem procedi volumus, si appareat per eandem quod is cui est collatio facienda, hujusmodi personatum, dignitatem vel beneficium retinere licite valeat cum obtentis, vel si ea que sic obtinet, libere ac sponte resignet. Aliter autem de personatibus, dignitatibus et beneficiis talibus facta collatio nullius penitus sit momenti.


    De postulando.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Properandum nobis visum est ut malitiosis litium protractionibus occurratur, quod speramus efficaciter provenire si eos, qui circa judicia suum ministerium exhibent, ad id congruis remediis dirigamus. Cum igitur ea que ad hoc salubriter fuerant circa patronos causarum legali sanctione provisa, desuetudine abolita videantur, nos sanctionem eandem presentis redivive constitutionis suffragio, cum aliqua tamen adjectione necnon et moderamine, renovantes, statuimus ut omnes et singuli advocationis officium in foro ecclesiastico sive apud sedem apostolicam sive alibi exercentes, prestent, tactis sacrosanctis evangeliis, juramentum quod, in omnibus causis ecclesiasticis et aliis in eodem foro tractandis, quarum4 assumpserunt patrocinium vel assument, omni virtute sua omnique ope, id quod verum et justum existimaverint, suis clientulis inferre procurent, nichil in hoc studii, quod eis sit possibile, relinquentes, quodque in quacunque parte judicii, eis innotuerit improbam fore causam, quam in sua fide receperant, amplius non patrocinabuntur eidem, immo ab eo omnino recedent, a comunione illius se penitus separantes, reliquis que circa hec sunt in eadem sanctione statuta, inviolabiliter observandis. Procuratores insuper juramento simili astringantur. Hujusmodi quoque juramentum tam advocati quam procuratores in foro, in quo idem assumpserunt officium, teneantur, annis singulis, iterare. Qui vero ad eandem Sedem veniunt vel ad curiam cujuslibet ecclesiastici judicis, in qua nondum tale prestiterant juramentum, accedunt, in aliquibus singularibus causis patrocinium vel procurationis ministerium prestituri, prestent in singulis causis eisdem, mota controversia, simile juramentum. Advocati autem et procuratores, qui juxta predictam formam jurare noluerint, executionem officiorum suorum, hujusmodi voluntate durante, sibi noverint interdictam. Quod si juramentum prestitum violare presumpserint, preter reatum perjurii, consiliarii etiam qui scienter iniquam causam foverint, divinam et nostram maledictionem incurrant, a qua non aliter liberentur nisi duplum ejus restituerint, quod pro tam iniquis advocatione, procuratione vel consilio receperunt ; ac nichilominus de dampnis que per iniqua hujusmodi ministeria partibus irrogarunt, illis satisfacere teneantur. Ceterum, ne cupiditatis ardor aliquos ad hec salubria statuta contempnenda precipitet, districtius inhibemus ne aliquis advocatus in quacunque causa, ultra viginti, procurator vero ultra duodecim libras turonensium recipere, salarii nomine vel etiam sub palmarii colore, presumant. Qui autem ultra receperint, nequaquam dominium eorum que predictam quantitatem excedunt, acquirant, sed ad restitutionem integram teneantur illorum ; ita quod nichil eorum, ad que restituenda eos teneri premisimus, in fraudem presentis constitutionis remitti possit eisdem. Et insuper, advocati constitutionem presentem taliter violantes, ab advocationis officio triennio suspendantur. Procuratores vero extunc sibi sciant cujuslibet procurationis in judicio licentiam denegatam.

    De iis que vi metusve causa fiunt.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Absolutionis beneficium ab excomunicationis sententia vel quamcunque revocationem ipsius aut suspensionis seu etiam interdicti, per vim vel metum extorta, presentis constitutionis auctoritate omnino viribus vacuamus. Ne autem sine vindicta violentie crescat audacia, eos qui absolutionem sive revocationem hujusmodi vi vel metu extorserint, excomunicationis sententie decernimus subjacere.

    De prebendis et dignitatibus.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Statutum felicis recordationis Clementis pape IIII, predecessoris nostri de dignitatibus et beneficiis in curia Romana vacantibus, nequaquam per alium quam per Romanum-pontificem conferendis, decrevimus taliter moderandum, ut hii ad quos eorundem beneficiorum et dignitatum spectat collatio, statuto non obstante predicto, demum post mensem, a die quo dignitates seu beneficia ipsa vacaverint numerandum, ea conferre valeant tantummodo per seipsos, vel, ipsis agentibus in remotis, per suos vicarios generales in eorum diocesibus existentes, quibus id canonice sit commissum.

    De rebus ecclesie non alienandis.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Hoc consultissimo prohibemus edicto, universos et singulos prelatos ecclesias sibi commissas, bona immobilia seu jura ipsarum, laicis submittere, subicere seu supponere, absque capituli sui consensu et sedis apostolice licentia speciali, non concedendo bona ipsa vel jura in emphytheosim seu alias alienando, in forma et casibus a jure permissis, sed constituendo vel recognoscendo seu profitendo, ab illis ea tanquam a superioribus se tenere, seu ab ipsis eadem advocando, prout in quibusdam partibus vulgariter dicitur avoher, vel ipsos patronos sive advocatos ecclesiarum seu bonorum ipsorum, perpetuo aut ad tempus non modicum statuendo. Contractus autem omnes, etiam juramenti, pene vel alterius cujuslibet firmitatis adjectione vallatos, quos de talibus alienationibus, sine hujusmodi licentia et consensu, contigerit celebrari, et quicquid ex eis secutum fuerit, decernimus adeo viribus omnino carere, ut nec jus aliquod tribuant nec prescribendi etiam causam parent. Et nichilominus prelatos, qui secus egerint, ipso facto ab officio et administratione, clericos etiam, qui scientes contra inhibitionem predictam aliquid esse presumptum, id superiori denuntiare neglexerint, a perceptione beneficiorum, que in ecclesia sic gravata obtinent, triennio statuimus esse suspensos. Laici vero qui prelatos vel capitula ecclesiarum seu alias personas ecclesiasticas, ad submissiones hujusmodi faciendas hactenus compulerunt, nisi post competentem monitionem, remissa submissione quam per vim vel metum exegerant, ecclesias et bona ecclesiastica eis submissa taliter, in sua libertate dimittant, illi etiam qui de cetero prelatos vel personas easdem ad talia facienda compulerint, cujuscunque sint conditionis aut status, excomunicationis sint sententia innodati. Ex contractibus preterea super premissis hujusmodi, licentia et consensu intervenientibus, hactenus initis, vel quos in futurum iniri continget, seu occasione illorum, laici, ultra id quod eis ex natura contractuum ipsorum vel adhibita in illis lege permittitur, aliquid non usurpent. Qui vero secus egerint, nisi legitime moniti, ab hujusmodi usurpatione destiterint, restituendo etiam que taliter usurparant, eo ipso sententiam excomunicationis incurrant, et extunc ad supponendum terram ipsorum, si opus fuerit, ecclesiastico interdicto, libere procedatur.

    De religionis domibus, ut episcopo sint subjecte.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Religionum1 diversitatem nimiam, ne confusionem induceret, generale concilium consulta prohibitione vitavit. Sed quia non solum importuna petentium inhiatio illarum postmodum multiplicationem extorsit, verum etiam aliquorum presumptuosa temeritas diversorum ordinum, precipue mendicantium, quorum nondum approbationis meruere principium, effrenatam quasi multitudinem adinvenit, repetita constitutione districtius inhibentes ne aliquis de cetero novum ordinem aut religionem inveniat vel habitum nove religionis assumat, cunctas affatim religiones et ordines mendicantes, post dictum concilium adinventos, qui nullam confirmationem Sedis apostolice meruerunt, perpetue prohibitioni subicimus et quatenus processerant, revocamus. Confirmatos tamen per sedem eandem, post idem concilium institutos, quibus ad congruam sustentationem redditus aut possessiones habere professio sive regula vel constitutiones quelibet interdicunt, sed per questum publicum tribuere victum solet incerta mendicitas, modo subsidere decernimus infrascripto, ut professoribus eorundem ordinum ita liceat in illis remanere, si velint quod nullum deinceps ad eorum professionem admittant, nec de novo domum aut aliquem locum acquirant, nec domos seu loca que habent, alienare valeant, sine sedis ejusdem licentia speciali. Nos enim ea dispositioni Sedis apostolice reservamus, in Terre sancte subsidium vel pauperum aut alios pios usus per locorum ordinarios vel eos quibus sedes ipsa commiserit, convertenda. Si vero secus presumptum fuerit, nec personarum receptio nec domorum vel locorum acquisitio aut ipsorum ceterorumque bonorum alienatio valeat, et nichilominus contrarium facientes, sententiam excomunicationis incurrant. Personis quoque ipsorum ordinum omnino interdicimus, quoad extraneos, predicationis et audiende confessionis officium aut etiam sepulturam.
    Sane ad Predicatorum et Minorum ordines, quos evidens ex eis utilitas ecclesie universali proveniens, perhibet approbatos, presentem non patimur constitutionem extendi. Ceterum, Carmelitarum et Eremitarum S. Augustini ordines, quorum institutio dictum concilium generale precessit, in suo statu manere concedimus, donec de ipsis fuerit aliter ordinatum. Intendimus siquidem tam de illis quam de reliquis etiam non mendicantibus ordinibus, prout animarum saluti et eorum statui expedire viderimus, providere. Ad hec, personis ordinum, ad quos constitutio presens extenditur, transeundi ad reliquos ordines approbatos, licentiam concedimus generalem, ita quod nullus ordo ad alium vel conventus ad conventum se ac loca sua totaliter transferat, sedis ejusdem permissione super hoc specialiter non obtenta.

    De censibus et procurationibus.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Exigit perversorum audacia ut non simus sola delictorum prohibitione contenti, sed penam etiam delinquentibus imponamus. Constitutionem itaque felicis recordationis Innocentii pape IIII, predecessoris nostri, editam super non recipiendis in pecunia procurationibus et super receptione munerum visitantibus eorumque familiis interdicta, quam multorum fertur temeritas preterire, volentes inviolabiliter observari, eam decrevimus pene adjectione juvandam, statuentes ut universi et singuli qui, ob procurationem sibi ratione visitationis debitam, exigere pecuniam vel etiam a volente recipere, aut alias constitutionem ipsam, recipiendo munera sive visitationis officio non impenso, procurationem in victualibus aut aliquid aliud, procurationis occasione, violare presumpserint, duplum ejus quod receperint, ecclesie a qua id receptum fuerit, infra mensem reddere teneantur ; alioquin, extunc patriarche, archiepiscopi, episcopi duplum ipsum ultra predictum tempus restituere differentes, ingressum sibi ecclesie interdictum; inferiores vero ab officio et beneficio noverint se suspensos, quousque de duplo hujusmodi gravatis ecclesiis plenariam satis factionem impendant, nulla eis in hoc dantium remissione, liberalitate seu gratia valitura.

    De immunitate ecclesiarum.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Decet domum Domini sanctitudo, decet ut cujus in pace factus est locus ejus, sit cultus cum debita veneratione pacificus. Sit itaque ad ecclesias humilis et devotus ingressus ; sit in eis quieta conversatio, Deo grata, inspicientibus placida, que considerantes non solum instruat set reficiat. Convenientes ibidem nomen illud quod est super omne nomen, a quo aliud sub celo non est datum hominibus, in quo salvos fieri credentes oporteat, nomen videlicet Jhesu Christi, qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum, exhibitione reverentie specialis attollant et quod generaliter scribitur, ut in nomine Jhesu omne genu flectatur, singuli singulariter in seipsis implentes, precipue dum aguntur missarum sacra misteria, gloriosum illud nomen quandocunque recolitur, flectant genua cordis sui, quod vel capitis inclinatione testentur. Attendantur in locis ipsis intentis precordiis sacra solempnia, devotis animis orationibus intendatur. Nullus in locis eisdem in quibus cum pace ac quiete vota convenit celebrari, seditionem excitet, conclamationem moveat, impetumve committat. Cessent in illis universitatum et societatum quarumlibet consilia, conciones et publica parlamenta. Cessent vana, et multo fortius feda et prophana colloquia. Cessent confabulationes quelibet. Sint postremo quecunque alia divinum turbare possunt officium aut oculos divine majestatis offendere, ab ipsis prorsus extranea, ne, ubi peccatorum est venia postulanda, ibi peccandi detur occasio aut deprehendantur peccata committi. Cessent in ecclesiis earumque cimeteriis negotiationes, et precipue nundinarum ac fori cujusque tumultus. Omnis in eis secularium judiciorum strepitus conquiescat. Nulla inibi causa per laïcos, criminalis maxime, agitetur. Sint loca eadem a laïcorum cognitionibus aliena. Ordinarii locorum hec faciant observari, suadenda suadeant, interdicta hujus canonis auctoritate compescant, ad hec alios etiam in ecclesiis ipsis magis assiduos et ad premissa ydoneos deputando. Et nichilominus processus judicum secularium, ac specialiter sententie prolate in eisdem locis, omni careant robore firmitatis. Qui vero premissas inhibitiones animo petulanti contempserint, preter processum ordinariorum et deputandorum ab ipsis, divine ultionis et nostre poterunt acrimoniam formidare, donec suum confessi reatum, a similibus, firmato proposito, deliberaverint abstinere.

    De usuris.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Usurarum voraginem, que animas devorat et facultates exhaurit, compescere cupientes, constitutionem Lateranensis concilii contra usurarios editam, sub divine maledictionis interminatione, precipimus inviolabiliter observari. Et quia quo minor feneratoribus aderit fenerandi comoditas, eo magis adimetur fenus exercendi libertas, hac generali constitutione sancimus, ut nec collegium nec alia universitas vel singularis persona, cujuscunque sit dignitatis, conditionis aut status, alienigenas et alios non oriundos de terris ipsorum, publice pecuniam fenebrem exercentes aut exercere volentes, ad hoc domos in terris suis conducere vel conductas habere aut alias habitare permittat; set hujusmodi usurarios manifestos omnes infra tres menses de terris suis expellant, nunquam aliquos tales de cetero admissuri. Nemo illis ad fenus exercendum domos locet vel sub alio titulo quocumque concedat. Qui vero contrarium fecerint, si persone fuerint ecclesiastice, patriarche, archiepiscopi, episcopi, suspensionis ; minores vero persone singulares, excomunicationis ; collegium autem seu alia universitas, interdicti sententiam ipso facto se noverint incursuros. Quam si per mensem animo sustinuerint indurato, terre ipsorum, quandiu in eis iidem usurarii commorantur, extunc ecclesiastico subjaceant interdicto. Ceterum, si laïci fuerint, per suos ordinarios ab hujusmodi excessu, omni privilegio cessante, per censuram ecclesiasticam compescantur.

    Idem in eodem.
    Quamquam usurarii manifesti de usuris quas receperant, satisfieri expressa quantitate vel indistincte in ultima voluntate mandaverint, nichilominus tamen eis sepultura ecclesiastica denegetur, donec vel de usuris ipsis fuerit, prout patiuntur facultates eorum, plenarie satisfactum, vel illis quibus est facienda restitutio, si presto sint ipsi, aut aliis qui eis possint acquirere, vel, eis absentibus, loci ordinario aut ejus vices gerenti sive rectori parrochie in qua testator habitat, coram aliquibus fidedignis de ipsa parrochia; quibus quidem ordinario, vicario et rectori, predicto modo, cautionem hujusmodi, eorum nomine, liceat presentis constitutionis auctoritate recipere, ita quod illis proinde actio acquiratur aut servo publico de ipsius ordinarii mandato, ydonee de restitutione facienda sit cautum. Ceterum, si receptarum usurarum sit quantitas manifesta, illam semper in cautione predicta exprimi volumus ; alioquin, aliam recipientis cautionem hujusmodi arbitrio moderandam. Ipse tamen scienter non minorem quam verisimiliter creditur, moderetur et, si secus fecerit, ad satisfactionem residui teneatur. Omnes autem religiosos et alios qui manifestos usurarios, contra presentis sancionis formam, ad ecclesiasticam admittere ausi fuerint sepulturam, pene in Lateranensi concilio contra usurarios promulgate, statuimus subjacere. Nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit aut eos ad confessionem admittat sive ipsos absolvat, nisi de usuris satisfecerint vel de satisfaciendo pro suarum viribus facultatum prestent, ut premittitur, ydoneam cautionem. Testamenta quoque manifestorum usurariorum aliter facta, non valeant, sed sint irrita ipso jure.

    De injuriis et dampno dato.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Etsi pignorationes quas vulgaris elocutio represalias nominat, in quibus alius pro alio pregravatur, tanquam graves, legibus et equitati naturali contrarie, civili sint constitutione prohibite, ut tamen earum prohibitio in personis ecclesiasticis tanto amplius timeatur, quanto in illis specialius inhibentur, eas concedi contra personas predictas seu bona ipsarum aut quantumcunque generaliter, pretextu cujusvis consuetudinis, quam potius reputamus abusum, forte concessas, ad illas extendi presenti decreto districtius inhibemus. Illi autem qui contra fecerint, adversus personas easdem pignorationes seu represalias concedendo vel extendendo ad eas, nisi presumptionem hujusmodi revocaverint, a concessionis vel extensionis tempore infra mensem, si persone singulares fuerint, sententiam excomunicationis incurrant ; si vero universitas, ecclesiastico subjaceat interdicto.

    De sententia excomunicationis.

    Gregorius X in generali concilio Lugdunensi.
    Constitutionem felicis recordationis Innocentii pape IIII, predecessoris nostri, que prohibet participantes excomunicatis ea participatione que solam minorem excomunicationem inducit, monitione canonica non premissa, majori excomunicatione ligari, decernens promulgatam aliter excomunicationis sententiam non tenere, ad tollendum omnem ambiguitatis scrupulum, declarantes decernimus ita demum monitionem esse canonicam in hoc casu si, aliis rite servatis, eos qui monentur, exprimat nominatim. Statuimus quoque ut intermonitiones quas, ut canonice promulgetur excomunicationis sententia, statuunt jura permitti, judices sive monitionibus tribus utantur sive una pro omnibus, observent aliquorum dierum competentia intervalla, nisi facti necessitas ea suaserit aliter moderanda.

    Idem in eodem.
    Presenti generali declaramus edicto beneficium relaxationis ad cautelam, quoad interdicti sententias, in civitates, castra vel quelibet alia loca generaliter promulgatas, locum aliquatenus non habere.

    Idem in eodem.
    Quicunque pro eo quod in reges, principes, barones, nobiles, ballivos vel quoslibet ministros eorum, aut quoscunque alios excomunicationis, suspensionis seu interdicti sententia fuerit promulgata, licentiam alicui dederint occidendi, capiendi seu alias in personis aut bonis suis vel suorum gravandi eos qui tales sententias protulerunt, sive quorum sunt occasione prolate, vel easdem sententias observantes seu taliter excomunicatis comunicare nolentes, nisi licentiam ipsam re integra revocaverint, vel si ad bonorum captionem, occasione ipsius licentie, sit processum, nisi bona ipsa sint infra octo dierum spatium restituta, aut satisfactio pro ipsis impensa, in excomunicationis sententiam incidant ipso facto. Eadem quoque sint sententia innodati omnes qui ausi fuerint predicta licentia data uti, vel aliquid premissorum, ad que committenda licentiam dari prohibuimus, alias committere suo motu. Qui autem in eadem sententia permanserint duorum mensium spatio, extunc ab ea non possint, nisi per Sedem apostolicam, absolutionis beneficium obtinere.
    Datum Lugduni, kalendis novembris, anno tercio.

  •  
    1. VI, 3, 17, 1, éd. Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig, 1881, n. a), c. 1053-1055 [en ligne]. Voir aussi APOSCRIPTA n. 8310.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148767 (aposcripta-8000), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148767 (mise à jour : 13/02/2021).