« aposcripta-8303 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Le doyen de Saint-Etienne de Sarrebourg, diocèse de Metz

  •  
    V kalendas decembris, anno quarto

  •  
    1291/11/27

  •  
    Rome, Sainte-Marie-Majeure

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Wiegand].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Strasbourg, Archives départementales du Bas-Rhin, G fasc. 3061.

  •  
    Ici reprise de Wilhelm Wiegand, Urkundenbuch der Stadt Strassburg. 2. Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n. 178, p. 137-138 [en ligne] (numérisée par Chartae Galliae, n. 207677).

  •  
    ???

  •  
    ?.

  •  
    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio.. decano ecclesie sancti Stephani de Sarburg Metensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sua nobis .. priorissa et conventus monasterii monialium sancte Margarete extra muros Argentinenses per priorissam soliti gubernari peticione monstrarunt, quod, cum ipse Cunonem dictum de Eckebreteswilre civem Argentinensem coram .. officiali Argentinensi, ad quem de antiqua et approbata ac hactenus pacifice observata consuetudine hujusmodi causarum cognitio in civitate predicta, in qua dictus civis consistit, pertinet, super terris debitis possessionibus et rebus aliis non ex delegatione apostolica traxisset in causam, dictus officialis detinens causam hujusmodi per annum et amplius in suspenso in ea procedere non curavit in priorisse et conventus predictarum prejudicium et gravamen, quamquam per eas non steterit, a quibus fuit super hoc legitimis temporibus humiliter requisitus.
    Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, eidem officiali nostris damus litteris in mandatis, ut, si est ita, in predicta causa infra tres menses post receptionem litterarum ipsarum previa ratione procedat.
    Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si dictus officialis mandatum nostrum infra prescriptum tempus super hoc neglexerit adimplere, tu extunc causam eandem audias et appellatione remota debito fine decidas faciens, quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
    Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere.
    Datum Rome, apud sanctam Mariam Majorem, 5 kalendas decembris pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    Ignorée de Potthast (aucune lettre répertoriée à cette date).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148733 (aposcripta-8303), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148733 (mise à jour : 06/06/2020).