« aposcripta-6299 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    L'évêque de Strasbourg

  •  
    IV kalendas julii, anno tertio

  •  
    1297/06/28

  •  
    Orvieto

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Wiegand].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Strasbourg, Archives départementales du Bas-Rhin, G fasc. 6197.

  •  
    Ici reprise de Wilhelm Wiegand, Urkundenbuch der Stadt Strassburg. 2. Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n. 16, p. 9-10 [en ligne] (numérisée par Chartae Galliae, n. 207774).

  •  
    ???

  •  
    ?.

  •  
    Bonifatius episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri .. episcopo Argentinensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sua nobis dilecti filii fratres ordinis saccitarum Argentinenses petitione monstrarunt, quod ipsi, qui fore septem tantum numero dinoscuntur, adeo premuntur onere paupertatis et ad tantam despectionem hominum devenerunt, quod eorum vita nonnisi penalis et misera dinoscatur, cum nec de propriis bonis nec etiam de elemosinis, que ipsis a Christi fidelibus largiuntur, nequeant sustentari.
    Propter quod et ut melius proficiant ad salutem, desiderant ad aliquem de approbatis ordinibus convolare. cum autem ipsi fratres nonnisi capellam et unicam domum luteas habere se asserant, et dilecti filii.. prepositus et conventus monasterii de omnibus sanctis Premonstratensis ordinis Argentinensis diocesis eos in ipsorum ordine in canonicos et in fratres cum hujusmodi capella et domo pietatis intuitu recipere sint parati, predicti fratres nobis humiliter supplicarunt, ut ipsis transeundi cum eisdem capella et domo ad predictos prepositum et conventum et eorum ordinem concedere licentiam dignaremur.
    Nos igitur, predictorum fratrum supplicationibus inclinati, quia tu de facto et facti circumstantiis habere poteris notitiam pleniorem, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si prefati fratres nonnisi capellam et unicam domum luteas habeant in bonis inmobilibus, ut pretendunt, transeundi cum capella et domo predictis ad eosdem prepositum et conventum et eorum ordinem supradictum concedas eis auctoritate nostra liberam facultatem, rescripturus nobis fideliter, quicquid super hoc duxeris faciendum
    Datum Urbem Veterem, 4 kalendas julii pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    Ignorée de Potthast (aucune lettre répertoriée à cette date).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148731 (aposcripta-6299), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148731 (mise à jour : 06/06/2020).