« aposcripta-8302 »


Description

  •  
    Nicolas II (1058-1061)

  •  
    L'abbé de Saint-Aignan d'Orléans, Pons

  •  
    IV nonas maii, indictione XIV, MLXL, anno III

  •  
    1061/05/04

  •  
    Rome

  •  
    Privilège mineur (avant 1198)

  •  
    Nikolaus II bestätigt dem Abte Pontius von St.-Aignan d’Orléans die Besitzthümer und Rechte seines Klosters.

  •  
    [Copie moderne] B1. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Ms. lat. 13816, fol. 67 [en ligne]. Rota und Monogramm sind beigezeichnet, erstere mit der Umschrift + Confirma hoc etc. und der üblichen Inschrift, letzteres in der einfachen unter Nikolaus II üblichen Art [Julius von Pflugk-Harttung].
  •  
    [Copie moderne] B2. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Ms. lat. 12777, fol. 82 [en ligne].

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 10, p. 9-10.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 4466 [en ligne].

  •  
    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio Poncio, abbati venerabilis monasterii Anianensis, quod est fundatum atque sacratum in honore sancti Salvatoris domini nostri Iesu Christi ac perpetuae dei genitricis semper virginis Mariae sanctique Michaelis nec non gloriosi Petri, apostolorum principis, seu aliorum sanctorum, eiusque successoribus salutem et apostolicam benedictionem.
    Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola charitate succurrere et poscentium votis pium impertire assensum, quia apud conditorem omnium nobis potissimum reponitur praemium, si venerabilia loca, religiosorum virorum devotione constructa, nostra apostolica autoritate fuerint corroborata atque ad meliorem statum perducta.
    Igitur, quia tua dilectio nostram suppliciter expostulat clementiam, quatenus apostolico privilegio concedamus et corroboremus tibi tuisque successoribus monasterium Anianense secundum tenorem atque astipulationem regalis privilegii, quod eidem loco clementer dinoscitur fuisse indultum a piae memoriae Karolo, Francorum rege Romanorumque patritio, eta a Ludovico etiam, illius filio, tuae fraternitati ex animo faventes, quicquid regalis munificentia in possessionibus terrarumque reditibus, silvis, pascuis, cultis et incultis, aquarumve decursibus, marinis stagneis, fluviorumque piscationibus, ecclesiarum cum suis adiacentiis delegationibus, ingenuorum servorum seu colonum propagatione atque incolatu olim praedicto Anianensi coenobio contulit, et quod pia devotio fidelium obtulitb vel collatura est, omnequec illud, quod in praesenti vel in posterum ad praefatum Anianense monasterium pertinere vel possidere a te tibiqued commissis dinoscitur, ut absque omni inquietudine cuiuscumque potestatis vel conditionis intacta retinere, distribuere, ordinare aut commutare pro loci utilitate valeas, concedimus et nostra autoritate corroboramus.
    Et quia ineffrenatae cupiditas haeresisque simoniaca apud vestrates omnino temperantiae discretionisque modum ignorat, ut liberius quae speculativae vitae sunt congrua exercere valeatis, subrogationem abbatis sana congregationis electione secundum beati Benedicti normam concedimus et, ut idem subrogandus ab episcopo, quem religiosioris vitae meritum commendaverit, benedicatur fratresque sibi commissi ad sacros ordines promoveantur.
    Et ut ipse abbas religionis tramitem digne et laudabiliter tenere visus fuerit, licentiam donandi paenitentiam undecumque ad se humiliter concurrentibus excommunicandique perversos potestatem habeat et solvendi satisfacientes, authoritate apostolica indulgemus. Quod si forte, populi iniquitate et malitia exigente, necesse fuerit, provinciam excommunicationis vel anatematis gladio ferire, paterna indulgemus pietate et apostolica authoritate confirmamus, ut idem locus Anianensis immunis maneat ab omni vinculo excommunicationis, ut fratres, inibi degentes, pro nostra totiusque sanctae Romanaequef ecclesiae salute et prosperitate licenter omnipotenti Deo preces persolvere valeant poenitentesque, qui ad diem festum consecrationis confluxerint, ipsa tantummodo die absolutione nostra releventur, ut uberius devotionis sua vota propitiatori omnium exsolvant. Quicumque vero laudabili fama vel exemplo praedicti loci Anianensis provocatus tumulari se in praedicto loco petierit aut possessionis seu substantiae suae qualemcumque quantitatem iam dicto coenobio erogandam delegaverit, nullo pacto vel occasione prohibeatur ab episcopo, cuius ipsa persona fuerit, excepto, si pro pravis meritis excommunicationi proprii episcopi publice subiacuerit. Et ne parvam quamlibet occasionem praedicti loci congregatio adinveniat minus exequendi, quae sancta sunt et iusta et sanctae regulae congrua, sub divini nominis attestatione prohibemus, ne aliqua mundialis postestas, comes videlicet aut comitissa, archiepiscopus aut episcopus seu quaelibet secularis persona praesumat eidem praefato monasterio arte vel ingenio aut maligna occasione vim inferre vel molestus esse seu quippiam de rebus vel possessionibus auferre aut alienare, aut aliquem cuiuscumque servicii censum contra fas vel monastico ordini in aliquo contrarium exigere. Sed quicumque eidem praedicto loco et congregationig devotus extiterit, et aliquod suffragium verbo aut opere aut substantiae suae erogatione contulerit, a pio remuneratore omnium deo supernae benedictionis et nostrae humilitatis gratiam percipiant.
    Super omnia vero pacis et concordiae vinculo consulentes et litigiorum fomitem radicitus abolere cupientes, sub atestatione nominis summi Dei obtestamur et excommunicamus, ne in loco Gellonensi quispiam episcopus abbatem benedicere praesumat, quia ad aures nostrae pervenit clementiae, antiquitus cellam praedictam iuris fuisse Anianensis coenobii, sed omnis ordinatio et dispositio possibilitasque iam dicti Gellonensis monasteriih in manum consistat abbatis congregationisque Anianensis.
    Si quis autem huius nostri privilegii sanctionem et corroborationem in aliquo refragare vel infringere tentaverit, ab omnipotenti deo patre et filio et spiritu sancto perpetua maledictione damnetur et a sanctae ecclesiȩ gremio expulsus cum impiis eti homicidis diabolo tradatur, perennibus gehennae incendiis concremandus. Qui vero huius nostri privilegii conservator extiterit, cum benigno sanctorum omnium collegio euge mereatur percipere.
    [R] [M]
    Datum Romae, IIII nonas maii, per manum Bernardi, sanctȩ Praenestinae ecclesiȩ episcopi, anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christij MLXL, anno III pontificatus Nicholaik papȩ secundi, indictione XIIII.

  •  
    (a) nur in B2.
  •  
    (b) contulit B2.
  •  
    (c) omne B2.
  •  
    (d) tuisque B2.
  •  
    (e) effrenata B2.
  •  
    (f) Romanae B2.
  •  
    (g) dicto congregationis loco B2.
  •  
    (h) fehlt in B1.
  •  
    (i) in alio lege sacrilegis, steht in B1 am Rande, fehlt in B2.
  •  
    (j) Iesu Christi fehlt in B2.
  •  
    (k) Nicolai B2.

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148730 (aposcripta-8302), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148730 (mise à jour : 05/06/2020).