« aposcripta-8301 »


Description

  •  
    Nicolas II (1058-1061)

  •  
    L'abbé de Sainte-Marie et Saint-Pierre de Montmajour-les-Arles, Roland

  •  
    V nonas maii, indictione XIV, MLXI, anno III

  •  
    1061/05/03

  •  
    Privilège mineur (avant 1198)

  •  
    Nikolaus II bestätigt dem Abte Roland von Montmajour-lez-Arles die Besitzthümer seines Klosters.

  •  
    [Copie moderne] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 13915, fol. 97. « Le ms., où a été copiée cette pièce, est dû à Claude Chantelou, prêtre de la Congrégation de St.-Maur, et provient de St.-Germain des Prés ».

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 11, p. 11.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 4464 [en ligne].

  •  
    Nicolaus episcopus, servus servorum dei, Rolando, venerabili abbati, et per eum monasterio sanctae Mariae et sancti Petri in Monte Maiori, suisque successoribus, ibi regulariter promovendis, in perpetuum.
    Creditae speculationis impellimur cura etiam ardore christianae religionis et studio divini cultus permovemur pro venerabilium locorum percogitare stabilitate atque deo servientium securitate, ut hoc proveniente pio labore et animae Christo dicatae, quae se illic diebus vitae eorum serviturae devenerunt, perseverent imperturbatae nec non illa maneant fine tenus firma, quae a Christianis in dei laude constituta sunt.
    Igitur, quia petisti a nobis, carissime fili, ut per nostri privilegii paginam tuae ecclesiae et tibi tuisque successoribus perpetualiter confirmaremus omnia, quae praefatae ecclesiae iuste et legaliter competunt, suggestioni tuae gratanter annuentes, per huius nostrae constitutionis decretum et apostolicae sedis liberale edictum concedimus et confirmamus tibi, sicut supra legitur, tuisque successoribus ibidem regulariter promovendis, in perpetuum quicquid praenominato monasterio pertinet, tam quae in praesentiarum possidet, quam quae in futuro qualicumque modo divinis et humanis legibus adquirere poterit, scilicet : ipsum monasterium cum omnibus rebus et possessionibus suis ac pertinentiis mobilibus et immobilibus seseque moventibus, castris, casis, villis, territoriis, ecclesiis cum primitiis et decimationibus et cum omnibus, quae ei pia devotio fidelium sacris obtulit vel contulerit oblationibus, tam pro salute vivorum quamque etiam mortuorum.
    Statuentes per huius nostrae apostolicae sedis, cui deo authore praesidemus, authoritatem et nostri edicti inviolabilem constitutionem, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, aut alia magna parvaque persona cuiuscumque dignitatis vel ordinis contra hoc nostrum privilegium praesumat iamdictum monasterium aut te, charissime fili, tuosque in perpetuum successores de bonis disvestire aut inquietare aut aliquid ibi contra sacros canones constituere vel ordinare. Si quis igitur, quod non optamus, contra hoc nostrum privilegium venire tentaverit, et sicuti a nostra apostolica authoritate praeceptum et corroboratum est, permanere non dimiserit, sciat, se anathematis vinculo innodandum, nisi forte resipuerit digneque satisfecerit. Qui vero pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens huius nostri privilegii constituta, ad cultum dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo domino deo consequatur et vitae aeternae particeps mereatur.
    [R] [M]
    Datum per manus Bernardi, sanctae Prenestinae ecclesiae episcopi, V nonas maias, anno ab Incarnatione Domini MLXI, anno tertio, pontificatus Nicolai papae II, indictione XIIII.

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148729 (aposcripta-8301), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148729 (mise à jour : 05/06/2020).